Articulus 4
Elucidatio anagogica versus istius.
QUÆ sursum sunt sapite, non quæ super terram. Coloss. III, 2.
Omnis excellentia et profectus atque perfectio vitæ præsentis, est quasi deficientia respectu excellentiæ ac consistentiæ Beatorum. Conformiter sapientia, scientia, claritas viatorum, est tanquam ignorantia, caligantia comparatione sapientiæ ac perspicacitatis comprehensorum.1 Nunc quippe videmus per speculum in ænigmatate, per fidem speciesque creatas; tunc autem clare per speciem increatam, per essentiam, hoc est facie ad faciem, et cognoscemus sicut et cogniti sumus: quia dum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.2
Versus igitur sæpe jam dictus convenit valde eminenter Beatis, qui epulantur in cœlo empyreo super mensam Omnipotentis: quæ mensa est liber vitæ, liberalitas Dei, increata sapientia Conditoris, in quibus continetur ac mentibus Beatorum ostenditur atque proponitur ferculum beatificæ refectionis, infinita bonitas, dulcetabescunt, mallentque millies plus pati quam patiuntur, dummodo possent Deum occidere ac secum in tormentis habere. Quemadmodum etiam Beati Deum incomparabiliter ferventius atque intensius diligunt quam se ipsos, sic incomparabiliter amplius congaudent felicitati et excellentiæ ejus, quam de propria congaudeant gloria et salute, mallentque prorsus omnes annihilari, quam Deum ad momentum sua felicitate privari. Præterea, in ipsius superbeatissimæ Trinitatis fruitione ac visione exuberantissimo ac redundantissimo gaudio perfunduntur, replentur ac penetrantur: velut si homo complexionis tenerrimæ, assuetus deliciis, nudo corpore in calidissima claudatur fornace, protinus ineffabiliter cruciatur, cruciatibus penetratur, et præ punitionis acerbitate se ipsum nequit concipere.
Consideremus pro posse, quam gloriosus, felix, perfectus sit Deus æternaliter ac prorsus invariabiliter in se ipso. Certe quidquid perfectionis et excellentiæ, quidquid dulcedinis et decoris, quidquid opulentiæ, veritatis, felicitatis, jucunditatis ac omnipotentiæ, quidquid sanctitatis, sapientiæ, libertatis, securitatis, pietatis, justitiæ, nobilitatis ac dignitatis excogitari potest, in ipso est omnino atque omnimode, cum plenitudine atque perfectione et eminentia intensive immensa. Ejus ergo sancto et puro amore fortiter inflammemur, inexstinguibiliter inardescamus, ejus intuitu et amore universa carnalia, transitoria et terrena, fœda ac vilia toto cordis affectu aspernemur, vilipendamus ac relinquamus ut luta et stercora. Tam incomparabilis boni respectu totum mundum reputemus ut pulverem et festucam, tanquam nihilum et inane, quoniam infiniti ad finitum nulla est comparatio. Suspiremus ad patriam, vehementissime æstuemus ad talis ac tanti objecti facialem, clarum, suavissimum jucundissimumque adspectum, et ex corde dicamus: Nomen tuum atque memoriale tuum, Domine, in desiderio animæ; anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in præcordiis meis.3 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fortem, omnipotentem, supersplendidissimum fontem, superserenissimam lucem superamœnissimumque objectum.4 O quando veniam et apparebo ante faciem superpulcherrimi et supergratiosissimi Dei, bene et gratiose accipiendus ab eo, ac sine fine permansurus cum eo?
Porro, ut sic ab ipso accipi, acceptari, amplecti ac detineri possimus, coram eo sollicite, timorate et custodite jugiter ambulemus; ei in justitia et sanctitate obsequamur; ejus præsentiam assidue cogitemus, et reminiscamur ac impleamus quod electus ille David deprompsit:5 Oculi mei semper ad Dominum. Nonne magnum regnum habuit regere, multa valde disponere, qui hoc dixit? Et tamen in omnibus illis oculi ejus interiores directi et elevati erant ad Dominum, quem vehementer timebat offendere, cui summe optavit placere, quem in omnibus honorare et colere cupiebat.
In his sonet vox cordis uniuscujusque epulantis, devote et sobrie comedentis, et comedendo ea quæ Dei sunt revolventis.
Footnotes
Chapter 5 of 8