Enarratio in epistolam
IMITATORES MEI ESTOTE, ET OBSERVATE EOS, ETC. Philipp. III, 17-21; IV, 1-3.
APOSTOLUS in præsenti nos hortatur epistola ut ipsius sequamur vestigia : Imitatores, inquiens, mei estote, id est, virtuosa opera mea sequamini in omni humilitate, mansuetudine, caritate, etc., et observate, id est, diligenter considerate ac sequi curate, eos qui ita ambulant, id est, taliter vivunt, sicut habetis formam nostram, id est modum ac regulam vitæ nostræ, quia ex verbis et scriptis atque operibus meis scitis qualis sit conversatio nostra. Unde ad Corinthios ait Apostolus : Quales sumus in verbis absentes, tales et in facto præsentes.1
Multi enim ambulant per latam viam quæ ducit ad mortem, quos sæpe dicebam vobis, dum eram vobiscum (nunc autem et flens dico, quia tam eis quam his qui falluntur ab ipsis, lacrimose condoleo).2 Itaque dico eos esse inimicos crucis Christi, id est adversarios crucifixi, quia tam verbis quam factis sunt Christo contrarii, falluntque plurimos. Isti præsertim fuerunt hæretici qui legalia cum Evangelio observanda docebant. Quorum finis interitus, id est, finis seu finalis eorum merces, erit æterna damnatio. Quorum deus venter est, id est, vitiis carnalibus ita deserviunt quasi in eis sit hominum salus, et proprium ventrem plus amant et colunt quam Deum. Et gloria in confusione ipsorum, id est, vitiosa gloriatio qua ad tempus exsultant, erit confusibilis eis in divino judicio, eritque eis causa æternæ confusionis; qui terrena sapiunt, id est, in sensibilibus magis quam in spiritualibus delectantur.
Nostra autem conversatio in cœlis est ratione objecti, id est, per contemplationem et sanctam dilectionem Deo ac cœlestibus inhæremus. Ibi enim est noster thesaurus, ergo et cor nostrum.3 Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum venturum ad universale judicium, et item particulare ejus præstolamur judicium. Denique quorum conversatio est cœlestis, secure exspectant Christi adventum. Qui reformabit corpus humilitatis nostræ, id est, humile et corruptibile istud corpus nostrum in die judicii suscitabit, atque ad pristinam formam sive effigiem reparabit, configuratum corpori claritatis suæ, id est, ita quod tunc simile erit glorificato ac splendidissimo corpori Christi, quia in corpore glorioso Sancti resurgent. Vel ideo ait, « configuratum corpori claritatis suæ», quoniam sancti viri in vita hac per labores, abstinentias, vigilias, disciplinas corpora sua affligunt, sicque assimilantur corpori Christi propter nos multipliciter passo. Sic igitur faciet Christus secundum operationem virtutis suæ, qua possit etiam subjicere sibi omnia, id est secundum suæ omnipotentiæ efficientiam, quia potest facere quidquid sibi placuerit.4
Itaque, fratres mei carissimi propter bona gratiæ in præsenti, et desideratissimi propter bona gloriæ in futuro; gaudium meum, id est materia seu objectum spiritualis gaudii mei, quia de vestro profectu et gratia lætor in Domino; et corona mea, id est causa coronationis meæ in cœlo, quoniam bona vestra redundant in me, et particeps ero meritorum vestrorum ac præmiorum tanquam doctor et prælatus vester; sic state in Domino, carissimi, id est, stabiliter perseverate in bonis. Evodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino, id est idem sentire cum aliis sanctis. Has duas devotas matronas Apostolus exprimit nominatim, quia fuerunt notabiles, et fidelibus ministraverunt necessaria vitæ.
Etiam rogo et te, Germane compar, id est, collega in Christo. Vir iste nomine Germanus, fuit talis ac tantus in gratia, quod Apostolus vocat eum comparem suum seu socium, sicut et Philemonem ac Titum. Adjuva illas, id est, præfatas feminas in Christo conforta, quæ mecum laboraverunt in Evangelio, id est in prædicatione evangelicæ legis :56 non quod feminæ istæ prædicaverint publice, quia mulierem, inquit Apostolus, docere non I Tim. 11, 12. permitto, sed evangelizanti Apostolo necessaria præbuerunt;7 cum Clemente, id est etiam Clementi, et ceteris adjutoribus meis collaboraverunt feminæ illæ, necessaria vitæ eis ministrando, sicut et mihi; quorum nomina sunt in libro vitæ, id est in æterna prædestinatione conscripta. Hoc enim Apostolus ex revelatione certitudinaliter scivit, quod prædestinati fuerunt; vel si sibi revelatum non fuit, tamen aliunde multum probabiliter id cognovit. Porro liber vitæ, secundum doctores, in Deo metaphorice dicitur. Quemadmodum enim homo eos conscribit qui ad ipsum specialiter pertinent, sic Deus dicitur conscripsisse electos. Quæ conscriptio non est nisi divina prædestinatio, seu firma electorum notitia in mente divina. Et quum dicitur liber vitæ, intelligendum est de vita gloriæ. Item dum dicitur, « nomina » scripta « sunt in libro vitæ », intelligendum est de nominibus nominatis, videlicet ipsis personis per nomina nominantia designatis. Unde loquitur Christus : Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in libro vitæ. Cf. Luc. x, 20.
Footnotes
Chapter 219 of 243