Sermo 2
DE TRIPLICI VERITATE QUÆ FUIT IN CHRISTO, ET QUALITER IN EA CHRISTUM IMITARI DEBEAMUS.
MAGISTER, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo. Matth. XXII, 16.
Christus salvator ac dominus noster testatur: Ego sum via, veritas et vita;1 nemo venit ad Patrem, nisi per me.2 In quibus verbis unigenitus Filius Dei tria perhibet de se ipso: primo, quod ipse sit veritas; secundo, quod via; tertio, quod vita. Christus ergo in quantum est verus Deus, est substantialiter verus et veritas: imo Pater, Filius et Spiritus Sanctus sunt veritas una, sicut et una essentia. Unde ad Romanos ait Apostolus: Est autem Deus verax, omnis vero homo mendax.3 Christus quoque loquitur Patri: Sermo tuus veritas est.4 Ubi per sermonem Patris intelligi potest unicus Filius ejus, de quo in Joanne habetur: In principio erat Verbum.5 Et ad Hebræos: Vivus est sermo Dei et efficax.6 Porro, quod hoc de increato Patris sermone, utpote unigenito ejus Filio Verbo æterno, dicatur, constat ex his quæ ibi subduntur, videlicet: Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus;7 omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. Christus ergo in quantum Deus, est essentialiter verus et veritas. Similiter ipse secundum quod Deus, est essentialiter vivus et vita. Propter quod ait :8 Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Sed quod ipsemet ait, Ego sum via, magis competit ei ratione naturæ assumptæ, puta in quantum homo, Dei ac hominum mediator. Via namque est medium inter terminos duos seu duo extrema. Unde Christus secundum quod inter Deum et homines mediat tanquam reconciliator, salvator, satisfactor et advocatus, recte via vocatur.
Præterea Christo etiam secundum quod Deus est, convenit viam Dei in veritate docere. Deus namque sui ipsius viam homines docet, quemadmodum scriptum est: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.9 Unde Propheta Dominum deprecatur :10 Viam justificationum tuarum instrue me. Et Isaias : Docebit nos (inquit) vias suas, et ambulabimus in semitis ejus.11 — Rursus, non curare de aliquo in derogationem justitiæ, maxime competit Christo secundum naturam divinam. Propter quod princeps Apostolorum fatetur :12 In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus. Hinc secundo Paralipomenon, virtuosus rex Josaphat ait judicibus suis ac sacerdotibus quos misit per regnum suum ad instruendum populum universum : Sit timor Domini Dei vobiscum, et cum diligentia cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, neque acceptio munerum.13
Præterea tria quæ in themate præassumpto tanguntur, conveniunt Christo etiam quoad naturam humanam. Nam quoad eam verax fuit, quoniam ab incarnationis suæ exordio, anima ejus fuit impleta omni sapientia, veritate ac Dei beatifica visione. Sed et viam Dei in veritate docuit, absque erroris et culpæ admixtione. Propter quod suis adversariis ait : Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi?14 Unde in Isaia fertur de Christo :15 Peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Nec etiam fuit Christo cura de aliquo, ita quod ob alicujus timorem, favorem, aut aliam causam, a veritate et æquitate recessit : imo maluit crucifigi, quam veritatem tacere. Propter quod dixit Pilato : Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati.16 Itaque verba hæc præinducta Domino salvatori secundum utramque suam naturam verissime adscribuntur, quamvis Pharisæorum discipuli qui ea ad ipsum locuti sunt, æstimabant ea non convenire eidem, sed ea simulatorie protulerunt.
Insuper in his verbis tangitur triplex veritas quæ fuit in Christo, videlicet : veritas vitæ, quum dicitur, « Magister, scimus quia verax es »; et item veritas doctrinæ, dum subditur, « et viam Dei in veritate doces »; veritas quoque justitiæ, quum subinfertur, « non est tibi cura de aliquo ». De hac triplici veritate dici possent multa subtilia, difficilia et profunda, quæ hic locum non habent, quum pro idiotis simplicibusque ista scribantur. Superficialiter autem tangendo, fuit in Christo veritas vitæ, ita quod vere fuit virtuosus, nec suæ conversationi admixta fuit simulatio aliqua sive duplicitas, aut quidquam virtuti contrarium, sed prorsus per omnia consona fuit legi divinæ et increatæ regulæ veritatis istius consistenti in mente divina. Hinc ipse disseruit : Non reliquit me Pater solum, quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.17 Amplius autem fuit in Christo veritas doctrinæ, quoniam quidquid dixit et docuit, fuit verissimum. Ideoque asseruit: Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.18 Fuit quoque in Domino Jesu Christo veritas justitiæ, id est justitia vera et inviolata in omnibus, a qua nulla affectio, nulla adulatio, nulla causa, nulla occasio potuit eum avertere.
