Skip to the text

Articulus 2

Expositio tropologica seu moralis ejusdem versiculi.

SIVE manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. I Cor. x, 31.

Si præinducta expositio hujus versiculi litteralis dicatur, ista allegorica erit censenda. Denique, ut hic versus plene intelligatur, oportet aliquid tangere de multiplici epulatione, de multiplici quoque cibo et potu, et de multiplici mensa Sapientiæ, quæ est Christus, denique de multiplici exsultatione seu gaudio, et item de multiplici confessione.

In primis igitur epulatio duplex est: una corporalis, alia spiritualis. Utraque quoque est duplex. Nam corporalis epulatio una est carnalis, inordinata, superflua, vitiosa: qua quis in cibo et potu non solum quærit necessariam corporis sustentationem, sed delectationem potius sensualem, atque immoderate se replet, stomachum gravat, et vitam suam abbreviat; nec corporalem refectionem ad spiritualem ac debitum refert finem, ut scilicet per corporis sustentationem reddatur robustior ad opera bona, ad Dei obsequium, ad spiritualem profectum. Hæc ergo refectio est gulosa, de qua apud Lucam ait Salvator, Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis;1 et delicata, in qua excessit epulo ille de quo Christus deprompsit, quod epulabatur quotidie splendide.2 Quem sequuntur multi, non solum divites hujus sæculi, sed et multi ex clero. Quibus formidandum est quod Filius Dei effatur: Væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram.3 Pro quibus, ut Innocentius Papa asserit, quæruntur pigmenta, parantur aromata, nutriuntur altilia, capiunturque studiose, coquuntur delicate et sumptuose parantur, ut vilis et misera caro in talibus oblectetur, quum tamen, teste Apostolo, hi qui sunt Christi, carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigant.4 De illis in sua Canonica S. Judas fatetur: Hi sunt in epulis suis convivantes sine timore, se ipsos pascentes; quibus procella tenebrarum conservata est in æternum. Heu, quantæ damnationis est ita consumere patrimonium Christi et pauperum bona! Præterea alia est epulatio corporalis bona et ordinata ac sobria:5 qualem Matthæus evangelista exhibuit Christo ac ejus discipulis; Simon quoque leprosus, quando et Lazarus unus fuit ex discumbentibus.6789

Sic et spiritualis epulatio duplex assignatur: una gratiæ in præsenti, alia gloriæ in futuro; prima in Ecclesia militanti, secunda in triumphanti. Prima est confortatio et delectatio mentis in quocumque actu virtutum, præsertim in actibus theologicarum virtutum, in contemplatione quæ actus est doni sapientiæ, in actibus latriæ, qui sunt, orare, psallere et laudare, offerre et celebrare. Hinc dicit Apostolus de his epulis spiritualibus mentis :10 Optimum est gratia stabiliri cor; et Psalmista :11 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea ;12 itemque : Edent pauperes et saturabuntur. Per Isaiam quoque Dominus cohortatur :13 Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra. Hoc modo Ezechiel et Joannes fassi sunt cibatos se esse volumine, hoc est intelligentia prophetiæ ac Scripturarum.1415 Porro epulatio gloriæ est beatifica Deitatis fruitio in patria, et omnis delectatio Beatorum in supergloriosissimo suo objecto, quod est Deus, qui est eis omnia in omnibus :16 in quo uno habent ac possident universa, quia in ipso est omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium possessio perfectionaliter infinita ac infinite perfecta. Quemadmodum etiam spiritualis cibus est multiplex tam in via quam patria, ita et epulatio ista, ut mox patebit.

Est itaque multiplex panis, videlicet : corporalis, per quem intelligitur omnis corporeus cibus (de quo Isaias : Frange, inquit, esurienti panem tuum) ;17 et panis spiritualis, qui est confortatio, refectio et exhilaratio cordis. Iste quoque panis est multiplex. Primus est panis sacramentalis. De quo in Evangelio protulit Christus : Caro mea vere est cibus ; et, Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.181920 Atque Apostolus : Panis (ait) quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?21 De quo pane in Oratione dominica, secundum Matthæum, oramus : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Sic quippe et ipse Christus Deus et homo est panis, quemadmodum ait :22 Ego sum panis vitæ. Secundus est panis contemplationis per fidem et sapientiæ donum. Qui panis est ipsa contemplatio intellectum reficiens, roborans et oblectans, juxta illud in Ecclesiastico : Cibabit illum pane vitæ. De quo fatetur et Apostolus :23 Nos revelata facie gloriam Dei speculantes.24 Tertius est panis bonæ operationis, qui alit ac roborat atque exhilarat animam. Propter quod pœnitens loquitur : Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.25 De quo pane promittit Christus in Apocalypsi : Vincenti dabo manna absconditum.26 Unde et in Joanne Salvator expressit : Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam æternam.27 Quartus est panis salubris compunctionis et veræ contritionis pœnitentialisque satisfactionis, panis lacrimarum, spem veniæ habens admixtam. Beati enim qui taliter lugent, quoniam ipsi consolabuntur.28 Propter quod in Ecclesiaste scriptum est : Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii.29 Hinc in Psalmo dicimus Deo :30 Cibabis nos pane lacrimarum.

