Sermo 2
DE MYSTICA SIGNIFICATIONE FEMINÆ A SANGUINIS FLUXU CURATÆ.
CONFIDE, filia; fides tua te salvam fecit.1 Matth. IX, 22.
Christus per totum Evangelium tres virtutes videtur specialiter commendasse ac docuisse, videlicet fidem, humilitatem et caritatem. De fide etenim ait:2 Omnia possibilia sunt credenti; et rursus, Habete fidem Dei;3 itemque Apostolis submergi timentibus, Ubi est fides vestra?4 atque ad Thomam apostolum, Beati qui non viderunt et crediderunt.5 Sæpius quoque dixit: Fides tua te salvum fecit. Itaque fidem Christus tam multipliciter ac specialiter commendavit:67 Primo, quoniam ipsa est omnium fundamentum virtutum, et sine ea nihil est meritorium, nil Deo placitum et acceptum, dicente Apostolo : Sine fide impossibile est Deo placere. Imo alibi plus affirmare videtur, dicendo :8 Quidquid non est ex fide, peccatum est. Secundo, quoniam ipsa est lux et oculus mentis, ostendens homini ultimum finem, propter quem omnia debet peragere. Per fidem enim cognoscimus ea quæ pertinent ad salutem, et quod ad æternam felicitatem conditi sumus, quod item ob eam obtinendam universa pati et operari debemus, et præsertim ob Dei gloriam et honorem.
Hinc in Isaia habetur :9 Qui incredulus est, infideliter agit. Habacuc quoque ait : Ecce qui incredulus est, non erit anima ejus recta in semetipso; justus autem in sua fide vivet.10 Tertio, quia per fidei actum Deum maxime honoramus, dum scilicet propter ipsius auctoritatem ac reverentiam subjicimus intellectum nostrum articulis fidei christianæ, præbendo firmum assensum his quæ per intellectum capi non valent, imo omnem rationem prorsus transcendunt. Unde secunda ad Corinthios ait Apostolus :11 In captivitatem redigimus omnem intellectum in obsequium Christi. Quarto, quia per fidem alia dona impetramus a Deo, quum dicat Salvator : Quicumque dixerit huic monti, Jacta te in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit quia quodcumque dixerit, fiat, fiet. Hinc et Jacobus ait : Postulet homo in fide, nihil hæsitans; qui autem hæsitaverit, similis est fluctui maris : non ergo æstimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino. Debemus ergo firmissimi atque certissimi esse in fide, sicut certissime scimus quod Deus qui fidei testis est, falsitatis confirmator et testis nequit existere.
Præterea de humilitate ait Salvator : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum;12 itemque, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Nam et ipsa humilitas secundum quasdam considerationes vocatur fundamentum virtutum, quia ad omnium gratiarum profectum disponit, et præsertim quia directe exstirpat superbiam, omnium vitiorum originem. Hinc omnem superbiam nos oportet vitare, ut nec in cogitationibus propriis extollamur ut tauri, nec in affectionibus nostris ut Lucifer, neque in verbis ut hi qui laudant et jactant se ipsos, neque in factis ut onagri in deserto, neque in vestimentis sicut pavones in suis pennis. Qui tamen dum pedum suorum deformitatem inspiciunt, exterrentur, abhorrent et clamant. Ita si quis ex consideratione excellentiæ suæ in donis naturæ aut gratiæ vel in bonis Ecclesiæ seu fortunæ, velit extollere semetipsum atque inaniter gloriari, quasi a Deo non sit cuncta sortitus, adspiciat suos pedes. Per pedes quippe, quæ extrema et infima corporis sunt, intelligendæ sunt defectuositates, vitiositates, sordes et turpitudines hominis in corpore et in anima : quas si quis acute intueatur, se ipsum satis aspernari et humiliare non poterit. Humilitatem ergo jugiter amplectamur, simusque viles, fœdi ac miseri in propriis oculis, ita ut omni adversitate arbitremur nos dignos, et ita propter adversa, injurias, irrisiones non indignemur, sed patientes perseveremus, et gratias Deo reddamus.
Insuper de caritate ait Salvator, ut Deum toto corde amemus, et proximos nostros tanquam nos ipsos : In his (inquiens) duobus mandatis tota lex pendet et Prophetæ.13 Caritas etenim Dei, est omnium virtutum regina, imperatrix, motrix, vita et forma, sine qua homo spiritualiter nihil est. Idcirco caritatem in omnibus et præ omnibus semper habere, conservare atque augere in nobis conemur, faciamusque proximis nostris prout nobis fieri rationabiliter volumus.
