Skip to the text

Articulus 6

Exhortatio ad præmemoratas epulationes in voce exsultationis et confessionis.

ACCESSISTIS ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cœlis, et judicem omnium Deum, et Spiritum justorum perfectorum, et Testamenti novi mediatorem Jesum. Hebr. XII, 22-24.

Quemadmodum tertio Regum descriptum est, Eliæ transeunti ad montem Sinai, quum obdormisset in via sub arbore, advenit et subvenit angelus Dei, deferens ei subcinericium panem et aquam in vasculo, excitavitque eum, dicens :1 Surge velociter, et comede ; grandis enim tibi restat via. Sic unicuique viatori per desertum sæculi hujus pergenti ad celsitudinem cœlestis palatii, atque ad montem qui est Christus (de quo per Isaiam prædictum est : Erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium), quum obdormierit somno superfluo corporali, aut somno negligentiæ seu torporis, advenit et succurrit angelus sanctus ei ad custodiam deputatus, et excitat eum, dicendo :2 Quid tu sopore deprimeris ? surge et invoca Deum tuum. Sic quippe et Christus dixit discipulis :3 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem.

Nempe, si rite pensemus immensitatem periculorum nostrorum, et quibus laqueis circumdati simus, quam crudelissimis et callidissimis hostibus circumvallemur et jugiter impugnemur, quam defectuosi fragilesque consistamus, quam item frequenter atque enormiter offenderimus Deum, quam breve sit vitæ hujus curriculum, et quam incertus sit nobis terminus ejus, quod etiam ignoramus an amore simus digni, an odio, quam amara sit mors, quam metuendum sit incidere in manus Dei viventis, quam intolerabilia sint tormenta, non solum inferni, sed purgatorii quoque :456 si hæc, inquam, omnia vigilanter perpenderimus, omnem prorsus negligentiam et torporem excutiemus, dicentes illud Apostoli : Hora est jam nos de somno surgere ;7 et quod beatissimus princeps Apostolorum hortatur : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret; cui resistite fortes in fide.8 Hinc et Judex supremus tam seriose nos admonet : Vigilate, inquiens, quia nescitis qua hora Dominus veniat, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane ; ne quum venerit repente, inveniat vos dormientes.9 Oportet nos ergo cum metu et reverentia Deo servire, et cum timore ac tremore nostram operari salutem.1011

Et ne præ inedia deficiamus in via peregrinationis exsiliique præsentis, indigemus quotidiano refici pane multiplici. In primis, corporeo alimento, cum discretione et recta intentione, ne corpus per indiscretionem frangatur, ut sit rationabile obsequium nostrum.12 Estque vitandum ne aliqua crapula prægravemur aut superflua requiramus : imo potius habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.13 Etenim debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.14

Præterea, quoniam Veritas protestatur, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis ;15 debemus quotidie ad minus spiritualiter Eucharistiæ sumere sacramentum fide et pia affectione, Christi quoque ferventissimam ad nos caritatem et amarissimam propter nos passionem cum ingenti compunctione et gratitudine reminiscendo, frequenter etiam sacramentaliter devotissime communicando. Quod et sacerdos potissime agere debet, quotidie celebrando, ac taliter conversando, ut quantum fragilitati possibile est humanæ, ad hoc suo modo sit dignus : qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.16

Porro, ut sit dignus, oportet eum implere quod sanctus edocet Augustinus, dicendo: In omni sacrificio quatuor sunt pensanda, videlicet quis, quid, cui et quare. Primo igitur, o sacerdos, antequam celebres, attende quis sis qui tantum sacramentum es consecraturus, contrectaturus, sumpturus. Intuere quam defectuosus sis et indignus ad Sanctum Sanctorum accedere. Conscientiam ergo tuam diligenter discute; peccata tua distincte considera, defle, confitere, emenda evitareque satage. Secundo adverte quid sis facturus, utpote corpus et sanguinem Salvatoris sacrificaturus; et adspice quam ineffabilis sit hujus dignitas sacramenti, in quo totus Christus, Deus et homo, vere ac substantialiter continetur, quamvis ex vi conversionis panis in corpus dominicum et vini in sanguinem, sit ibi dumtaxat corpus et sanguis Christi. Sicque cum omni puritate, attentione et reverentia ad tanti celebrationem mysterii perge. Tertio intuere cui sis hoc sacramentum oblaturus, videlicet Deo Patri, cujus utique infinita est dignitas ac majestas, ad cujus conspectum columnæ cœli contremiscunt, cui exercitus cœli cum filiali timore ac summa reverentia adstant: quanto magis te cum profundissima humilitate, præcordiali compunctione ac sanctæ caritatis fervore oportet in altari coram oculis Dei Patris adsistere, orare, conficere, offerre, communicare, regratiari, atque in omnibus sinceriter conversari, ut tota tua conversatio sit ad celebrandum continua et incessabilis præparatio? Porro vitia gustus et tactus in ministro tam spiritualis atque dignissimi sacramenti indecentissima, abominabilissima enormissimaque censentur, quum et sacerdotibus legis Mosaicæ prohibitum fuerit bibere vinum et omne quod potest inebriare, tempore ministerii sui in templo;17 quibus nec licuit legitimis misceri uxoribus. Quarto considera quare, hoc est propter quas causas hanc hostiam vivam, sanctam, Deo placentem, immoles Patri æterno, utpote in commemorationem dilectionis passionisque Christi, et pro bono communi totius Ecclesiæ, pro vivis ac mortuis, pro specialibus piis, caris, ac certis personis pro quibus specialiter cupis orare ac celebrare teneris.

