Sermo 5
DE MALITIA CORDIS HUMANI, ET DE TRIPLICI VERITATE IN CHRISTO.
COGNITA Jesus nequitia eorum, dixit: Quid me tentatis, hypocritæ? Matth. XXII, 18.
Ex historia evangelii discimus quam admiranda et deploranda sit defectuositas, imo et malitiositas cordis humani. Ecce enim quum Christus præ cunctis Prophetis sapientia, eloquentia, sanctitate atque miraculis inter Judæos resplenduisset, infelices Pharisæi, Scribæ ac sacerdotes ad pœnitentiam non sunt moti, nec vere compuncti, sed invidentia vehementissime inflammati; et quanto verba, facta et miracula Salvatoris erant præclariora, tanto intensiori torquebantur illi invidia. Sic malitia mentem excæcat humanam; sic invidia cor corrumpit; sic passiones et vitia obtenebrant hominem. Hinc in die Palmarum, dum paulo ante Salvator inauditum a sæculo fecisset prodigium, illuminando a nativitatis exordio cæcum, utpote cæcum natum, suscitando quoque quatriduanum defunctum, dixerunt præfati miserrimi illi Judæi:1 Videtis quia nihil proficimus?2 ecce totus mundus abiit post eum.3 Unde et die sequente, inierunt consilium ut caperent Jesum in sermone, mittentes ad eum insidiatores, qui se justos simulaverunt, ut blanda interrogatione et laude prægrandi, quamvis non cordiali, allicerent Christum ad respondendum pro voluntate eorum. Videamus ergo et nos ne aliquid simile his inveniatur in nobis, ne passionum impetu, ne aversione, indignatione aut aliquo motu invidiæ obtenebretur cor nostrum, ne facta aut verba aliorum interpretemur in pejus, ne justioribus et sapientioribus insidiemur, cupientes eorum famam in aliquo maculare.
Deinceps, ideo principes sacerdotum, Scribæ et Pharisæi ac seniores erant tam implacabiliter contra Christum accensi, quia eorum vitia juste et acriter reprehendit publice et seorsum. Caveamus ergo ne contra præsidentem aut aliquem Fratrem ad iram, indignationem, aversionem, impatientiam concitemur propter correptionem, castigationem, accusationem, proclamationem seu exercitationem nobis ab illis exhibitam.4 Qui enim abjicit disciplinam, infelix est;5 et, Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus. Patrocinetur ergo religiosus, sicut tenetur, in propria causa, et custodiat semetipsum; quotidie semetipsum observet, inquirat, examinet, dijudicet et castiget: et tantum habebit agere cum se ipso, tantas in se ærumnas, defectuositates, excessus, fragilitates, periculositates inveniet, quod ab occupationibus curiosis, ab observationibus insidiosis faciliter abstinebit. Simus ergo in omnibus timorati, intus et foris jugiter custoditi; et cur religionem intravimus, semper pensemus; an divino præsentari tribunali simus parati, atque ad reddendam de omnibus rationem dispositi, consideremus.
Præterea, sicut Evangelista testatur, insidiatores Judæi, insidiatorum magistrorum discipuli, dixerunt ad Christum:6 Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo. Quamvis autem ipsi de Christo hæc simulatorie sint locuti, longe aliter sentientes de ipso, nihilo minus verissime fuit in Christo triplex veritas, de qua in verbis his laudaverunt eumdem. Fuit quippe in eo veritas vitæ, quæ tangitur quum dicitur: Scimus quia verax es. Fuit quoque in eo veritas doctrinæ, quæ tangitur in his verbis: Viam Dei in veritate doces. Fuit item in eo veritas justitiæ, de qua subdunt: Et non est tibi cura de aliquo. Sit ergo et in nobis triplex hæc veritas: et primo veritas vitæ, ut quemadmodum Jesus cœpit facere et docere7, ita et nos opere in primis adimpleamus quod alios edocemus aut exhortamur, et culpas de quibus alios corripimus, accusamus aut castigamus, in nobis ipsis in primis reprehendamus, puniamus ac devitemus, ne cuiquam nostrum dicatur, Qui alium doces, te ipsum non doces;89 et, Medice, cura te ipsum. Nam et ejus prædicatio, exhortatio, correptio spernitur, cujus vita juste despicitur. Sit itaque primo in nobis veritas vitæ, quatenus tota conversatio nostra intus coram Altissimo cordium inspectore, et foris coram hominibus quæ extra apparent intuentibus, sincere concordet legi divinæ, præceptis Ecclesiæ, evangelicisque consiliis, ac Ordinis nostri statutis, seclusa a nobis procul omni simulatione vilissima et calliditate vulpina (simulatores namque et callidi provocant iram Dei), omni quoque locutione sophistica et omni apparenti non exsistente justitia.10 Qui enim sophistice loquitur, odibilis est;11 in omni re defraudabitur; non est illi sapientia data a Deo. Maledictus quoque dolosus;12 et, Fraudulenti vasa sunt pessima.13 Propter quod virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.14
