Enarratio in evangelium
LOQUENTE JESU AD TURBAS, ETC. Matth. IX, 18-22.
MATTHÆUS evangelista in præsenti describit evangelio, qualiter Domino nostro Jesu transeunte ad suscitandum puellam defunctam, in via sanaverit feminam a sanguinis profluvio, solo sui vestitus contactu. Itaque Matthæus sic ait : Loquente Jesu ad turbas, id est prædicante eo Judæis, ecce princeps unus accessit. Secundum Lucam et Marcum, princeps iste nomine Jairus, fuerat archisynagogus, id est princeps synagogæ unius : ideo a Matthæo princeps vocatur. Habuerunt enim Judæi certas domos in quibus convenerunt ad vacandum orationi, lectioni, ac laudibus Dei : quæ domus dictæ sunt synagogæ; et qui præerant eis, vocati sunt archisynagogi, id est principes synagogarum. Et adoravit eum, dicens. Nondum Jairus iste explicite credidit Jesum esse verum Deum, nec adhuc tenebatur ad fidem ita explicitam; credidit tamen quod posset filiam suam suscitare a morte virtute et auxilio Dei, eo quod esset sanctus vir et magnus propheta. Non ergo adoratione latriæ, sed duliæ, Christum adoravit : nam magnam ei reverentiam fecit, quia ut Lucas refert, cecidit ad pedes ejus.1 Juxta quem modum, tertio Regum, Nathan propheta et Bethsabee David regem adorasse scribuntur.23
Domine, filia mea modo defuncta est. Huic videtur contrarium, quod in Marco legitur Christo dixisse : Filia mea in extremis est. Respondetur dupliciter : Primo, quod Jairus loquitur juxta communem modum loquendi, quo de homine agonizante cujus vita desperatur, communiter dicimus, quod sit mortuus homo. Unde Lucas narrat, quod moriebatur. Secundo, quod Matthæus narrat verba a Jairo dicta ad Christum, postquam a servis suis audivit filiam suam jam esse defunctam. Sed veni corporaliter, impone manum4 tuam super eam, et vivet, id est, super corpus defunctæ manum tuam impone, et resuscitabitur. Itaque corporalem Christi putavit præsentiam necessariam, nec tam perfectæ fuit fidei sicut centurio, qui Christum corporaliter absentem credidit virtute divina angelorumque ministerio posse curare.5 Verumtamen Jairus iste tam perfectæ fidei fuit, quod credidit Christum tantæ exsistere sanctitatis, quod per manus suæ contactum posset mortuam suscitare, virtute, precibus ac meritis animæ suæ, quasi per causam instrumentalem ac meritoriam, divina omnipotentia effective ac principaliter operante, juxta illud in Psalmo : Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.6 Noverat quippe hic Jairus, qualiter quarto Regum legatur ex contactu ossium Elisei quidam mortuus suscitatus.7
Et surgens Jesus, sequebatur eum, quia condoluit ei. Nam filia ista erat unica proles ejus, habuitque duodecim annos, ut legitur apud Lucam, sicque cœpit nubilis esse.89 Et discipuli ejus, id est Apostoli, imo et turba magna sequebatur in via hac Christum, ut dicit Marcus.10
Et ecce mulier quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis.11 Et secundum Lucam, erogavit omnem substantiam suam in medicos, nec aliquid profuit ei :12 sicque videtur incurabiliter ægra fuisse. Accessit retro : quia præ verecundia voluit occulte facere quod fecit, præsertim quia secundum legem, fuit immunda ; et tetigit fimbriam vestimenti ejus, videlicet inferiorem vestis partem. Cur Christus fimbriam in vestimento habuit, in sermone dicetur. Denique Eusebius, Cæsariensis episcopus, in Historia ecclesiastica asserit, feminam hanc fuisse civem Cæsareæ Philippi, atque in testimonium hujus miraculi fuisse ante domum ejus erectam ipsius imaginem æream genibus provolutam ante imaginem Salvatoris, quæ stabat ante eam, extendebatque dexteram ad imaginem mulieris. Aliqui tamen dixerunt, quod mulier ista fuerat Martha. Sed primum verius creditur, præsertim quia et Martha post hæc dives permansit; sed mulier ista consumpsit omnia sua pro medicina, ut tactum est.
Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero a sanguinis hujus profluvio. In quo magnitudo fidei ac devotionis hujus feminæ declaratur, quæ non solum per tactum manus, sed etiam vestis Christi credidit omnem infirmitatem, quamvis naturaliter incurabilem, posse curari. Tantam etenim credidit Christo sanctitatem atque virtutem inesse, ut diffunderetur per ejus vestem: quæ licet in se virtutem non haberet sanandi, tamen in quantum fuit operimentum corporis Christi, efficax fuit instrumentum miraculosæ curationis.
At Jesus conversus, id est, retro adspiciens, et videns eam oculo corporali et intellectuali, atque per approbationis notitiam, dixit: Confide, filia, id est, firmiter spera te adepturam quod cupis, imo et plus, quia et mente ab omni peccato purgaberis; fides tua te salvam fecit, id est, merito fidei tuæ a me curari jam promereris, ita quod actio fidei fuit causa meritoria hujus curationis. Et salva facta est mulier a sanguinis sui fluxu et culpis, ex illa hora, id est, mox ut tetigit fimbriam vestis Christi.13 Christus equidem, cujus perfecta sunt opera, curavit in mente quos sanavit in corpore.
Postremo Lucas et Marcus plenius recitant signum istud, quia secundum eos, Christus post fimbriæ suæ contactum a femina ista interrogavit: Quis me tetigit? Et Petro respondente: Præceptor, turbæ te comprimunt et affligunt, et tu dicis, Quis me tetigit? Christus vero repetivit et ait: Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse. Quo dicto, videns mulier quod factum suum non latuit Salvatorem, venit et procidit coram eo cum magno timore;1415 atque coram cunctis qui aderant, dixit quod fecit, et qualiter esset curata. Tuncque dixit Dominus ei: « Confide, filia; fides tua te salvam fecit. » — Hic finitur evangelium hodiernum, secundum plerasque Ecclesias. De suscitatione autem filiæ archisynagogi in sermone dicetur tertio mox subsequente.
Footnotes
Chapter 229 of 243