Dum utique taliter præparatus celebras, debes in mensa altaris epulari, Christi passionem cogitando, non solum cum compassione, sed etiam cum jucunditate, in quantum per eam sumus ab æterno interitu liberati, Deo reconciliati, gratiamque adepti ac gloriam adepturi. Et ita «sonus» tui sic «epulantis», sit «in voce exsultationis et confessionis», ut dicas: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo;18 itemque: Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, in quo est salus, vita et resurrectio nostra, per quem salvati et liberati sumus. Et ita de Christi mysteriis, beneficiis gratias agas Deo Patri, imo et toti supergloriosissimæ Trinitati.

Amplius, in contemplatione divinorum æternaliumque bonorum exercere, occupare et enutrire te debes, considerando profundissimum ac superpiissimum illud consilium supersapientissimæ Trinitatis de modo nostræ redemptionis per incarnationem ac passionem Unigeniti Dei, et de institutione hujus saluberrimi sacramenti, et gloriosissimis effectibus ac præclaris ejus virtutibus.19 Verumtamen incomprehensibilia illa mirabilia quæ in sacramento hoc fiunt, non debes discutere nec scrutari, ne obstupescas. Imo in hoc sufficiat tibi fides sanctæ matris tuæ, totius Ecclesiæ. Neque enim modo tot sumus quot testes habemus veritatis sacratissimæ fidei hujus. Idcirco implere conemur ac festinemus quod ad Hebræos ait Apostolus: Ideoque et nos tantam habentes nobis impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.20

Insuper, in his actibus et ceteris exercitiis bonis uti debemus ac refici pane lacrimarum. Imo lacrimæ pœnitentiæ super nostris et proximorum imperfectis, lacrimæ sanctæ devotionis, lacrimæ piæ compassionis, lacrimæ quoque profluentes ex desiderio spiritualis profectus et futuræ felicitatis, aut certe ex suavissima complacentia supergratiosissimi et superoptimi et superpulcherrimi Dei nostri, sint 4. nobis panes internæ refectionis, salubris confortationis atque cœlestis consolationis 111. die ac nocte, quousque perducamur ad bravium vocationis supernæ.

Postremo, panem bonæ operationis incessabiliter manducemus, occupando nos jugiter in virtutum operibus, in exercitiis sanctis; nec ullum temporis spatium infructuose pertranseamus, imo in voce exsultationis et confessionis benedicamus Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore nostro; nec in corporali refactione a Dei alloquio, a meditatione Scripturæ, a locutione exemplari aut doctrinali cessemus.

Footnotes

  1. Eccle. IX, 1. ↩

  2. Matth. 1, 41. ↩

  3. Eccle. IX, 1. ↩

  4. Hebr. X, 31. ↩

  5. Hebr. X, 31. ↩

  6. Eccle. IX, 1. ↩

  7. Rom. XIII, 11. ↩

  8. I Petr. V, 8, 9. ↩

  9. Marc. XIII, 35, 36. ↩

  10. Philipp. II, 12. ↩

  11. Hebr. XII, 28. ↩

  12. Rom. XII, 1. ↩

  13. I Tim. VI, 8. ↩

  14. Rom. VIII, 12. ↩

  15. Joann. VI, 54. ↩

  16. I Cor. XI, 29. ↩

  17. Lev. x, 9. ↩

  18. Ga 14. ↩

  19. Job xxvi, 11. ↩

  20. Rom. xii, 1. ↩

Chapter 7 of 8