Possent et aliæ species hujus panis assignari, quum uniuscujusque virtutis actio sit mentis panis et ejus refectio ; et qui alium salubriter instruit, reficit eum. Hinc sacra Scriptura et sermo divinus appellatur cibus potusque hominis. Ait namque Hieronymus : Pinguissimus est sermo divinus, omnes in se habet delicias, et quidquid volueris nascitur ex eodem, quemadmodum manna secundum uniuscujusque sapuit voluntatem.31 Gregorius quoque : Scriptura sacra aliquando nobis cibus est, aliquando potus. Cibus est in obscurioribus locis, ubi quasi exponendo masticatur ac frangitur, et manducando glutitur ; potus vero in locis apertioribus, in quibus sicut invenitur, faciliter sumitur ac sorbetur. Postremo, alius est panis beatificæ refectionis in patria ; de quo in Luca legitur : Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Unde in Apocalypsi fertur :32 Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt.33 Qui panis ex parte objecti unus et communis est omnibus ; ex parte vero subjecti, videlicet mentium beatarum se reficientium ac perfruentium eo, est multiplex diversorumque graduum, juxta multitudinem ac differentiam præmiorum.34

Præterea multiplex mensa est sapientiæ salutaris ac alimoniæ spiritualis. Nam mensa panis sacramentalis potest primo dici altare visibile, sicut cantamus : Ex altari tuo, Domine, Christum sumimus. Spirituale hujus panis altare est mens devota, in qua panis iste recipitur, collocatur, quiescit, siquidem anima justi sedes est sapientiæ ; similiter fides, in qua cuncta quæ agimus bona, et sacrificia quæ Deo offerimus, fiunt ac offeruntur, nec aliter Creatori accepta sunt :35 imo, teste Apostolo, quidquid non est ex fide, peccatum est. Qua utique in hujus sacramenti communione et consecratione, esu ac usu potissime indigemus; quam et firmissimam atque certissimam indesinenter habere semper debemus. Ideo in sanguinis consecratione proferimus : Mysterium fidei. Rursus spirituale altare est caritas, sine qua nihil est meritorium.36 Hinc dixit Gregorius : Hoc sacrificium solum accipit Deus quod ante oculos ejus in ara cordis flamma caritatis accendit. Nihilo minus sacrificium Eucharistiæ ex se et per se summe acceptum est Patri : non tamen consecratio ac sumptio ejus sine caritate prodest alicui. Amplius, mensæ sapientiæ sunt vetus et novum Testamentum, seu libri Scripturæ canonicæ, in quibus alimenta spiritualia continentur atque fidelibus proponuntur. Quadruplex quoque expositio Scripturarum est quadruplex mensa sapientiæ Dei. Unde ait vir sanctus in Psalmo : Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ;3738 et Augustinus : Non fraudamus convivantes, mensa Domini est. At vero de mensa beatificæ refectionis in cœlis asserit in Luca Salvator : Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.3940 Unde in Apocalypsi testatur : Vincenti dabo edere de ligno vitæ quod est in paradiso Dei mei.4142

Insuper, exsultatio, gaudium, delectatio, lætitia, jucunditas, pro eodem frequenter accipiuntur, et conformiter dividuntur. Est enim delectatio carnalis et sensualis ; est item delectatio spiritualis. Carnalis autem delectatio communiter in malo accipitur, pro inordinata et fœda oblectatione : sicut et caro ac sensualitas frequenter sumuntur secundum statum naturæ corruptæ atque infectæ. Si vero delectatio vocetur carnalis seu sensualis ratione subjecti aut objecti, quia in naturali, sensitiva et organica consistit potentia, et in corporali ac carnali objecto ; sic non omnis delectatio carnalis et sensualis est inordinata, sed quædam est pure naturalis, ex unione potentiæ cum objecto convenienti procedens : quæ si ad finem debitum ordinetur, et actus cui annexa est, imperative procedat ex caritate, bona et meritoria perhibetur, sicut et operatio cui annectitur. Nempe, ut ait Philosophus, idem est judicium de bonitate et malitia actus et delectationis ei conjunctæ. Talis quoque delectatio duplex est : una in actibus sensuum exteriorum, sicque delectationes gustus et tactus intensiores dicuntur; alia in appetitu sensitivo et actibus sensuum interiorum consistens, quemadmodum quidam in imaginando et memorando valide delectantur.