Denique hæ tres virtutes in femina ista sanguinis fluxum ferente possunt attendi. Nam fides ejus patet in hoc, quod ex contactu vestium Christi credidit se ab incurabili morbo curandam; humilitas, quod retro silenter et verecunde accessit, quod item ad Christi cecidit pedes, omnem ei confitens veritatem; caritas, quod affectuosissime Christum imitabatur , atque post suam ab eo curationem valde grata fuit ei, quia ut tactum est, ad perpetuam beneficii sibi collati memoriam, fieri fecit in horto suo imaginem Salvatoris stantem erecte cum fimbriis vestimenti, atque in ea Christum devotissime adoravit.14 Fecit quoque sui ipsius imaginem coram imagine Christi genibus flexis et manibus cancellatis.15161718 Et sicut in Ecclesiastica historia scribit Eusebius, juxta imaginem Salvatoris quædam herbæ crescebant, quæ quum prius nullius essent virtutis, postquam Christi fimbriam tetigerunt, tantæ virtutis effectæ sunt, quod omnes infirmitates curabant. Cassiodorus demum asserit in Historia tripartita, quod Julianus apostata inde removit imaginem Christi, ponens ibidem imaginem suam, quæ postea ictu fulminis est destructa.
Præterea, circa intellectum hujus quod Christus fimbrias tulit in veste, sciendum quia (ut communiter expositores testantur) Christus juxta consuetudinem Judæorum portavit vestimentum cum quatuor fimbriis. Nam et Deus præcepit per Moysen ut filii Israel facerent sibi fimbrias quatuor, per quatuor angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas, quas quum viderent, recordarentur omnium præceptorum Domini.19 Istud ad cærimonialia pertinebat præcepta : ideo Christus factus sub lege, id observavit, sicut et alia quædam legalia, usque ad tempus passionis, in quo cærimonialium legis præceptorum obligatio prorsus cessavit.
At vero, quamvis in hac muliere considerentur virtutes præfatæ, nihilo minus per eamdem ut sanguine fluentem, intelligi potest omnis peccatrix anima, vitiis concupiscentiisque subjecta. Talis etenim anima nunquam in rectæ rationis judicio permanet stabilis, nec virtutum robore solidatur, sed juxta Psalmistam, est tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.20 Sic anima talis de uno vitio ruit in aliud, de concupiscentia una in aliam. Nunc ridet, nunc mœret, nunc perterretur, jam quasi securam se arbitratur; atque innumerabilibus passionum motibus agitatur, et in desideriorum suorum profluviis perit, in cogitationum suarum tumultibus peccat. Sed homo virtuosus ac sapiens passiones suas refrenat, affectiones in ultimum ordinat finem, mentem suam in Deum recolligit, virtutibus solidatur : idcirco constans ac stabilis est. Unde in Proverbiis scribitur : Justus quasi fundamentum æternum;21 quasi tempestas transiens, impius non erit. In Ecclesiastico quoque legitur : Homo sanctus in sapientia manet sicut sol;22 nam stultus sicut luna mutatur. Quemadmodum enim caro sustentatur per ossa, et ædificium domus per saxa et ligna, sic homo per sapientiam et virtutes spiritualiter consolidatur, fortificatur ac stabilitur. Siquidem per humilitatem consolidatur contra superbiæ ventum, per mansuetudinem contra iracundiæ impetum, per patientiam contra tristitiæ dejectionem, per liberalitatem contra avaritiæ inquietationem, per castitatem contra concupiscentiarum impulsum, per sapientiam contra cogitationum tumultum, per confidentiam Dei contra timorem, per caritatem Dei et proximi contra omnem invidiam et rancorem. His ergo virtutum machinis et columnis, ac veræ sapientiæ radiis, studeamus quotidie animas nostras confortare, ædificare et custodire, ne a dæmonum tentamentis, a carnis illecebris, a vanitatibus mundi vincamur.