Denique, sicut a spiritualibus et sapientibus dictum est viris, imo ut quotidiana docet experientia, religiosi qui vitam suam in vera sinceritate, in privati amoris exstirpatione, in sincera humilitate et Dei timore non fundant, neque in istis fundamentis proficiunt, periculosioribus sæpe passionibus afficiuntur, fœdantur ac superantur, quam homines sæculares; suntque eorum peccata tanto periculosiora, quanto secretiora et palliatione quadam virtutum magis obtecta. Unde et melioribus invident, sapientioribus detrahunt, justiores se persequuntur, quemadmodum Pharisæi et Scribæ persecuti sunt Christum. Tales etenim religiosi etsi foris se ipsos humilient nequiter, intus pleni sunt dolo, famæ honorisque cupidi, nec sunt coram Deo sinceri et recti. Tales sunt qui accusant et dejiciunt semetipsos, et tamen si accusentur ac vilipendantur ab aliis, indignantur. Tales demum sunt aliqui versipelles, qui scientes quam laudabile et honestum sit apud religiosos patientiam conservare, quam item vituperabile impatientem se exhibere, dum corripiuntur, corriguntur aut qualibet adversitate tanguntur, signa impatientiæ erubescunt coram hominibus demonstrare, et tamen intus coram Deo non verentur indignatione, impatientia, murmuratione, amaritudine agitari. Caveamus itaque universa hæc vitia, tam vera seu aperta quam palliata, et coram Deo assidue discutiamus ac purificemus cor nostrum.
Præterea, sicut Salvator non fuit adulatoriis verbis et humanis laudibus motus, ita et nos adulatoria verba despiciamus, neque vanis laudibus alliciamur, sed potius corripi et increpari optemus, cum Propheta dicentes: Corripiet me justus in misericordia et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.15 Religiosorum namque est abjectione et subjectione gaudere, subdi et obedire, probari, humiliari, et mille modis exerceri ac conculcari, quousque ad plenam pertingant mortificationem sui ipsius, ad puram evulsionem privati amoris, ad reformationem perfectam hominis interioris: quatenus omnia ea quæ mundi amatores appretiantur, cupiunt, quærunt et amplectuntur, divitias, delicias et honores, vanitates, dissolutiones ac proprias libertates, fastidiant et refutent; ea quoque quæ refugit mundus ac metuit, puta aspernationes, persecutiones, increpationes, labores, vigilias, abstinentias, disciplinas, ament et amplexentur, atque in his quasi in omnibus divitiis glorientur. Hoc est saluberrime vincere semetipsum, et violentiam optimam propriæ inferre naturæ, seque mundo crucifixum præbere et mundum sibi crucifixum habere, quatenus cum Apostolo dicere valeat, cui tanta donata fuerit gratia Spiritus Sancti: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.16
Postremo, ad hanc perfectionem non cito neque faciliter quis pertingit, nisi qui a Spiritu Sancto totaliter prævenitur, misericordissime præoccupatur, incessanter dirigitur, gratiosissime possidetur, indesinenter afficitur, ita ut dicere queat cum sancto taliter præoccupato: Tenuisti, Domine, manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me.17 Verumtamen quia non est abbreviata manus Dei omnipotens atque largissima, ut salvare non possit, nec aggravata est auris ejus misericordissima, ut exaudire18 non velit, neque acceptio personarum fit apud19 eum, conemur indefesse ac jugiter ad perfectionem prætactam, divinæ pietatis viscera affectuosissime deprecando, Christi in sæculo isto conversationem, passionem, virtutes sapienter pensando, Sanctorum intuendo exempla, sequendo vestigia, in Dei timore et humilitate profunda nostram fundando conversationem, et divinam semper attendendo ac venerando præsentiam. Sicque in omni patientia, mansuetudine, obedientia, sobrietate, diligentia, stabilitate, discretione exercitando nos ipsos quotidie, diligamus nos pure in Deo, quidquid ad complacendum ei, ad proficiendum in caritate et gratia ejus, ad unionem et fruitionem ipsius exstat nobis accommodum amplectentes, et quidquid inde nos impedit detestantes.
Footnotes
-
Joann. IX. ↩
-
Joann. XII, 19. ↩
-
Matth. XXII, 15 et seq. ↩
-
Sap. III, 11. ↩
-
Prov. XXIX, 1. ↩
-
Matth. XXV, 16. ↩
-
Act. I, 1. ↩
-
Luc. IV, 23. ↩
-
Rom. II, 21. ↩
-
Job XXXVI, 13. ↩
-
Eccli. XXXVII, 23, 24. ↩
-
Malach. I, 14. ↩
-
Is. XXXII, 7. ↩
-
Ps. V, 7. ↩
-
Ps. CXL, 5. ↩
-
Galat. VI, 14. ↩
-
Ps. LXXII, 24. ↩
-
Is. LIX, 1. ↩
-
Rom. II, 11. ↩
Chapter 225 of 243