Skip to the text

Articulus 3

Expositio allegorica versus ejusdem.

AMANTISSIMUS Domini habitabit confidenter; in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Deut. XXXIII, 12.

Quemadmodum tropologia edocet quid agendum, sic allegoria quid credendum. Porro tota theologia præcipue circa duo versatur, videlicet, circa superdignissimæ Trinitatis simplicissimam deitatem, et circa Christi humanitatem: ad quæ cetera omnia reducuntur. Christus vero nominat increatam Personam in duabus naturis subsistentem, hoc est, in vera æternaque deitate, quæ in tribus adorandis supersanctis Personis una est numero, atque in perfecta humanitate, in ipso esse personali Verbi æterni suppositata. Quumque Verbum illud æternum humanitati a se assumptæ communicaverit suum esse personale increatum et infinitum, prætulit et præposuit eam ineffabili excellentia omni enti creato, imo et toti universo residuo. Eodem demum momento quo sic ipsam assumpsit, implevit eam, quantum exstitit capax, omni gratia, veritate ac divino charismate nullam imperfectionem in ratione propria includente, ac lumine gloriæ atque eminentissima beatifica visione: ita quod beatissima et præelectissima anima Christi a primo suæ creationis instanti tam clare per speciem vidit divinam essentiam et supergloriosissimam Trinitatem, tamque gloriose ac suavissime perfruita est eadem, quam clare ac splendide nunc conspicit eam, quamque deliciose ac dulciter nunc illa perfruitur. Nihilo minus anima illa quantum ad vires suas inferiores, et carnem mortalem cui immediate erat unita tanquam vera substantialisque forma illius, fuit viatrix atque passibilis, ac nondum plene glorificata quantum ad accidentale præmium, quod resurgendo et ascendendo sortita est, super universos angelorum ordines præclarissime exaltata; et quantum ad hanc glorificationem, Christus homo suspiravit ad patriam et ad Dei Patris consessum, ad residendum plenarie in potioribus ejus bonis.1 Unde apud Marcum fertur dixisse: Generatio incredula, quamdiu apud vos ero?2 quamdiu patiar vos? Alibi quoque: Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui antequam mundus esset.3

Itaque versus iste de Christo secundum ejus assumptam humanitatem eminentissime per allegoriam potest exponi. In primis, quantum ad ejus corporalem sobrissimam, ordinatissimam refectionem, in qua nunquam excessit, imo in qua semper se virtuosissime habebat. Primo quippe refectus est, nutritus et educatus virgineo lacte sacratissimæ atque mundissimæ Virginis, ab hora suæ nativitatis maternæ in stabulo. Deinde in terris apparendo et cum hominibus conversando corporaliter, usus est cibis ac potibus dignatione, non necessitate, quemadmodum etiam famem perpessus est, et fatigatus, variisque passionibus, pœnis, doloribus et tandem amarissima morte afflictus: quod totum fuit in eo dignationis effectus, non necessitatis compulsus. Quamvis namque in veritate corpus gestabat passibile ac mortale, imo passibilissimum, puta tenerrimum, nobilissime ac æqualissime complexionatum: tamen, sicut post generalem resurrectionem corpora hominum electorum protinus glorificabuntur quatuor dotes recipiendo, quæ sunt impassibilitas, claritas, agilitas atque subtilitas, ex redundantia beatitudinis animarum in corpora sua, potius tamen ex supernaturali et creativa efficientia Dei, ita quod quanto beatitudo animarum et tres dotes earum fuerint excellentiores et perfectiores, tanto quatuor dotes præfatæ abundantiores erunt in earum corporibus;4 ita a primo instanti creationis glorificationisque animæ Christi in superioribus viribus ejus, redundasset beatitudo animæ suæ in vires suas inferiores et in proprium corpus suum, sicque excellentissime fuisset sortitum quatuor illas dotes, nisi moderatione sapientiæ ac omnipotentiæ deitatis Christi redundantia illa fuisset dilata. Sicque dignatio fuit et dispensatio, non naturæ necessitas, quod interim patiebatur in corpore. Virtute quoque et influxu suæ deitatis poterat corpus suum ab omni passione et læsione penitus præservare.

