Skip to the text

Sermo 3

DE HIS QUÆ CHRISTIANI TENENTUR DEO, SUISQUE PRINCIPIBUS AC PRÆLATIS.

REDDITE quæ sunt Cæsaris, Cæsari; et quæ sunt Dei, Deo. Matth. XXII, 21. Ad Romanos quoque ait Apostolus:1 Reddite omnibus debita; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem; cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal. Rursus ibidem ait Apostolus: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.2 Christiani itaque reddere debent tam domino temporali seu principi, quam domino spirituali, puta prælato, quod ei tenentur, puta subjectionem, honorem, obedientiam, dilectionem, fidelitatem, sed et temporalia emolumenta, juxta juris tenorem, Ecclesiæ ordinationem seu consuetudinem approbatam. Hinc rursus ait Apostolus: Quicumque sub jugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur; et denuo ad Ephesios, Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo. Princeps quoque Apostolorum in prima sua Canonica: Servi, inquit, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Et intelligenda sunt ista quamdiu domini isti nihil præcipiunt servis suis contrarium divinis præceptis, nec transgrediuntur terminos suæ auctoritatis ac præsidentiæ: siquidem unicuique superiori obediendum est in his quæ ad suum spectant dominium sive officium. Præterea diligentissime advertendum, quod si juxta apostolica documenta, tam formidolose, reverenter et cordialiter obediendum est sæcularibus dominis etiam impiis, quanto magis Christiani cum omni reverentia, formidine et caritate obedire debent spiritualibus dominis suis, puta prælatis et eorum vicariis, eorum præcepta implendo, documenta et monita gratanter suscipiendo, eosque filialiter diligendo et exterius honorando (quamvis vita eorum videatur indigna), in quantum sunt Christi vicarii et publica auctoritate fungentes?

Insuper pastoribus istis ministris Ecclesiæ persolvendæ sunt animo caritativo ac prompto oblationes et decimæ, quum hoc sit de jure divino, ut temporalia dentur his qui spiritualia exhibent. Unde qui oblationes ac decimas fideliter solvunt, multipliciter remunerantur a Deo, quia tam in corporalibus quam spiritualibus bonis benedicuntur ab eo, et tam in præsenti quam in futuro sæculo præmiantur. Hinc loquitur Augustinus: Si decimam dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem animæ et corporis consequeris, quoniam decimas dando, et terrena et cœlestia præmia promereris. Unde qui decimas dare nolunt, res alienas invadunt, et Deo injuriantur: nam ipse qui totum dare dignatus est, decimas ab hominibus dignatur recipere. Iterum asserit Augustinus: Hæc est Dei justissima consuetudo, ut si tu illi (hoc est ministris ejus) decimam non dederis, tu ipse ad decimam revocaberis, id est, dæmonibus qui sunt decima pars angelorum, associaberis: dabis, inquam, impio militi quod dare non vis sacerdoti. Hieronymus quoque fatetur: Quia non reddidistis decimas et primitias, idcirco in penuria et fame maledicti estis, quia dum parva subtraxistis, ubertatem possessionum vestrarum, id est totam abundantiam fructuum, perdidistis: sciatis vos ideo perdidisse, quoniam Deum parte sua fraudastis. Itaque qui decimas non persolvunt, in temporalibus et spiritualibus, et in præsenti atque futuro puniuntur, et maledicuntur a Deo.

Deinde tangendum est, quid Deo reddere teneamur. Et certum est, quod nos ipsos et omnia nostra ei tenemur. Quod si et nos ipsos et omnia nostra ei quotidie offerremus, et millies impenderemus ac rependeremus, imo si omni hora moreremur pro eo, nil ei exhiberemus condignum. Nonne tenemur ei nos totos et omnia nostra, qui creavit nos, et quidquid habemus ac sumus, contulit nobis? Rursus, tanta sunt beneficia ejus in nobis, tot dona gratiæ contulit nobis, tot gloriæ bona nobis promisit, quod ei nil dignum valemus rependere. Iterum, unigenitus Dei Filius tanta pro nobis assumpsit, fecit ac passus est, et tanta dilectione prævenit et præamavit nos, quod nos ipsos ejus dilectioni ac servituti omnino debemus; et quum fecerimus hoc, nil condignum peregerimus. Idcirco loquitur Christus: Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.3 Hinc Deus in primis requirit a nobis ut eum toto corde, toto

Insuper pastoribus istis ministris Ecclesiæ persolvendæ sunt animo caritativo ac prompto oblationes et decimæ, quum hoc sit de jure divino, ut temporalia dentur his qui spiritualia exhibent.456 Unde qui oblationes ac decimas fideliter solvunt, multipliciter remunerantur a Deo, quia tam in corporalibus quam spiritualibus bonis benedicuntur ab eo, et tam in præsenti quam in futuro sæculo præmiantur. Hinc loquitur Augustinus: Si decimam dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed affectu totisque viribus diligamus; requirit quoque a nobis ut ejus impleamus præcepta, et mandata vicariorum suorum.

