Skip to the text

Sermo 5

QUOMODO RELIGIOSI FIMBRIAM JESU TANGERE DEBEANT, SANCTISSIMÆ VITÆ EJUS VIRTUTES ÆMULANDO.

DICEBAT intra se : Si tetigero tantum fimbriam vestimenti ejus, salva ero. Matth. IX, 21.

Per vestimentum, spiritualiter intelligitur virtus seu gratia Dei, qua anima decoratur, et contra tentationum ac vitiorum fervorem, contra pigritiæ frigus, contra intemperiem passionum munitur atque defenditur. Unde et legitur : Induit me Dominus vestimento salutis. Et caritas vestis nuptialis vocatur. Porro per fimbriam, quæ est quædam vestimenti extremitas, infimus gradus virtutis seu caritatis, seu minima ejus operatio, designatur.

Christo autem qui gratiam non ad mensuram accepit, nullus in caritate, virtute et gratia potest æquari. Nihilo minus tenemur ejus vestigia sequi, hoc est ejus virtutibus assimilari seu eas sectari, et conversationi ipsius nos saltem aliqualiter conformare, quemadmodum scriptum est : Qui se dicit in Christo manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Propter quod dixit : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis ; itemque : Ego sum (inquit) via, veritas et vita ; nemo venit ad Patrem, nisi per me. Dicat ergo et quilibet nostrum : Si tetigero tantum fimbriam vestimenti Christi, salvus ero, hoc est, si Salvatoris caritatem ceterasque virtutes et operationes sanctas saltem pro aliquantula ac modica fuero parte secutus, salvabor. Ipse equidem perfectam et summam habuit caritatem, secundum quod protestatur : Majorem hac caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Et tamen ipse majorem habuisse videtur, quia pro inimicis suis, imo pro interfectoribus suis crudelissimis sustinuit mortem, quorum multi pretio sanguinis sui ac suæ merito passionis exstant salvati. De quibus et passione sua imminente disseruit : Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Hinc ait Apostolus : Commendat caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Verum hi secundum prædestinationem æternam fuerunt amici. Nihilo minus pro inimicis et reprobis passus est Filius Dei, qui universum salvavit genus humanum, et pro omnibus mori dignatus est et satisfecit quantum ad sufficientiam, quamvis in solis electis fructum sortiatur finalem meritum suæ passionis, ceteris obicem fructificationis hujus ponentibus.

Deinceps hanc Christi perfectissimam caritatem, secundum aliquem gradum sequi tenemur (secundum quod protestatur : Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos) : quia non solum amicos, sed inimicos quoque tenemur diligere, et unumquemque proximum seu viatorem magis quam proprium corpus seu corporalem vitam amare. Ideo casu se offerente, pro talium unoquoque animam seu vitam nostram corporalem ponere obligamur, prout in prima sua Canonica ait Joannes apostolus : In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille, videlicet Christus, qui est verus Deus et vita æterna, pro nobis animam suam posuit ; et nos debemus pro fratribus animas ponere. Attamen si quis pro proximo suo etiam inimico animam suam ponat, id est, mortem sponte sustineat, ut illum a peccato aut quovis periculo eruat, necdum

Joann. VIII, 28.

Rom. V, 8, 9.

Joann. XV, 12.

Matth. V, 44.

Joann. III, 16; V, 20.

Is. LXI, 10.

Matth. XXII, 11.

Joann. III, 34.

Joann. II, 6.

Joann. XIII, 15.

Ibid. XIV, 6.

Ibid. XV, 13. adæquatus est Christo, nec caritas ejus caritati Christi par exstat, quia et propter proprium facit hoc præmium, nec in remissionem peccatorum alienorum sanguinem fundit suum. Talis tamen multum propinquaret perfectissimæ caritati Dei Domini Jesu Christi.

Præterea, quamvis non ad semper teneamur caritatem Christi tam perfecte sectari, nihilo minus necessarium nobis est ad salutem ut fimbriam ejus tangamus, eam saltem aliqualiter imitando, ita ut propter Deum æquanimiter patiamur adversa, et injuriantibus ignoscamus, pro persecutoribus nostris oremus, bona pro malis reddamus, sicque proximorum cooperemur saluti. Quæ cuncta quum ita se habeant, qualis illorum est caritas qui proximis et fratribus suis negant rem parvam, modicam opem, parvum obsequium, concessionem et usum rerum exteriorum? qui facile offenduntur, irascuntur, et magnam aversionem displicentiamque concipiunt, ita ut proximum suum vix queant tranquille adspicere, sinceriter cogitare, et cupiant malum pro malo rependere? Sed quoniam omnes blandimur persuademusque nobis quod utique fratres nostros spiritualiter diligamus, ut valeamus agnoscere an vere sit ita, attendamus quod Climacus ait: Si caritatem tuam circa fratrem vis experiri, vide an dum illum forte adspexeris contristatum, turbatum aut lapsum, toto condoleas corde, et quasi super te ipsum lacrimas fundas, et illum pro posse relevare coneris. Nunc ergo attendant qualiter suos diligant fratres, qui dum eos contra superiorem aut alium viderint conturbari, tristari, aut altercari, seu discordare, non dolent, non plorant, sed potius rident et complacentiam habent iniquam, aut unam adjuvant partem, et augent turbationem. Isti non cooperantur, sed adversantur proximorum saluti.

