Sermo 4
Ad religiosos
PRÆLATI QUOMODO PRO SIBI SUBJECTIS ORARE CURAMQUE GERERE DEBEANT.
IMPLEAMINI agnitione voluntatis Dei, in omni sapientia et intellectu spirituali. Coloss. I, 9.
Sicut ait Salvator, Ex abundantia cordis os loquitur.1 Idcirco ex mente sapientia et caritate repleta ac redundante, profluunt verba vere sententiosa atque ignita: quod in præsenti epistola facile est pensare. Siquidem in ejus exordio, Vas electionis, divinissimus Paulus, ad tertium cœlum raptus, indeque rediens, compendiosissime docuit quid ad prælatos, quid item spectet ad subditos: Non cessamus (inquiens) orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis Dei.23 Quibus verbis docemur, quod ad prælatos pertineat pro sibi commissis incessabiliter deprecari. Ad quod primo tenentur ex debito sui officii, deinde ex paterna et præcipua caritate qua illos tenentur diligere, tertio ex consideratione insufficientiæ propriæ. Quum enim ex propriis viribus nequaquam sufficiant gubernare se ipsos, nec quidpiam meritorie cogitare, loqui aut operari, multo minus ex se ipsis sufficiunt alios regere et salvare. Nec prælatorum instructio valet audientes convertere, nisi intus operetur unctio Spiritus Sancti, qui audientium mentes dignetur illuminare atque afficere. Ideo dicit Gregorius: Incassum foris laborat vox prædicantis, nisi intus adsit unctio Spiritus Sancti docentis. Indigent ergo prælati instantissime ac affectuosissime pro sibi creditis exorare, quatenus misericordissimus Spiritus Sanctus eos dignetur intus gratiose prævenire, purgare, et ad intelligendum salubriter quæ eis dicuntur, movere ac illustrare. Orent ergo prælati pro lapsis ut resurgant, pro stantibus ut proficiant, pro omnibus ut salventur; et quos viderint magis pusillos, magis defectuosos ac gravius periclitantes, pro illis instantius ac lacrimosius deprecentur; et ubi plus deficit humanum auxilium, ferventius requiratur divinum.
Deinceps ex prætactis verbis docetur quid præsidentes pro subditis debeant exorare, hoc scilicet ut subditi impleantur agnitione voluntatis Dei, hoc est divinorum præceptorum et evangelicorum consiliorum, et eorum quæ amplius placent Deo: ut divina præcepta non informi et nuda notitia, sed formata ac practica noscant scientia, eadem fortiter exsequendo. In multis autem agnoscimus, saltem nuda cogitatione, quid velit Dominus Deus noster, quid consuluit, quid præcepit, quid requirat a nobis: et in talibus scimus quid orandum sit nobis, videlicet ut Deus præstet nobis caritatem, humilitatem, patientiam, ceterasque virtutes, ac divina implere præcepta, et digne conversari vocatione qua sumus vocati.4 In aliis vero ignoramus quid magis nostræ saluti expediat, et quid amplius placeat Deo ac magis pro ejus consistat honore, ut sunt ea quæ in se indifferentia sunt, et in utramque partem vergere possunt: ut sunt corporis infirmitates, damna rerum, mutationes locorum, et alia exercitia quædam, in quibus homo frequenter decipitur, ea optando quæ suæ adversantur saluti, quum tamen potius opinetur ea sibi esse proficua. In talibus ergo maxime indigemus illustratione divina, ut impleamur agnitione voluntatis Dei in illis, nec decipiamur. Unde quamdiu in talibus sumus ambigui, non debemus determinate et absolute ea appetere, sed cum quadam conditione, utpote dummodo sint pro Dei honore et nostra salute. Hinc Sapiens ait: Quis hominum poterit scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid velit Deus?5 Et sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum tuum de cœlis?
