Skip to the text

Sermo 3

DE SPIRITUALI SIGNIFICATIONE EORUM QUÆ DE SUSCITATIONE FILIÆ JAIRI SCRIPTA SUNT.

EGO occidam, et ego vivere faciam, percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. Deut. xxxii, 39. Hæc sunt verba Dei omnipotentis.

Quamvis itaque creaturis rationabilibus et irrationabilibus conveniat occidere, tamen soli Deo proprium est occidere et quod occisum seu mortuum est idem numero rursus vivificare. Unde et Christus Deum se esse demonstrans, filiam Jairi archisynagogi defunctam, non orando, sed imperando, repente ad libitum reduxit ad vitam, vere resuscitans eam. Quod qualiter factum sit, in evangelio hodierno non legitur; sed inchoatur in eo historia resuscitationis istius, atque in verbis post evangelium istud immediate sequentibus enarratur, et nunc breviter tangam.

Itaque, quum Christus mulieri quam a sanguinis fluxu curavit, dixisset, Confide, filia, fides tua te salvam fecit, et esset in via ad domum Jairi archisynagogi, venerunt nuntii ad Jairum, dicentes:123 Mortua est filia tua; quid ultra vexas Magistrum? Putaverunt nuntii isti quod Christus mortuam suscitare non posset. Jesus autem audito hoc verbo, dixit patri puellæ, videlicet Jairo, qui in Hebræo vocatur Jair:4 Noli timere; crede tantum, et salva erit, id est, a morte redibit ad vitam ac sanitatem.5 « Et quum venisset in domum » Jairi, « et vidisset tibicines », id est quosdam in domo sedentes et lugubre carmen canentes, ad provocandum compassionem et fletum in audientibus.6 Tales cantores seu cantatrices adducebantur olim, imo adhuc in quibusdam terris adducuntur in magnarum funere personarum, ut suo cantu provocent audientes ad lacrimas. Nam juxta diversitatem symphoniæ seu notæ, cantus sive sonorum, diversæ generantur affectiones in audientium cordibus: hinc aliquæ melodiæ provocant ad audaciam, sicut in bellis; aliquæ ad lætitiam, sicut in nuptiis; quædam ad devotionem, quemadmodum in divinis; quædam ad compassionem et planctum, ut in funeribus. « Et turbam tumultuantem », quia turba quæ fuit in domo Jairi, fecit sonum confusum et strepitum magnum, lamentando, loquendo, et funeri necessaria præparando; « dicebat » ad eos: « Recedite » et nolite flere; « non est puella mortua, sed dormit. Et deridebant eum », scientes quod mortua esset. Ideo deriserunt Christum, quoniam verba ejus non intellexerunt: non enim voluit Christus asserere, quod puella non esset mortua morte naturæ, sed quod quoad se non esset more aliorum defuncta, sed potius dormiens seu similis dormienti, utpote protinus resuscitanda ab ipso.7

« Et quum ejecta esset turba »8 illa tumultuans, id est de domo expulsa, quoniam ob suam incredulitatem et Christi derisionem, indigna fuit interesse tanto miraculo, « intravit » cubiculum, et non permisit illuc intrare secum quemquam, nisi Petrum et Joannem et Jacobum fratrem ejus, atque parentes puellæ.910 Hi tres Apostoli fuerunt præ ceteris Christo familiariores: unde et passione instante eos seorsum duxit, et coram ipsis cœpit contristari, pavere ac tædere. Et tenens manum puellæ, clamabat dicens: Puella, surge. Et reversus est spiritus ejus, id est, anima ejus a loco quo eam divina justitia constituerat rediit, et corpori reunita est.11 « Et surrexit puella » continuo, et ambulavit; et jussit illi dare manducare.1213 Sicque per ambulationem et manducationem patuit eam esse veraciter resuscitatam. Et obstupuerunt parentes puellæ, stupore maximo, præ admiratione tanti miraculi tam repente imperialiterque peracti;14 quibus præcepit ne alicui dicerent quod factum erat, id est, ne istud miraculum alicui notificarent.15 Hoc præcepit Salvator, non quia putavit tantum miraculum debere celari, sed ut nos humilitatem amare, vanitatem vero et ostentationem vitare doceret. Idcirco, Christi exemplo laudem humanam jactantiamque spernamus. « Et exiit fama hæc », id est rumor hujus miraculi, « in universam terram illam », id est per totam Galilæam, in qua contigit istud. Quamvis equidem Christus præcepit parentibus puellæ atque Apostolis istud non revelare, protinus tamen vulgatum est a turba illa quæ Christum derisit, et puellam fuisse defunctam cognovit.