Præterea, quoniam scriptum est, Qui se dicit in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare;19 ideo quilibet nostrum juxta modulum suum et juxta suæ vocationis exigentiam, sequi debet Dominum Jesum in præfata triplici veritate. Itaque primo in nobis esse debet veritas vitæ, ut simus veraciter virtuosi, et tota conversatio nostra concordet divinæ legi. Sit ergo in quolibet nostrum humilitas sine fictione, quia ut ait Scriptura, Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo. Imo quidam sunt ita ambitiosi, ut fingant se honores, officia dignitatesque fugere, quatenus per hoc ea facilius adipiscantur: nam honor sequitur fugientem. Quidam quoque se ipsos abundanter accusant, et tamen si corripiantur ab alio, indignantur, imo nec superiorum suorum justas reprehensiones æquanimiter ferunt. Hi ergo non sunt sinceriter humiles, nec vitæ veritas inest eis.
Insuper, sit in quolibet nostrum patientia vera, ut nec foris impatientiæ signa monstremus, nec intus turbemur aut murmuremus, sed mente maneamus tranquilli. Quum enim etiam coram hominibus honestum sit patientiam conservare, ac inhonestum impatientiam demonstrare (quum Salomon protestetur: Qui impatiens est, operatur stultitiam;20 et rursus, Qui patiens est, multa gubernatur prudentia); hinc aliqui versipelles se simulant patientes, ne ob impatientiam suam vilescant hominibus: et tamen intus impatientia, indignatione, amaritudine pleni sunt, et si opportunitas eis occurrerit, se graviter ulciscuntur. Hinc ait Sapiens: Qui dissimulat injuriam, callidus est.21 Isti plus verentur hominibus displicere quam Deo. Iterum aliqui, eo tempore quo eis adversitas seu injuria accidit, patientiam servant; postea vero dum injuriam eis illatam reducunt ad mentem, impatientia magna implentur, seque talia æquanimiter tolerasse verecundantur, atque ad retribuendum mala pro malis se acuunt. Sit ergo in nobis patientia firma ac stabilis, et de hoc quod adversa æquanimiter tulimus, gloriemur in Domino, regratiantes eidem quod patientiæ gratiam contulit, atque ab impatientia nos præservavit.22
Amplius, sit in unoquoque nostrum vera et spiritualis dilectio, ut proximorum emendationem, profectum, salutem tanquam propriam beatitudinem appetamus, eosque ædificare verbis et factis conemur, et indigentibus tam in spiritualibus quam in corporalibus pro viribus jugiter succurramus, pensantes illud Joannis:2324 Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. facilius adipiscantur: nam honor sequitur fugientem. Quidam quoque se ipsos abundanter accusant, et tamen si corripiantur ab alio, indignantur, imo nec superiorum suorum justas reprehensiones æquanimiter ferunt. Hi ergo non sunt sinceriter humiles, nec vitæ veritas inest eis.
Itaque omnem simulationem, calliditatem ac duplicitatem vitemus. Simulatores enim et callidi provocant iram Dei.25 Et Jacobus asserit: Vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis.26 Unde in Ecclesiastico habetur: Væ duplici corde. Sit ergo in omni opere nostro intentio nostra simplex et recta, ut soli Deo summe ac finaliter complacere optemus, atque ad ejus honorem et gloriam omnia referamus. Præterea sequamur Dominum salvatorem in veritate doctrinæ, ita ut nec falsis doctrinis consentiamus, nec aliquem doceamus nisi quod verum est, unde nec incerta pronuntiemus ut certa.27 Hinc ad Hebræos dicitur: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci;28 et alibi, Non circumferamur omni vento doctrinæ.29 Quidquid ergo veritati sacræ Scripturæ et determinationi ac doctrinæ Ecclesiæ contrariatur, tanquam falsissimum abjiciatur. Postremo sequamur et Christum in veritate justitiæ, ut tam vere ac inviolabiliter justi simus, quod pro nulla re a rectitudine æquitatis flectamur, ut nec propter adversa, neque ob prospera recedamus a veritate, nec eam dum pandenda est occultemus: quia ut ait Chrysostomus, Non solum est proditor veritatis qui mendacium loquitur, sed etiam qui non libere pronuntiat veritatem quam pronuntiare oportet, aut non libere eam defendit quam oportet defendere. Rursus, testante Chrysostomo, Si propter timorem mortis tacere veritatem impietas est, quomodo non est major impietas propter miserum ventrem et vani honoris spem veritatem tacere, melioremque facere gratiam panis et honoris, quam gloriam veritatis? Itaque mentiri et jurare lingua tua ignoret, tantusque in te amor sit veritatis, tantus justitiæ zelus, ut quidquid dixeris, juramentum putetur.