— Alia demum est delectatio spiritualis, in superioribus animæ viribus constituta, ut in contemplando ac diligendo. Nam et teste Philosopho, philosophia mirabiles habet delectationes annexas : quanto magis theologia ? De hoc in Phædone diffusius asserit Plato : Quoties, inquiens, anima per se ipsam speculatur, illico defertur in sincerum lumen deliciosum. Denique, si delectatio nuncupetur spiritualis, quia in spirituali ac materiali consistit subjecto, sic spiritualis quoque delectatio duplex est : una videlicet ordinata, bona et virtuosa, actioni virtuosæ conjuncta, et de Deo ac rebus divinis concepta, seu de creaturis per relationem ad Deum, juxta illud Psalmi : Delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum ex sultabo.43 Et ita delectatio ista est in Deo et de Deo tanquam objecto immediato aut mediato. Alia autem inordinata est et vana, dum de rebus spiritualibus et divinis quis gloriatur per reflexionem ad se ipsum, aut extollendo se ipsum de spiritualibus donis aut bonis, prout in Apocalypsi cuidam increpatorie dicitur:44 Dicis quia dives sum et nullius egeo.45 Quocontra dicit Apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et per Jeremiam loquitur Deus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.46

Præterea, confessio triplex est. Una laudis divinæ, quæ actus est latriæ. De qua Christus deprompsit:47 Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ. Alia propriæ culpæ;48 de qua Jacobus apostolus: Confitemini alterutrum peccata vestra. Hæc confessio est pœnitentiæ actus. Tertia est confessio credendorum, quæ actus fidei nominatur, dicente Apostolo:49 Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. De qua et Christus disseruit:50 Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc.

His præmissis elucescit qualiter versus iste multipliciter queat exponi juxta moralitatem, secundum quod multiplex est epulatio, multiplex mensa, multiplex exsultatio, multiplex quoque confessio. Verum, ut vitetur prolixitas, istud non nisi brevissime tangam et prosequar.

Itaque « sonus epulantis » epulatione corporali ordinata et sobria, est in exsultatione laudabili, quia de tali refectione gaudent homines justi, in quantum per eam fiunt ad bonos labores (quorum gloriosus est fructus) virtuososque actus de novo robustiores:51 quemadmodum quarto Regum et secundo Paralipomenon leguntur populus regni Judæ et multi ex tribubus Israel, post devotum et hilarem esum Phase, sub sanctis regibus Ezechia atque Josia, consurrexisse et idola destruxisse, cum exsultatione ac veri Dei confessione.5253 Conformiter epulati sunt, de quibus in libro Esdræ legitur dictum:54 Ite, comedite pinguia et bibite mulsum: dies enim sanctificatus est Domino Deo nostro, nolite lugere. Et post pauca: Surgite et benedicite Domino Deo vestro ab æterno et usque in æternum.55 Talis item fuit sonus epulantis in nuptiis junioris Tobiæ;56 in convivio quoque Judæorum sub Judith, Holoferne occiso, quando populus ille fuit jucundus secundum faciem sanctorum, atque per tres menses gaudium celebraverunt, prout in Judith libro recitatur.57 Econtra, qui carnaliter et gulose epulantur, satiati surgunt ad chorizandum et luxuriandum, instar eorum de quibus in Exodo narratur:58 Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Taliter epulantium sonus est in verbis lasciviæ, jactantiæ, detractionis, et consimilium vitiorum. Ideo in inferno cum divite epulone in lingua sua speciali acerbitate flamma tartarea cruciabuntur.59

Præterea, epulantes isti sonitum reddunt « in voce exsultationis », recognoscendo victualia sua esse beneficia Dei, et ante comestionem cibum potumque benedicunt, et refectione completa gratias legunt, ac veniam deprecantur de excessu in cibo et potu ac aliis: sicque offerunt Deo confessionem laudis divinæ ac propriæ culpæ.