Rursus, epulatio sua cum Matthæo Simoneque leproso ac Martha frequenter, et in cœna novissima ac alibi, fuit « in voce exsultationis et » spiritualis « confessionis » laudis divinæ. Nam et indesinenter in omni loco, actu et tempore, in somno atque vigilia, anima ejus fuit in gaudio beatificæ fruitionis. Et sicut in omni virtute perfectissima fuit, sic actus virtutum cum præcipua delectatione exercuit: quanquam frequenter etiam exstitit in bona ac salutari tristitia, compassione et afflictione; hoc enim fuit per respectum ad diversa objecta, vel diverso aut differenti intuitu. Amplius, in cœna novissima fuit etiam in epulatione sacramenti sacri corporis sui ac sanguinis, quæ tunc personaliter sumpsit, quamvis non sacramentaliter ut alii, quia ex illa sumptione non crevit in eo virtus ac gratia sacramenti, ut super quartum Sententiarum scribunt doctores.5 In quibus epulationibus verba ædificationis et instructionis saluberrimæ protulit, atque ut homo gratias egit Deo: unde et hymno dicto exivit de cœna, ut scriptum est in Matthæo.6 In ipsa quoque cœna disseruit: Desiderio desideravi, etc.

Adhuc autem, Christus ut homo seu anima ejus incessabiliter epulabatur epulatione sapientiæ salutaris quæ est donum: quia in septem donis Spiritus Sancti perfectissima fuit, et actu doni illius summam Trinitatem eminentissime novit, cum suavissimo gustu intimoque sapore increatæ bonitatis atque dulcedinis ejus immensæ, absque omni interruptione ac cessatione.

Denique multiplex sapientia fuit in anima Christi, videlicet: sapientia gratiæ gratum facientis, quæ est donum; sapientia gratiæ gratis datæ; sapientia Beatorum, quia vidit Deitatem per speciem, et cetera omnia in Verbo æterno; sapientia indita et infusa, qua cognovit res in propriis naturis per species concreatas, animæ rationali proportionatas et generales. Nulla quippe naturalis perfectio defuit animæ Christi. Idcirco, quemadmodum Augustino super Genesim protestante, Deus ab exordio creationis indidit et impressit angelis species rerum intelligibiles ac distinctas, per quas cognoverunt creata notitia vespertina, præter cognitionem matutinam, qua omnia cognoscuntur in Verbo Patri consempiterno; ita et animæ Christi indidit intelligibiles rerum species naturales. Amplius, præter omnem sapientiam et scientiam istam ponunt quidam in Christo etiam scientiam acquisitam. Quam positionem sequitur Thomas in tertia parte Summæ, quæstione nona, quanquam in Scripto tertii Sententiarum oppositum scripserit.

In harum itaque sapientialium notitiarum actibus jugiter fuit et epulabatur cum gaudio et laudibus Deitatis, a quibus mens ejus a suo exordio nunquam ad momentum cessavit. Propter quod Jeremias prophetavit de Christo: Novum creavit Deus super terram: mulier circumdabit virum. Hæc enim dixit unigenitus ejus: Mulier, ecce filius tuus. Cujus unigenitus fuit vir adhuc in utero matris exsistens: vir, inquam, non temporali ætate aut virili corporea quantitate, sed mentis sapientia atque constantia, et omni virtutum perfectione ac plenitudine gratiæ. Unde et in Proverbiis Salomon locutus est: Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: viam aquilæ in cœlo, viam colubri super terram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentula. Sic namque in Hebræo habetur, ut frater Raimundus in Pugione fidei, et Rabbi Paulus et alii in Hebræo periti testantur. In quibus verbis per adolescentulam exprimitur divinissima virgo Maria, quæ in adolescentia sua Unigenitum Dei concepit. Per viam autem viri in adolescentula designatur operatio Christi in Matre sua, in cujus utero ipse Christus operationes habuit perfectas in omni sapientia et virtute, in epulatione et confessione præfatis.

Postremo, anima Christi, ut tactum est, incessabiliter privilegiata fuit a primo suæ creationis instanti in beatifica visione, qua supersanctissimam Trinitatem tam clare conspexit atque tam gaudiose quantum mens creata est capax, utpote indicibiliter clarius atque deliciosius quam aliqua mens alia creata, quemadmodum unio illa personalis cum Verbo æterno incomprehensibiliter major propinquiorque consistit omni unione per gratiam, caritatem aut sapientiam. Si enim, ut sanctus ait Bernardus, beatissima semper virgo Maria increato lumini tam profunde et intime est immersa quantum sine hypostatica unione fieri potest: excogitare quis poterit quam profundissime, intimissime ac clarissime anima Christi hypostatice Verbo unita, immersa sit et conjuncta per beatificam visionem abysso lucis æternæ, increatæ, omnifarie infinitæ? Nec dubium sit quin visio illa animæ Christi tanto sit gaudiosior quanto limpidiosior. Quumque mens creata bene disposita, sit coram Deo tanto humilior, quanto infinitam excellentiam Deitatis profundius saporosiusque cognoscit et intuetur; patet quod anima Christi incomparabiliter clare ac saporose Deum inspiciens, sit ineffabiliter prorsus humillima præ omni mente creata. Præterea, quo supersanctissimam Trinitatem clarius contemplatur, eo sincerius speculatur et pensat quam summe misericorditer sit ab ea præelecta, quam gratiosissime suavissimeque præventa, quam intime juncta et inenarrabiliter sublimata; quanto etiam hæc clarius conspicit, eo Deo est gratior, cordialius humilliusque subjecta, ac semper obedientissima ac conformatissima voluntati divinæ. Hinc præ universis et singulis devotissime, humillime, gratantissime, affectuosissime, excellentissime laudat, benedicit, glorificat Deum, jubilat ei et exsultat in eo, ac totum quod est et habet, ab illo se suscepisse, habere ac possidere, incessantissime ac jucundissime confitetur.