Si itaque volunt salvari, fimbriam caritatis Christi tangere studeant, discordantes pacificent, de adversariorum tristentur ruina, omnium deplorent peccata, orando, hortando, exemplariter conversando, bonum nomen habendo; et omni modo sibi possibili proximis cooperentur ad gratiam et salutem, juxta apostolicam illam doctrinam: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei; itemque, Quæ pacis sunt, sectemur, et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. Siquidem væ homini per quem scandalum venit. Et qui inter plurimos conversatur, aut cum ingenti fructu ac merito habet se exemplariter et devote, aut cum gravi periculo et peccato scandalose atque remisse. Væ illi qui sua dissolutione, loquacitate, levitate, carnalitate, ira, impatientia, inquietudine alios trahit ad culpam, ad inquietationem, ad devotionis ac profectus obstacula, qui sua perversitate alterius alacritatem, tranquillitatem, puritatem conturbat, et Spiritum Sanctum habitantem in eis quasi contristat. Nempe si unum scandalizare pusillum tam impium est, ut dicat infallibilis Judex, Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris: quam enorme et damnabile est plurimos scandalizare, et totum inquietare conventum, aut etiam præsidentem offendere et gravare? Væ eis qui sua animositate et cervicosa responsione, aut certe acedia, aut alia qualibet passione irrefrenata, ad consimilia mala quempiam trahunt, qui ad remissius vivendum alliciunt, quorum exemplo alii fiunt audaces, sibi placentes, inobedientes, carnales et dissoluti, non timorati, sobrii, humiles et subjecti. Hinc seniores in religione maxime obligantur juniores ædificare, atque totius obedientiæ, humilitatis, maturitatis et dilectionis eis præbere exempla: quod si contrarium egerint, væ eis in æternum.

Insuper nobis religiosis præcipue est necesse ut fimbriam humilitatis Christi tangamus. Nam suæ humilitatis verticem seu perfectionem nullus tangere potest mortalium, nec pura aliqua creatura. Ipse

Galat. vi, 10.

Rom. xiv, 19.

Matth. xviii, 7.

Ibid. 6. etenim quum in forma Dei esset, exinanivit se ipsum usque ad servilis formæ susceptionem.12 Quumque Rex regum et Dominus esset universorum, in tam profundissima humilitate conversari elegit in sæculo isto, quod rudes, pauperes atque ignobiles congregans sibi discipulos, in medio eorum fuit tanquam ministrans, et frequenter servivit eisdem, tandem curvatis genibus lavans ac tergens pedes eorum. Quum igitur non sit servus major domino suo, imo quum Domino isto sit omnis servus omnisque homo, omnis demum creatura, quamvis angelica, in infinitum inferior:345 quæ est ista excæcatio, perversitas, obduratio nostra, quod per caritatem servire invicem renuimus, quod mutuo quasi superiores venerari negligimus, quod honore invicem non prævenimus6, quod unus contra alium inflatur, quod unus alterum aspernatur, quod homo homini dominari appetit et præesse, quod in hoc sæculo volumus reputari aut aliquid apparere? Abjiciamus insanias istas, et unusquisque ceteris cunctis se ipsum ex corde humiliet, subdat et multo reputet viliorem.

Postremo, fimbriam obedientiæ Christi tangere valde necessarium nobis est religiosis, voto obedientiæ circumseptis. Intueamur igitur incessanter Sanctum Sanctorum, unigenitum Dei Filium, cui a Patre data est omnis potestas in cœlo et in terra, factum obedientem Patri æterno usque ad crucis ignominiosissimam ac acerbissimam mortem, atque in termino vitæ, in mortis articulo prolocutum:78 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.9 Quid ergo nos servulos, nos viles vermiculos, nos defectuositate et omni fragilitate repletos, operari oportet, nisi Deo et ejus vicariis, sicut promisimus, in omnibus caritative atque humiliter obedire, in eorum manus nostras animas commendare, in observantiis Ordinis esse ferventes, in omni Dei obsequio diligentes, aliarum quoque virtutum Christi fimbrias tangere, opera imitari?10 Simus in omnibus patientes, sobrii, mansueti, constantes, timorati, et devoti et custoditi.

Footnotes

  1. Apoc. XIX, 16. ↩

  2. Philipp. II, 6, 7. ↩

  3. Luc. XXII, 27. ↩

  4. Joann. XIII, 4 et seq. ↩

  5. Ibid. 16. ↩

  6. Rom. XII, 10. ↩

  7. Philipp. II, 8. ↩

  8. Matth. XXVIII, 18. ↩

  9. Luc. XXIII, 46; ↩

  10. Ps. XXX, 6. ↩

Chapter 233 of 243