Enarratio in epistolam
NON CESSAMUS PRO VOBIS ORANTES ET POSTULANTES UT IMPLEAMINI AGNITIONE VOLUNTATIS DEI. Coloss. I, 9-14.
DOCET Apostolus in præsenti epistola quid prælati pro subditis suis debeant desiderare ac exorare. Nam ad Colossenses ait: Non cessamus pro vobis orantes et postulantes, id est, omni tempore opportuno mente et ore precamur, ut impleamini agnitione voluntatis Dei, id est, divinitus illustremini ad cognoscendum quid velit Deus, quid requirat a vobis, quid magis complaceat ei, ut sciatis et advertatis ejus mandata et Christi consilia; in omni sapientia, id est sacra doctrina divinæ Scripturæ, et intellectu spirituali, id est interna ac mystica intelligentia Scripturarum: ut ambuletis in semitis præceptorum digne Deo, id est tam reverenter ac sancte ut decet tanto Domino deservire, atque ut eum pro præmio mereamini possidere.1 Maledictus enim qui facit opus Dei negligenter. Per omnia, id est in omni actu, placentes Domino Deo: quia ut Jacobus ait, si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.2 In omni opere bono fructificantes, id est, omnium virtutum opera exercentes: virtutes namque connexæ dicuntur. Et crescentes in scientia Dei, id est notitia divinorum: de qua per Osee Dominus protestatur, Scientiam Dei volui plus quam holocausta.3
In omni virtute theologica, et intellectuali atque morali, confortati secundum potentiam claritatis ejus, id est secundum quod Deus potest per omnipotentiam suam clarissimam, vel secundum quod Deus idoneus est vos confortare per claritatem gratiæ suæ; in omni patientia, per quam adversa æquanimiter tolerantur, et longanimitate, qua divina promissa exspectantur constanter, cum gaudio spirituali, quod ex actu virtutum procedit, ut in exspectatione futuræ beatitudinis gaudeatis.
Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit per merita Christi gratiamque Baptismi, atque per opera meritoria quæ per gratiam suam fecit in nobis (juxta illud Isaiæ: Omnia opera nostra, Domine, operatus es in nobis), in partem, id est ad habendum participationem, sortis Sanctorum, id est hereditatis electorum, puta felicitatis æternæ, quæ habetur in lumine, id est per lumen gloriæ, vel in claritate visionis divinæ.4 De qua sorte ait Psalmista: Dominus pars hereditatis meæ.5 Qui item de lumine isto testatur:6 In lumine tuo videbimus lumen. Hæc autem hereditas dicta est sors, quia divinæ voluntatis electione, non humana provisione distribuitur, quemadmodum sortes dicuntur temperari ac disponi a Deo.7
Qui eripuit nos per incarnationem, conversationem sanctissimam in hoc mundo ac passionem Unigeniti sui, de potestate tenebrarum, id est dominio dæmonum, a jugo peccati et tenebris ignorantiæ, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ, id est in regnum Filii sui dilecti, hoc est in societatem Ecclesiæ militantis, seu in numerum electorum. Quæ Ecclesia dicitur regnum Christi, quia in corde fidelium regnat per fidem et gratiam. De quo regno scriptum est: Regnabit in domo Jacob in æternum; in Isaia quoque, Super solium David, et super regnum ejus sedebit. Nunc quoque translati sumus in regnum Ecclesiæ triumphantis in merito et in spe, transferendi illuc tandem in re. De hac ereptione et translatione generis humani, Pater ait ad Filium apud Isaiam: Dedi te in fœdus populi, in lucem gentium, ut educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.8 Præterea, per id quod ait Apostolus, «transtulit» nos «in regnum Filii dilectionis suæ», Augustinus in libro de Trinitate ostendit, quod dilectio in divinis, non solum relative et notionaliter, sed etiam absolute dicatur: alias Filius Dei a Spiritu Sancto diceretur procedere.
In quo Christo, id est per cujus passionem et merita, habemus redemptionem a dominatione diaboli, utpote remissionem peccatorum nostrorum, quæ nobis per Christi passionem ac merita dimittuntur in fonte Baptismatis. Unde in Apocalypsi de Christo asseritur: Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
Footnotes
Chapter 227 of 243