At vero quum similitudo sit causa amoris, et ipse Dominus Deus noster sit essentialiter veritas, constat quod per præfatum triplicem veritatem efficiamur Deo valde amabiles et conformes. Sed multi sunt nimis injusti, molles et vitiosi, qui pro rebus vilissimis, pro modicis lucris, pro humanis favoribus, mentiri, blandiri, perjurare, decipere non verentur, nec coram Altissimo erubescunt: in quibus nihil est divini amoris, nil veræ justitiæ, sed amor carnalis, privatus, reflexus. Tales sunt vacua vasa, dæmonum organa, adversarii Creatoris, filii perditionis.
Fuit judex quidam in civitate, vir valde justus et timoratus, nulli contra justitiam parcens. Quumque filius suæ sororis grave crimen egisset, jussit eum occidi: ipse enim graviter infirmabatur. Sed servi ipsius non impleverunt ejus præceptum. Post aliquot dies, præfatus nepos intravit hujus avunculi sui domum, et introspexit per cameræ januam. Avunculus autem eo viso, vocavit eum blande ad se, fecitque eum prope lectum suum sedere, et pie alloquebatur eumdem; tandem, cultello occulte extracto, guttur nepotis abscidit.
Quo facto, concurrentes domestici doluerunt, et crudele judicaverunt hoc factum. Post modicum tempus, invalescente ægritudine judicis, fecit episcopum civitatis venire ad se, confitebaturque ei. Episcopus vero mirabatur quod non confitebatur de hoc quod proprium nepotem tam horribiliter interfecit, et admonuit judicem ut inde confiteretur. Qui dixit se de hoc nullum conscientiæ habere remorsum. Episcopus vero noluit eum absolvere et communicare, nisi de hoc confiteretur. Judex vero nequaquam de hoc voluit confiteri, dicens se hoc juste egisse et ex debito sui officii, petiitque ferventer sibi dari corpus Christi; episcopus vero hoc renuit facere, et recessit. Tunc judex Christum rogavit, et ecce Christus corpus suum miraculose misit ac præstitit judici. Qui gratias agens Deo, rursus vocavit episcopum ad se, dixitque ei: Quamvis tu corpus Christi mihi negasti, Christus tamen illud mihi non negavit; et ut scias me verum dicere, vade et vide pyxidem quot in ea sint hostiæ consecratæ, inveniesque in ea unam minus quam in ea ultimo reliquisti. Episcopus ergo inspiciens pyxidem, reperit sicut audivit a judice, ac plurimum mirabatur.
Ex hoc patet exemplo, quantum justitia placeat Deo. Siquidem præfata triplex veritas, in prælatis ac principibus atque judicibus potissimum debet fulgere ac abundare.
Footnotes
-
Joann. XIV, 6. ↩
-
Ibid. xiv, 6. ↩
-
Rom. III, 4. ↩
-
Joann. XVII, 17. ↩
-
Joann. I, 1. ↩
-
Hebr. IV, 12. ↩
-
Ibid. 13. ↩
-
Joann. v, 26. ↩
-
Ps. xciii, 12. ↩
-
Ps. cxviii, 27. ↩
-
Is. II, 3. ↩
-
Act. x, 34. ↩
-
II Par. xix, 7. ↩
-
Joann. viii, 46. ↩
-
Is. liii, 9. ↩
-
Joann. xviii, 37. ↩
-
Joann. viii, 29. ↩
-
Marc. xiii, 31. ↩
-
1 Joann. II, 6. ↩
-
Prov. xiv, 17. ↩
-
Prov. xii, 16. ↩
-
Eccl. II, 14. ↩
-
1 Joann. III, 18. ↩
-
Eccl. xix, 23. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Jacob. I, 8. ↩
-
Hebr. xiii, 29. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Ephes. IV, 14. ↩
Chapter 222 of 243