Skip to the text

Sermo 6

DE INSTABILITATE MENTIS HUMANÆ, ET CONTRA FLUXIBILITATEM COGITATIONUM.

SALVA facta est mulier ex illa hora. Matth. IX, 22.

Per eamdem rem, secundum diversas proprietates in ipsa exsistentes, diversa significantur. Itaque per mulierem evangelicam istam, in quantum fidei magnitudine viguit, humilitate, caritate, devotione, constantia, gratitudine, patientia, ceterisque virtutibus gratiose resplenduit, potest intelligi omnis religiosa persona vere devota et virtuosa, quæ nihilo minus fluxum sanguinis patitur, id est cogitationum profluvia, affectionum instabilimenta, motus et alternationes varias passionum, aut etiam stimulos concupiscentiarum. Et istud est omni homini vere devoto, vere spirituali atque proficere cupienti, assidua quædam afflictio, mœror ac tædium, quod tanta est instabilitas suæ mentis, tam frequens et diuturna a Deo distractio etiam in divinis, ubi cum præcipua puritate, reverentia ac stabilitate vacare oportet Deo. Hic quoque est ei labor jugis ac singularis, ut quotidie ab hac calamitate et evagatione mentis magis ac magis eruatur ac præservetur, atque in Deo plus stabiliatur, præsertim tempore orationis, meditationis, psalmodiæ et celebrationis. Propter quod ait Apostolus: Optimum est gratia stabiliri cor;1 et rursus, Stabiles (inquit) et immobiles estote, abundantes in opere Domini semper.2

Porro, ut gratiam hanc stabilitionis in Deo obtineamus, oportet nos ire post Christum et ejus vestigia sequi, ac fimbriam vestimenti sui contingere, ut scilicet ejus documenta et opera, virtutes et dona consideremus et nostris imprimamus memoriis, ac jugiter exerceamur et occupemur in illis, speculando quæ, quanta et qualia pro nostra fecit ac toleravit salute, quæ documenta, quæ consilia, quæ præcepta contulit nobis, qualiter in omni nos virtute præcessit, et nos ipsum imitari præcepit. Si ista solerter et assidue intueamur et reminiscamur, excluduntur de cordibus nostris stultæ et frivolæ cogitationes,phantasticæ imaginationes, inordinatæ affectiones, otiositates et dissolutiones, nec delectat cum hominibus fabulari, et tempus infructuose expendere, iræ et contentionibus deservire.

Denique Christus secundum naturam assumptam, quantum ad supremas animæ suæ vires, fuit incessabiliter Divinitati per actualem contemplationem et ardentissimam dilectionem intentus; nec unquam ad momentum ex quacumque occupatione exteriori aut somno impediebatur mens ejus ab actuali Divinitatis intuitu ac amore. Et quamvis ad hanc Christi perfectionem nemo in vita hac queat pertingere, quoniam deprimit terrena inhabitatio mentem;3 nihilo minus fimbriam vestimenti ejus oportet nos tangere, hoc est ad mentis in Deo stabilitionem conari, ad actualem Dei intuitum adspirare, ad contemplationem quotidie magis sinceram, amorosam ac stabilem intendere. Et hic jugiter esse debet noster affectus, noster labor, nostra intentio, ut quantum in vita hac fieri potest, simus semper actualiter Deo intenti, sine evagatione et labe ac inquietudine animi, quatenus quum a Deo aversos et evagantes nos ipsos senserimus, doleamus, atque ad ipsum reducere mentis nostræ oculum non tardemus. De hoc abbas Moyses dixit: Deo et contemplationi ejus jugiter et sine interruptione inhærere, et ei inseparabiliter copulari impossibile est homini ista carnis fragilitate circumdato; sed oportet nos scire ubi mentis nostræ intentionem debeamus habere defixam, atque ad quam destinationem sive ad quod propositum semper animæ nostræ revocemus intuitum. Quam quum obtinuerit mens, gaudeat, et a qua distractam se doleat ac suspiret; totiesque a summo bono se sentiat recedisse, quoties se ab ejus intuitu deprehenderit separatam, fornicationem judicans vel momentaneum a Christi speculatione discessum, a quo dum deviaverit paululum noster intuitus, rursus ad eum cordis oculos retorquentes velut rectissima linea ad ipsum mentis aciem revocemus.