Ista est historia suscitationis hujus puellæ, ex tribus Evangelistis, puta Matthæo, Luca et Marco, accepta. Superius quoque, in sermone circa evangelium in dominica sextadecima, dictum est quid per tres mortuos a Christo resuscitatos spiritualiter designetur.16 Illo ergo omisso, de aliorum quæ in hujus miraculi historia dicta sunt, tropologico intellectu aliquid est dicendum.

Itaque per Jairum archisynagogum designatur quilibet prælatus Ecclesiæ: qui si filiam suam, hoc est congregationem seu plebem sibi commissam, agnoverit spiritualiter mortuam per peccata mortalia, aut morti tali jam proximam per dispositionem ad peccata letalia, statim cum omni sollicitudine et caritatis fervore accedat ad thronum gratiæ Christi, et prostratus in terram, imploret auxilium gratiæ ejus.17 Si interea denuntietur prælato, Quia mortua est filia tua, id est, plebs tua seu persona aliqua tibi commissa, indurata est incorrigibilisque effecta, non desperet, nec Deum pro illius reformatione invocare desistat.18 Et tunc Christus pie exaudiet eum, atque subveniet.

Itaque per puellam hanc mortuam, intelligi potest quilibet homo mortali subjectus ac victus peccato. Primo, nam sicut puella est tenera ac fragilis creatura, non fortis in ratione neque in discretione prudentiæ, sed bono regimine refrenationeque indigens, quia ex se faciliter decipi potest ac vinci; sic omnis peccator qui in mortali est culpa, miserabiliter mollis ac debilis est, utpote cedens et acquiescens hostibus suæ salutis, et omni spirituali ac salutari sapientia carens, imo et indiscretissime agens, quia a suo Creatore, a fonte beatitudinis suæ, a summo, infinito et incomparabili bono cor suum avertit, nec divino neque angelico instinctui consentiens sive obtemperans, sed diabolicis suggestionibus et carnalibus vitiosisque motibus præbens assensum: quod utique summa exstat stultitia. Unde et omnis peccator recte stultus vocatur, quemadmodum ait Salvator: Omnis qui audit verba mea et non facit ea, similis erit viro stulto qui ædificavit domum suam supra arenam.1920 Quemadmodum enim stultus est ædificator qui supra arenam ædificium suum fundat, sic fatui sunt omnes qui non obediunt Christi doctrinis, quoniam mentem suam non figunt in Deo, sed in rebus caducis, vanis ac deceptoriis, de quibus Salomon loquitur: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.21 Idcirco in his decipiuntur, quia ad tempus prosperantur in talibus, et post in infernum labuntur, eo quod creaturis inanibus magis quam Creatori beatissimo inhæserunt. De quibus in Job habetur: Impii sublevati sunt confortatique divitiis;22 ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Hinc Christus per fatuas virgines omnes iniquos designat.23

Insuper, sicut puella ob cordis sui mollitiem, inexperientiam, imprudentiam ac fallibilitatem, bono eget regimine et refrenatione præcipua (quemadmodum in Ecclesiastico scriptum est: Filiæ tibi sunt? serva corpus earum, et ne ostendas hilarem faciem tuam ad eas;2425 itemque, In filia non avertente se firma custodiam, ne inventa occasione abutatur se); sic impii et injusti maxime egent regimine sapientiali et refrenatione indesinenti, quatenus ad viam veritatis, ad tramites justitiæ reducantur, nec libertati propriæ relinquantur, sed per rigorem disciplinæ compescantur a malis, si aliter resipiscere nolint. Quemadmodum enim equus velox absque freno et rectore discurrens, se ipsum in aquas aut lacum præcipitat; sic vitiosi ac intimorati, dum sibimetipsis relinquuntur, in profundum se ipsos præcipitant vitiorum, quousque in pœnas projiciantur perpetuas inferorum. Hinc in Proverbiis scriptum est:26 Ubi non est gubernator, populus corruet. In talibus plane impletur quod Salomon protestatur:27 Est via quæ videtur homini bona, et novissima ejus ducunt ad mortem. Multi etenim diversis vitiis seducuntur et opera saluti contraria operantur, nec tamen credunt se deviare, nec increpantibus et informantibus acquiescunt. Quum enim vitiosis affectionibus sint repleti et animo excæcati, perverse judicant et injuste: ideo contra suam salutem, ad honores, ad divitias, ad voluptates, ad vana et frivola tendunt. De quibus Isaias ait: Væ qui dicunt bonum malum, et malum bonum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras.28 Pro istis igitur incorrigibilibus est orandum, ut Christus eos suscitare dignetur, eos misericordissime præveniendo, intus tangendo, illuminando ac inflammando.