At vero epulantes in mensa altaris, communicando, celebrando, atque sumendo corpus et sanguinem Salvatoris, resonant Deo voce jucunda, commemorando60 beneficia ejus, mysteria Christi et omnem caritatem, misericordiam atque munificentiam Dei Patris super genus humanum; propriam item ingratitudinem, perversitatem, ac ceteras culpas, de quibus sibi precantur ignosci. Specialiter vero attendunt ineffabilem caritatem Christi ad homines, et amarissimam passionem ac mortem ipsius pro eis. Unde et ipsis præcepit:61 Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis. De quibus intime regratiantur, juxta illud Jonæ:62 In voce laudis immolabo. Verumtamen epulatio ista ipsorum grandi timore permixta est ex propriæ defectuositatis intuitu; sicque confessio propriæ culpæ eam præcedit ac sequitur, quia recogitant metuendissimum illud verbum Apostoli:63 Quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.64

Præterea, epulantes in mensa sapientiæ, in evangelicæ legis contemplatione et consideratione mirabilium legis divinæ, magnifice gloriantur in Deo, devotissime gratias agunt superbeatissimæ Trinitati, dicuntque omnes et singuli: Confiteor tibi, Domine, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum, quia misericordia tua magna est super me;65 et: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?66 Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.67

Sic itaque quotidie epulemur in loco pascuæ, ubi Dominus nos collocavit:68 quia revera in pascuis uberrimis jam præfatis nos posuit, et in croceis nos enutrit, qui et se ipsum nobis præbet et præstat in cibum.69 Non ergo stercora amplectamur, non in turpissimis atque vilissimis gulæ atque carnalitatis obscenitatibus inquinemur, ne nobis illud conveniat Psalmistæ: Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus;70 et quod sanctus Joel effatur: Computruerunt jumenta in stercore suo, id est homines carnales ac vitiosi in turpitudine et fœtore luxuriæ suæ aliorumque vitiorum.71 De quibus in Psalmo cantatur: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus.72 Quibus per Malachiam Dominus protestatur: Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solennitatum vestrarum, et assumet vos secum;73 et apud Isaiam: Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis.74

Footnotes

  1. Luc. vi, 25. ↩

  2. Luc. xvi, 19. ↩

  3. Luc. vi, 24. ↩

  4. Galat. v, 24. ↩

  5. Judæ 12, 13. ↩

  6. Johann. xii, 2. ↩

  7. Matth. xxvi, 6; ↩

  8. Luc. v, 29. ↩

  9. Matth. ix, 10; ↩

  10. Hebr. xiii, 9. ↩

  11. Ps. lxii, 6. ↩

  12. Ps. xxi, 27. ↩

  13. Is. lv, 2. ↩

  14. Apoc. x, 10. ↩

  15. Ezech. iii, 2; ↩

  16. 1 Cor. xv, 28. ↩

  17. Is. lviii, 7. ↩

  18. 1 Cor. x, 16. ↩

  19. Ibid. 59. ↩

  20. Joann. vi, 56. ↩

  21. Matth. vi, 11. ↩

  22. Joann. vi, 35. ↩

  23. Eccli. 18. ↩

  24. II Co. 18. ↩

  25. Ps. ci, 1. ↩

  26. Apoc. 18. ↩

  27. Joann. 27. ↩

  28. Matth. 5. ↩

  29. Eccle. vi, 5. ↩

  30. Ps. lxx, 6. ↩

  31. Sap. x, 21. ↩

  32. Luc. xiv, 1. ↩

  33. Apoc. xi, 9. ↩

  34. II Cor. iii, 18. ↩

  35. vii, 27. ↩

  36. m. xiv, ↩

  37. Ps. xxii, 5. ↩

  38. Ps. xxii, 5. ↩

  39. Luc. xxii, 29, 30. ↩

  40. Luc. xxii, 29, 30. ↩

  41. Apoc. ii, 7. ↩

  42. Apoc. ii, 7. ↩

  43. Ps. xci, 5. ↩

  44. Apoc. III, 17. ↩

  45. I Cor. I, 31. ↩

  46. Jer. IX, 23, 24. ↩

  47. Matth. XI, 25. ↩

  48. Jacob. V, 16. ↩

  49. Rom. X, 10. ↩

  50. Luc. XII, 8. ↩

  51. Sap. III, 15. ↩

  52. IV Reg. xviii, 4; xxiii, 1-24; ↩

  53. II Par. xxx, 13-27; xxxi, 1; xxxv, 1-19. ↩

  54. II Es VIII, 10 ↩

  55. Ibid. 12 ↩

  56. Tob. 21, 22. ↩

  57. Judith 24. ↩

  58. Exod. xxxii, 6. ↩

  59. Luc. xvi, 1. ↩

  60. I Cor. xi, 24, 25. ↩

  61. Luc. xxii, 19; ↩

  62. Jonæ u, 10. ↩

  63. r. xi. ↩

  64. II Esd. VIII, 10. ↩

  65. LXXXV, 13. ↩

  66. CXV, 12. ↩

  67. Ps. CII, 1. ↩

  68. Ps. XXII, 2. ↩

  69. Malach. IV, 1. ↩

  70. Ps. XLVIII, 3, 21. ↩

  71. Joel I, 17. ↩

  72. Ps. LII, 2. ↩

  73. Malach. II, 3. ↩

  74. Is. I, 4. ↩

Chapter 3 of 8