Si itaque Salvatorem nostrum etiam secundum naturam assumptam, ut decet et nobis possibile est, vere diligimus, in qua natura tot et tanta pro nobis fecit ac pertulit;7 congratulemur totis præcordiis tantæ glorificationi, honorationi et beatitudini ejus, et omnia transitoria ista contemnamus ut stercora, ut Christum lucrifaciamus, ac propter eminentem scientiam caritatis ipsius omnia hæc caduca æstimemus exsistere detrimenta.8 Nempe, ut Aristoteles quoque fatetur, desiderabilius est de rebus substantialibus ac divinis parum cognoscere, quam multa de inferioribus rebus. Hæc est sapientia nostra, quam et Paulus loquebatur inter perfectos.9 Unde ad Colossenses effatur: Postulamus ut impleamini agnitione voluntatis Dei in omni sapientia et intellectu spirituali, ut ambuletis digne Deo, per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei.10 do, opulentia, exuberantissima veritas increata, scientia prorsus immensa, ratio totius naturæ, ac sinceræ lætitiæ. «Sonus» ergo tripudiantium, jubilantium, epulantium in hac mensa, in hoc convivio Beatorum, in cœna hac Agni perpetua, est vere ac summe «in voce exsultationis et confessionis», hoc est, in voce et locutione interna, in laudatione altissima, inenarrabiliter amorosa atque lætissima, in confessione purissima, qua Deum in se ipso, in suis effectibus, in donis et judiciis laudant promptissime, et omne bonum ei adscribunt plenissime.

Verumtamen non est ibi nec erit corporalis refectio, nec sacramentalis comestio, sed prorsus revelatio, inspectio divina plena, intellectualis fruitio plenarie contentativa, finaliter quietativa, infastidibiliter satiativa. Nihilo minus probabiliter creditur, quod post diem judicii resumptis corporibus, erit in supermundano empyrei cœli palatio laus vocalis inæstimabilis suavitatis, consonantissimæ harmoniæ, concordantissimusque concentus omnia sæculi hujus solatia indicibiliter superans ac transcendens. Interim vero in beatissimis illis spiritibus est sonus interior et mentalis, quem aliqualiter noscunt nunc qui assidue aut frequenter vel saltem aliquando audiunt quid loquatur in eis Dominus Deus, aut angelus ejus sanctus, cujus obsequio fiunt revelationes cœlestes et exponuntur.1112 Intelligentia namque est opus et principale (quod scilicet est maxime requisitum) in visione, et sic quasi furtive suscipit auris interior venas divini surrii.13

Denique, quo Deum deorum clarius cernunt, eo ipsius amore vehementius accenduntur: cujus ardore suavissime flagrant, atque in ejus præconiis intensissime delectantur, et universæ beatitudini, gloriæ ac excellentiæ ejus totis ineffabiliter congratulantur præcordiis; quemadmodum reprobi ac damnati eum vehementissime odiunt, atque de omni potentia ac gloria ejus amarissime cruciantur, dolent ac con-

Footnotes

  1. Joann. i, 14. ↩

  2. Marc. ix, 18. ↩

  3. Joann. xvii, 5. ↩

  4. Luc. xxii. 15. ↩

  5. dist. xi. ↩

  6. Matth. xxvi, 30. ↩

  7. art. 4. xviii, 3 ad xxxI, nn. xIX, rov. xxx, 19. ↩

  8. Philipp. III, 8. ↩

  9. I Cor. II, 6. ↩

  10. Coloss. I, 9, 10. ↩

  11. Dan. X ↩

  12. Ps. LXX, 9. ↩

  13. Job IV, ↩

Chapter 4 of 8