Skip to the text

Proœmium

SONUS EPULANTIS

2017

010-0406-6813

OMNES qui credebant erant pariter; quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Act. II, 44, 46, 47.

Istud ad litteram S. Lucas conscripsit de primitiva Ecclesia in Jerusalem congregata: quæ, suscepto Spiritu Sancto, in celeberrimo die Pentecostes multa millia Judæorum convertit ad Christum; tuncque « omnes qui credebant » fide formata, « erant pariter » corporaliter spiritualiterque uniti in Jerusalem, ubi tunc multitudinis credentium erat cor unum et anima una, et erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus.12

Porro beatissimo Stephano lapidato, facta est in Jerusalem persecutio magna credentium, et dispersi sunt omnes per regiones Judææ et Samariæ, præter Apostolos. Et illa dispersio fuit occasio multo majoris multiplicationis fidelium. Discipuli namque dispersi prædicare cœperunt evangelicam legem per totam Judæam, Galilæam atque Samariam. Qui quamvis corporaliter ab invicem separabantur, spiritualiter tamen manserunt fide, spe et caritate conjuncti. De qua conjunctione scriptum est in evangelio Joannis: Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. In quibus verbis per gentem designantur Judæi; de quibus Caiphas dixit: Expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Unde et ceteri retulerunt: Si dimittimus eum (utpote Jesum) sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Rursus quoque in Evangelio leguntur Judæi dixisse de centurione ad Christum: Dignus est ut ei hoc facias: diligit enim gentem nostram, et synagogam nobis ædificavit. Per filios autem Dei qui erant dispersi per mundum ubique terrarum per varias sectas, per vitia et errores, intelliguntur electi gentiles. Qui quamvis adhuc pagani, et secundum præsentem justitiam inimici, nihilo minus secundum prædestinationem æternam erant adoptivi filii Dei; quos Christus per prædicationem Apostolorum et illuminationem Spiritus Sancti congregavit in unitatem mystici corporis sui, puta Ecclesiæ, prout apud Joannem fuit præfatus: Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor.3 Unde per Jeremiam deprompsit: Dabo eis cor unum et animam unam, et lætabor super eis, quum bene eis fecero.

Itaque omnes credentes qui per Apostolos erant conversi in Jerusalem, primo erant pariter mente et corpore, « perdurantes unanimiter in templo ».4 Unde et in Luca scriptum est: Reversi sunt in Jerusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Sumpseruntque « cibum » sacramentalem et corporalem ac spiritualem « cum exsultatione et simplicitate cordis, Deum » Act.5 II, 43; v, 13. jugiter « collaudantes », ac omni plebi placentes. Fiebat quippe, ut S. Lucas testatur, omni animæ timor, et magnificabat eos populus. Quibus illud Psalmistæ conve- Ps. LXVII, 4. nit : Justi epulentur et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia; et Ps. XLI, 5. quod denuo dixit : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.

Hæc præmitto et tango, quia de hoc ultimo verbo Psalmographi, In voce exsultationis, etc., jamdudum rogatus sum aliquid scribere a bonæ indolis viris, quamvis adhuc in sæculo hoc detentis. Quod aliunde occupatus, facere distuli. Nunc vero quoniam vos, o venerabiles ac amantissimi patres ac domini mei, magister Martine ac Ludolphe canonice et sacerdos, affectuose petistis vobis communicari ac mitti quod super verbum illud Prophetæ me scripsisse putastis, non distuli amplius, imo tractatulum hunc protinus sum aggressus. Nempe, juxta quod tetigi, digni estis instar centurionis de quo ex Evangelio allegavi, quia diligitis « gentem nostram », Cartusiensis Ordinis Fratres, et « synagogam », præfati Ordinis cœnobium, ad laudem et gloriam Creatoris nobis vultis construere : in quo multæ animæ, præstante Altissimo, salvæ fient, quarum universa merita ac præmia dono Dei in vestras redundabunt dominationes.

SONUS EPULANTIS¹

Footnotes

  1. Act. IV, 32. ↩

  2. Act. II, 42. ↩

  3. Joann. x, 16. ↩

  4. Jer. XXXII, 39, 41. ↩

  5. Luc. XXIV, 52, 53. ↩

Chapter 1 of 8