Porro, sicut mentem cogitationibus non interpolari impossibile est, ita quod cogitationum ortus non est omnimode in nostra potestate; ita in nostra potestate est cogitationes recipere, approbare, reprobare, abjicere: quemadmodum molendinum incidentibus aquis non potest a suo motu quiescere, sed in molendinarii est potestate quid molat, videlicet triticum aut hordeum, sive zizania. Quum itaque totus noster profectus quotidianus sit, a cogitationum inutilium et evagationum atque illicitorum desideriorum profluvio omni die magis ac magis purgari, in sapientia et caritate constabiliri, in actuali Dei contemplatione ac fervida dilectione firmari, conemur indesinenter ad ista; atque ad ea adipiscenda a Domino referamus cetera exercitia nostra, utpote vigilias, abstinentias, disciplinas, labores, studium Scripturarum. Et quia nequaquam viribus nostris ad ea obtinenda sufficimus, Deum instanter et affectuose rogemus, ut nostram in hac parte juvet infirmitatem, et corda nostra in se confirmare dignetur, augendo semper in nobis gratiam, sapientiam et virtutes. Id quoque quod in nobis est, faciamus fideliter, custodiendo ac refrenando sensus nostros exteriores et interiores, loquacitates, levitates et ceteras peccandi occasiones, immoderantiam cibi et potus ac somni, et omnem cordis torporem ac otiositatem; nec longe a spiritualibus studiis recedamus. In ipsis demum exterioribus occupationibus assuescamus mentem sæpe ad Deum erigere per meditationes et orationes ferventes, saltem breves, ac plurimas. Ex multis etenim actibus consuetudo generatur seu habitus, qui est tanquam altera natura, facitque hominem prompte ac delectabiliter operantem.

Amplius, sicut homines prorsus mundani, diversarum rerum quas vitiose amant, speciebus, phantasiis, memoriis ita repleti et occupati sunt, ut rarissime cogitent quæ sunt Dei, sed de una cogitatione et affectione immunda ac prava labuntur ad aliam; ita vere religiosus implere non cesset cor suum cognitionibus divinorum, memoriis rerum salubrium, intelligentia Scripturarum, sollicitudine spirituali, affectione cœlesti, occupationibus exercitiorum sanctorum, præsertim dominicæ passionis memoria, ut nunc meditetur de morte, nunc de pœnis inferni, nunc de districtione divini judicii, jam de beneficiis Dei, modo de beatitudine regni, de vita quoque Sanctorum, de passionibus martyrum, modo de his quæ Deus ab ipso requirit, et ad quæ tenetur, et qualiter coram Deo se habeat, quantum proficiat sive deficiat : quatenus si semper Deo directe intenti esse non possumus, saltem illicitas cogitationes quantum fieri valet vitemus, atque de una bona cogitatione et salubri occupatione ad aliam bonam et salubrem cadamus, sicque in cordis latitudine coram Altissimo ambulemus. Istud sit indesinenter exercitium nostrum, labor et studium, quamdiu in vita ista subsistimus. Et certe si ad modicum tempus ita egerimus, magnum plane sentiemus profectum, atque quotidie ampliorem mentis alacritatem, dulcedinem, firmitatem, et experiemur verum esse quod ait Scriptura: Justus quasi fundamentum æternum; itemque, Homo sanctus in sapientia manet ut sol. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.45

Footnotes

  1. Hebr. xiii, 9. ↩

  2. 1 Cor. xv, 58. ↩

  3. Sap. ix, 15. ↩

  4. Eccli. xxvii, 12. ↩

  5. Prov. x, 25. ↩

Chapter 234 of 243