Porro primum et summum præceptum est, ut ipsum toto corde amemus ac veneremur. De quo præcepto hinc inde dicta sunt multa. Sed contra præceptum hoc agunt, qui contra Dei judicia murmurant, et contra ordinationes ac regimen ejus, et contra plagas quas juste infligit hominibus in se ipsis aut in rebus eorum. Iterum, contra præceptum hoc agunt, qui urgente necessitudine aliqua, sortilegos consulunt aut divinatores, et qui utuntur pomis inscriptis, aut brevibus chartulis seu schedulis collo suspensis, aut characteribus, vel aliis quibuslibet vanis credulitatibus, quasi Deus non sit satis bonus, potens ac sapiens ad subveniendum eis secundum quod novit eorum saluti ac necessitati esse expediens. Infirmitas namque, paupertas et alia tribulatio quævis, hominibus sæpe perutilis est: idcirco pro liberatione ab eis non sunt præinducta aut alia quæcumque illicita peragenda. Agunt demum contra præceptum istud, qui loca sacra et Sanctorum reliquias non honorant, et qui circa propinquos suos aut sobolem nimis carnaliter afficiuntur, et qui principibus aut aliis viliter adulantur.

Secundum præceptum est, non vane jurare per Deum: ubi omnis illicita prohibetur juratio per Deum, per Evangelium, per Christi humanitatem et membra, per Sanctos, seu per alias creaturas. Deinceps contra perjurantes, et per Christi membra irreverenter jurantes ac blasphemantes, statutæ sunt leges punitivæ tam a sæcularibus principibus quam a prælatis; estque valde dolendum quod non servantur. Contra præceptum istud multi mercatores et lusores, potissimum taxillatores et ebriosi, sæpe enormiter peccant, vane jurantes, ac perjurantes et blasphemantes. Sed et reductive contra præceptum hoc peccant, qui votum frangunt et secretum revelant, hi quoque qui promittunt aut jurant illicita, quæ et si impleant, gravius prævaricantur.

Tertium præceptum est, observare dies festos, ut scilicet unusquisque, legitimo impedimento cessante, tunc audiat Missam et prædicationem, examinetque conscientiam suam, et vitam suam discutiat, atque de præteritis malis postulet veniam, et aliorum dierum negligentias ac peccata recuperet. Cessandum est ergo diebus dominicis et festivis ab operibus laboriosis, mechanicis, et multo plus ab actibus in se vanis atque illicitis, ut sunt loquacitates, cachinnationes, comessationes, potationes immoderatæ, choreæ et ludi qui fiunt intentione lucrandi, atque contractus qui possent differri; sed et barbam aut pilos tunc radere, contra divinum exstat præceptum.

Quartum præceptum est, honorare parentes: quo verbo jubentur fideles honorare non solum carnales parentes, sed et prælatos, magistros, et quoslibet superiores ac seniores. Unde contra præceptum hoc graviter peccant, qui parentibus aut superioribus suis irrationabiliter irascuntur, indignantur, maledicunt aut detrahunt. Imo et pro mortuis parentibus filii orare et alia bona agere obligantur.

Quintum præceptum est, Non occides: quo omnis injusta læsio ac violentia prohibetur, imo et omnis voluntas nocendi aut occidendi, seu aliquo modo injuste gravandi proximum. Gravissime autem transgrediuntur homicidæ, præsertim qui ex proposito quemquam occidunt, quia non solum corpus interimunt, sed animam quoque ejus quem perimunt, æternæ mortis exponunt periculo: sæpe etenim imparati sunt ad mortem, qui occiduntur. Quidam vero ita in dæmones transformati sunt, ut pro pecunia, eos a quibus læsi non sunt occidere audeant: isti dæmonibus pejores censentur. Contra hoc demum peccant præceptum, qui quoquomodo ex commixtione viri et feminæ impediunt prolificationem, aut abortivum procurant, et qui discordiam inter alios seminant, aliorumve famam denigrant. Postremo transgrediuntur præceptum hoc enormiter nimis, homines qui vitiosissimam consuetudinem illam observant, qua pro unius occisione aut læsione, tota læsi aut occisi parentela, aut magna pars ejus, armat se, et persequitur non solum illum qui læsit aut interfecit, sed et propinquos ipsius, qui frequenter prorsus in re illa sunt innocentes, imo et de perpetrato facinore vehementer dolentes. Sed forsitan respondebunt persecutores : Non possumus salvo honore nostro istud omittere; imo si istud omittimus, passim interficiemur ut pecora. Sed respondendum, quod per viam justitiæ possunt multum honeste et absque Dei offensa illatam vindicare injuriam, observando juris ordinem ac processum. Nonne jus injustitia fortius est? Salus quoque animæ præponenda est mundano honori. Frequenter etiam accidit ut hi occidantur qui alios quærunt ad occidendum : et tunc periculosissime ac vitiosissime moriuntur, imo æternaliter pereunt, nisi forsan ante spiritus exhalationem vere pœniteant.