Insuper, ex eisdem verbis docemur quid ad subditos pertineat, scire videlicet ea quæ eorum vocationem et statum concernunt, qualiter debeant obsequi Deo, reluctari dæmonibus, vitia superare. Discamus ergo et nos, atque assidue advertamus, ad quæ ex nostra vocatione et professione adstringamur, nec in supervacuis et impertinentibus occupemur, sed juxta doctrinam Apostoli, in omni opere bono fructificemus, quemadmodum jubet Salvator:6 Thesaurizate vobis thesauros in cœlo.7
Insuper Deo Patri totis regratiemur præcordiis, quia de potestate nos eripuit tenebrarum, hoc est, de tenebris sæculi et vitiis quibus ibi involuti eramus eduxit nos, ita ut dicere cum Psalmista valeat omnis religiosus vere devotus et Deo gratus:8 Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.9 Et transtulit nos in regnum Filii sui dilecti, id est, ad sacram religionem monasticam nos perduxit, in qua Christus per gratiam habitat specialem. In quo regno soli Christo militare debemus, et prorsus spiritualiter conversari; et carnem nostram non carnaliter, sed spiritualiter adamare, ea exhibendo eidem quæ ad æternam suam glorificationem proficiunt ei; nec quidquam admittere quo nostræ salutis adversarii delectantur. Consideremus acute quam infatigabiliter milites stipendiarii suo regi fideles, insidentur ac reluctantur hostibus regni regis ac domini sui: sic et nos, si Deo omnipotenti, regi sæculorum immortali, invisibili, vere fideles exsistimus, si ipsum sincere diligimus, universis æmulis sui honoris10 ac nostræ salvationis, dæmonibus, concupiscentiis carnis, vanitatibus mundi et omni iniquitati, omni industria ac virtute cum incessabili Dei invocatione repugnemus et insidiemur. Et sicut pugnantissimi atque fortissimi principes adversarios suos terram suam ingredi non permittunt, sed extra fines suos eis occurrunt; ita et nos nequaquam demus locum diabolo, imo ejus suggestionibus statim in principio renitamur, negemus consensum, divini districtionem judicii, amarissimam mortem Christi, inferorum supplicia, cœlestis palatii gaudia, mortis appropinquationem, amaritudinem et discrimen assidue recordemur:11 imo, quod maxime spectat ad nos, ex sincerissimo Dei amore odiamus ac evitemus omne quod displicet ei, et diligamus ac prosequamur omne quod complacet ipsi.
Refert Climacus dicens: Fuit in monte hoc Sinai Stephanus quidam solitariam et tranquillam diligens vitam, ac multis temporibus in conversatione monastica exercitatus, jejuniis maxime et lacrimis adornatus, ac aliis plurimis exuberantibus bonis repletus. Qui majoris perfectionis desiderio abiens, anachoreticam alibi duxit vitam, arduissimam et nimis angustam, quia et locus in quo degebat, omni humano carebat solatio, et quasi inaccessibilis fuit. Qui circa finem vitæ suæ ad propriam rediit cellam. In qua tandem ægrotans, ante unum sui obitus diem in ecstasi mentis factus, apertis oculis adspexit ad dexteram sui lectuli et sinistram, et quasi ad reddendam rationem a quibusdam exactus, cunctis qui aderant audientibus, dixit interdum sic: Utique verum est, sed confessus sum, et tanto tempore jejunavi pro isto; interdum sic, Nequaquam, sed mentimini. Quandoque sic dixit: Istud feci, sed deploravi, et Domino ministravi; quandoque sic, False me accusatis. Aliquando autem dixit: Ita est, nec valeo respondere, sed in Deo est misericordia. Et erat terribile et horrendum exactæ rationis exsecutorium. Ecce anachoreta qui circa quadraginta annos monachus fuit, et donum lacrimarum habebat, ad quasdam offensiones sibi objectas dixit, Ad hoc nihil dicere possum nec habeo: qui tamen in deserto adhuc habitans, leopardum ad se venientem pascebat. Et tamen hic talis et tantus sub hac exactione discedens a corpore, manifestum indicium non reliquit quæ fuerit finalis ejus sententia. Quid ergo fiet de nobis tam defectuosis atque fragilissimis, tam remisse viventibus, toties omni die peccantibus? Non aliud restat, nisi ut vehementer formidemus, nosque quotidie fortiter emendemus, in omni custodia, pœnitentia et profectu perseverantes.
Footnotes
Chapter 232 of 243