Denique, sicut puella in lectulo jacuit mortua, vestibus cooperta; ita peccator in propriis vanitatibus et cogitationum atque affectionum suarum mollitie, quasi in lectulo miseræ mentis, spiritualiter mortuus jacet, pravis operibus quasi vestibus coopertus. Quemadmodum ergo Christus puellam defunctam accessit, et clamando locutus est, Puella, surge, deditque ei manum et eam erexit; ita prælatus seu prædicator, aut quicumque spiritualis amator, peccatorem sic mortuum debet accedere, et cum clamore, id est mentis fervore, eum hortari, informare et increpare, manum quoque ei porrigere, id est bonis exemplis et orationum suffragio eum ad emendationem juvare.

Legitur tertio Regum, quod quum sanctus Elias hospitaretur apud viduam pauperem unicum filium habentem, obiit filius ille;29 Elias vero Deum rogando et super puerum mortuum incumbendo, tandem obtinuit quod rogavit, et puerum suscitavit. Similiter Eliseus filium susceptricis suæ suscitavit a mortuis, septies super puerum mortuum incumbendo, et ejus corpusculum calefaciendo. Christus vero solo imperio puellam hanc suscitavit. Multi quoque viri sanctissimi in novo Testamento mortuos facillime suscitaverunt. Legitur enim in Vitaspatrum, quod dum quidam vir cum filio suo juvenculo iret ad visitandum abbatem Sisoim, puer ille in itinere obiit. Pater vero ipsius timens quod abbas Sisois ex humilitate abnueret puerum suscitare, apprehendit puerum defunctum in ulnis suis, ingrediensque cellam senis, posuit puerum ante pedes illius, quasi veniam postulantem.30 Tandem abbas Sisois putans puerum ex humilitate in prostratione tam diu jacere, dixit: Surge. Statimque puer surrexit a mortuis. Quo viso, pater pueri obstupuit vehementer. Fuit quoque alius magnus eremita, cujus discipulus in re quadam excessit. Et commotus eremita, dixit discipulo: Vade et morere. Moxque discipulus ruit et exspiravit. Quo viso, dolens de hoc eremita dixit: Domine Jesu Christe, precor, suscita illum, et amplius ita non loquar. Protinus ergo discipulus ille surrexit. Ecce quanta facit Altissimus pro suis amicis viris sanctissimis.

Footnotes

  1. Luc. viii, 49. ↩

  2. Marc. v, 35; ↩

  3. Matth. ix, 22. ↩

  4. Marc. v, 36; ↩

  5. Luc. viii, 50. ↩

  6. Matth. ix, 23. ↩

  7. Matth. viii, 24. ↩

  8. Matth. ix, 25. ↩

  9. Marc. v, 37. ↩

  10. Matth. ix, 25. ↩

  11. Matth. xxvi, 37. ↩

  12. Luc. viii, 54, 55. ↩

  13. Luc. viii, 55. ↩

  14. Marc. v, 42. ↩

  15. Luc. viii, 56. ↩

  16. Cf. p. 467 D et s. ↩

  17. Hebr. IV, 16. ↩

  18. Marc. V, 35. ↩

  19. Matth. vii, 26. ↩

  20. Matth. VII, 26. ↩

  21. Eccle. I, 2. ↩

  22. Job XXI, 7, 13. ↩

  23. Matth. XXV, 2 et seq. ↩

  24. Eccli. VII, 26. ↩

  25. Eccli. XXVI, 13. ↩

  26. Prov. XI, 14. ↩

  27. Prov. XIV, 12. ↩

  28. Is. v, 20. ↩

  29. III Reg. xvii, 17 et seq. ↩

  30. IV Reg. iv, 33-35. ↩

Chapter 231 of 243