Sextum præceptum est, non furari: ubi prohibetur omnis injusta ablatio rei alienæ sive per latrocinium seu per rapinam, omnis quoque injusta mercatio, et infidelis cultura terræ laborque fallax, et fictus labor dietæ, atque inutilium rerum pro utilibus rebus venditio, sive venditor earum eas emendo deceptus fuit, sive non: non enim quia deceptus est, potest licite decipere alium. Prohibetur etiam hoc præcepto omnis usura, et advocatio falsa ac patrocinatio, placitatio et lis non rite assumpta, injustum judicium, et generaliter omnis deceptio manifesta aut falso colore velata. Gravissime etiam peccant contra præceptum hoc mulieres adulteræ quæ illegitimam prolem ad legitimorum filiorum hereditatem succedere faciunt; et qui a subditis suis temporalia bona eripiunt, aut ultra juris tenorem quid exigunt.

Septimum præceptum est, Non mœchaberis: ubi omnis carnalis commixtio præter matrimonialem vetatur, imo amplexus et tactus ac oscula libidinosa, abusiones quoque quæ in conjugatis contingere solent circa venerea. Quomodo etiam omnis amator et amatrix ardentior, sit adulter aut adultera, sæpe expositum est. Si autem ex contactu, osculo vel amplexu contingat stimulatio corporis, resolutio seminis, aut aliquid tale, periculosum est valde.

Octavum præceptum est, Non falsum testimonium dices: quo prohibetur omne mendacium in alterius perniciem dictum. Interdum etiam tenetur homo veritati testimonium perhibere, quamvis non interrogatus nec requisitus, ut si viderit se posse innocentem eripere.

Nonum præceptum est, Non concupisces uxorem proximi tui. Similiter femina maritum non debet alterius cupere. Omnis quoque concupiscentia carnalis commixtionis non legitimæ cum rationis consensu, est mortale peccatum: imo et omnis consensus deliberatus seu plenus quo quis in turpibus aut carnalibus cogitationibus delectatur, quamvis desit voluntas operis exterioris, secundum doctores communiter, est peccatum mortale.

Decimum præceptum est, Non concupisces rem proximi tui: quod de concupiscentia deliberationi seu consensui juncta est intelligendum.

Sic ergo reddamus pro posse Deo quæ Dei sunt, omnibus viribus animæ membrisque corporis ei plenarie serviendo. Et qui taliter servit Deo, nec propter quæcumque adversa ab ejus recedit præceptis, gloriosissime coronatur et supercopiosissime remuneratur ab eo: imo et frequenter in vita præsenti præservatur ab eo a læsionibus corporis sui, quemadmodum in Daniele legitur de beatissimis viris Anania, Azaria et Misaele. Qui quum regi Chaldæorum carissimi essent et sublimati ab ipso, nequaquam tamen potuerunt induci ab eo ut statuam auream adorarent: maluerunt in fornacem ardentissimam projici, quam Dei præceptum prævaricari. Quumque projecti fuissent in fornacem vehementissime æstuantem, Deus omnipotens conservavit eos ibi illæsos; et flamma fornacis erumpens diffusa est su-

Cf. t. XII, p. 170 B, et Cangii Glossarium.

Dan. 1, 6 et seq.; III, 12 et seq. per fornacem cubitis quadraginta novem, combussitque servos regis qui fornacem succenderant. Angelus quoque Dei in fornacem descendens, fecit eam tam moderatam ac refrigerativam ut ventus est roris. Deinde rege jubente, egressi sunt viri illi de fornace, et tam rex quam principes ejus vehementissime mirabantur quod ignis nil virtutis habuisset in eos. Unde et tunc rex ille idololatra ac gentilis agnovit ac fatebatur Deum Israeliticæ plebis esse solum verum omnipotentemque Deum.

Footnotes

  1. Rom. xiii, 7. ↩

  2. Rom. xiii, 1. ↩

  3. Luc. xvii, 10. ↩

  4. I Tim. vi, 1. ↩

  5. Ephes. vi, 5, 6. ↩

  6. I Petr. II, 18. ↩

Chapter 223 of 243