Porro qui adhuc vitiis subjacet et concupiscentiis fluit ac defluit, exemplo feminæ hujus Christum verecunde humiliterque accedat, propria ponderando flagitia, et de eorum turpitudine coram Altissimo valde verecundando; et dicat in corde suo : Si tetigero fimbriam vestimenti ejus, curabor a vitiis, hoc est, si Christi humilitatem fuero saltem aliqualiter imitatus, gratiose ab eo adspiciar et mundabor. Per fimbrias quoque vestis Christi, sacramenta ejus intelliguntur, sub quibus Christus ejusque gratia tegitur ac consistit. Oportet ergo sacramenta hæc tangere, et ex eis tanquam ex vasis medicinalibus purgationem, gratiam et virtutes haurire. Atque in primis oportet humiliter, vere et integre confiteri, sicque Eucharistiæ sumere sacramentum, spiritualiter quidem quotidie, conjungendo se ei per fidem et caritatem (Augustino dicente, Crede, et manducasti), sacramentaliter vero simul et spiritualiter tempore opportuno, alia etiam sacramenta congruo loco et tempore apto, ut sic in omni virtute et gratia roboremur, et forti mulieri assimilemur. De qua Salomon fatur : Mulierem fortem quis inveniet ? Accinxit fortitudine lumbos suos; manum suam misit ad fortia; os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus; panem otiosa non comedit; mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.23 Istæ sunt proprietates et operationes bonæ mulieris, quas etiam viri habere, sequi et conservare tenentur.
Talis fuit virtuosa ac venerabilis illa Susanna, uxor Joakim.24 Quæ quum esset pulcherrima et fidelissima viro suo, imo quod majus est, devota ac timorata, atque in lege Moysis erudita, a duobus presbyteris judicibus Israelitici populi concupiscebatur. Quumque eam in pomario viri sui solam deprehendissent, dixerunt : Ecce nullus nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quamobrem nostræ nunc acquiesce voluntati, alioqui dicemus contra te testimonium, quod juvenis unus concubuerit tecum. His auditis, ingemuit Susanna : Angustiæ, inquiens, mihi sunt undique : si enim vobis consensero, mortem promereor; si non consensero vobis, non effugiam manus vestras. Sed melius est mihi absque opere pravo incidere in manus vestras atque occidi, quam peccare in conspectu Dei. Exclamavit ergo Susanna; exclamaverunt quoque contra eam presbyteri et judices illi. Accurreruntque famuli Susannæ. Quibus dixerunt presbyteri, quod vidissent eam cum adolescente peccare; et erubuerunt vehementer, quia Susanna semper honestæ fuerat famæ. Altero die, convocantes presbyteri populum Israel et Susannam, accusaverunt eam coram omnibus de adulterio. Et stabant cum ea vir ejus, et parentes sui ac filii, ceterique consanguinei ac amici, et flebant cuncti, imo et omnes qui eam noverunt. Nihilo minus populus credidit illis duobus presbyteris tanquam judicibus. Susanna vero in cœlum adspiciens, dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, tu scis quia falsum contra me testimonium protulerunt. Quumque duceretur ad mortem, Deus justus et sanctus revelavit veritatem Danieli prophetæ ibi præsenti. Qui statim coram omnibus exclamavit : Falsum testimonium contra eam dixerunt. Stetitque populus. Daniel vero seorsum examinans illos duos presbyteros, ex verbis eorum convicit eos, et coram omnibus probavit eos esse mentitos. Sicque liberata fuit Susanna, et judices illi mox interfecti fuerunt.
Footnotes
-
Matth. IX, 22; ↩
-
Marc. IX, 22. ↩
-
Marc. XI, 22. ↩
-
Luc. viii, 25. ↩
-
Joann. xx, 29. ↩
-
Marc. x, 52; ↩
-
Luc. vii, 50; etc. ↩
-
Rom. xiv, 23. ↩
-
Is. xxi, 2. ↩
-
Habac. ii, 4. ↩
-
II Cor. x, 5. ↩
-
Matth. xviii, 3. ↩
-
Matth. xxii, 37-40. ↩
-
* Cf. t. IX, p. 549 B', 611 C'. ↩
-
Matth. vii, 12. ↩
-
Job xi, 12. ↩
-
Eccli. vi, 2. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
-
Num. xv, 38, 39. ↩
-
Ps. 1, 4. ↩
-
Prov. x, 25. ↩
-
Eccl. xxvii, 12. ↩
-
Prov. xxxi, 10, 17, 19, 26, 27, 30. ↩
-
Dan. xiii. ↩
Chapter 230 of 243