Skip to the text

Articulus 5

De benefica refectione et deliciosissima epulatione.

INEBRIABUNTUR ab ubertate domus tuæ, Domine, et torrente voluptatis tuæ potabis eos: quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Ps. xxxv, 9, 10.

Quidquid inest et convenit tibi, Domine Deus meus, perfecte et cum infinita excellentia convenit tibi. Quum ergo opulentia et munificentia tibi conveniant, scimus quod divitiarum tuarum nullus est finis, nec ullus est terminus nec ulla mensura liberalitatis, communicabilitatis et supereffluentiæ tuæ. Tu igitur vere es copiosissimus remunerator, munificentissimus præmiator, qui et ultra condignum remuneras, tum extensive, dando pro merito temporali præmium æternum, tum intensive, quia pro modico obsequio tibi exhibito tantam rependis mercedem, quod minister tuus ea plenarie contentatur, et repletur in bonis desiderium ejus. Sicque cor ejus, quod extra te quietari non valet, confirmatur, immobilitatur atque perpetua securitate quietatur et conquiescit in te.1

Tu, Deus omnipotens, vere es suavissimus hospes animarum virtuosarum, ab hoc longo exsilio, a peregrinatione hac laboriosa, a servitute in terris fideliter ac ferventer exhibita, redeuntium ad te Patrem spirituum, datorem formarum, Creatorem, Regem ac Judicem universorum. O quam gratiose ac dulciter, quam pie, paterne et hilaris suscipis spiritus rationales qui in tentationibus, adversitatibus, persecutionibus tibi constanter servierunt, fideliter adhæserunt, et usque in finem perseverant! Tu mox mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem præstas in sinum mentis eorum.2 Te ipsum, quem summe appretiati sunt, appretiaverunt et super omnia dilexerunt, rependis eis in præmium, evidenter ostendis eis te ipsum, pulchritudinem tuam immensam et omnes divitias gloriæ tuæ, introducis et rapis eos in medium cordis tui, in viscera tuæ caritatis dulcissimæ, in profundum miserationum tuarum. Ibi clarissime eis revelas quantum ab æterno eos dilexeris, quam misericorditer cum ipsis egeris in hac vita, quos ad tantam beatitudinem elegisti, quos prædestinasti ad hoc ut ab eis perpetuo videaris, diligaris et lauderis in cœlis.

O quam deliciosum, nobile ac beatum est te, o superbeatissima Trinitas et superdignissima, clare conspicere, superardentissimam illam tuam mutuam dilectionem limpide intueri dulciterque gustare, ac simul in ea a te diligi et amplecti, atque in mutuo illo amplexu quo tres supervenerabiles, supergloriosæ adorandæ Personæ se invicem superamorosissime ac superdulcissime amplexantur, medium et complexatum se experiri! Etenim supersublimes illæ Personæ se invicem æternaliter superjucundissime intuentur, et ipsæ dumtaxat se invicem perfecte ac comprehensive intelligunt: a qua prorsus perfecta ac omniformiter comprehensiva cognitione omnis mens creata deficit infinite. Nec enim intellectus in esse et posse finitus, proportionatus, aptus aut potens est capere et cognoscere infinitum illud objectum, in omni actualitate, excellentia, cognoscibilitate prorsus immensum, tam perfecte et clare sicut ex sua natura cognoscibile est. Nihilo minus mentes illæ beatæ te in te clare et immediate conspiciunt: velut si homo stet in ripa super infinitum Oceanum, conspicit utique ipsam Oceani aquam, non tamen tam longe ac late sicut ipsa ex sua natura exstat visibilis, nec infra suorum terminos oculorum illam circumscribit, ambit aut claudit. O quam saluberrime reficiuntur, satiantur ac roborantur pane illo supersubstantiali, omne in se delectamentum cum infinita abundantia continente, cujus permodica figura præcessit in manna!34 Bibunt quoque de fonte Salvatoris, de increato flumine intelligibilis, exemplaris, superfloridissimi ac superpulcherrimi paradisi, cujus suavissimus odor perfundit, recreat et adimplet incolas universos paradisi cœlestis. Cujus utique fluminis impetus, non tumultuosus, nec inquietus, sed liberalissime se effundens, lætificat civitatem supernæ ac supremæ Jerusalem, hoc est universorum civium supernorum frequentiam, qui pleno ore, jucundissimo corde, exsultabundissimo animo, ex supereminente, exuberantissimo ac superserenissimo illo fonte bibunt, reficiuntur atque inæstimabiliter exhilarantur.5

O quam bonus, suavis, acceptus et placens es eis, quum, Domine Deus, in te ipso et in tua natura sis bonitas pura, dulcedo immensa, caritas infinita, in quo solo omnium vera salus consistit, et qui te ipsum tam caritative liberaliterque communicas omnibus illis Beatis! Stant ergo intenti vultui gloriæ tuæ, attoniti de tam incomprehensibili et interminabili majestate totius excellentiæ, omnipotentiæ et beatitudinis tuæ, sapienter mirantes de independenti æternitate et æterna independentia invariabilis consistentiæ tuæ. Hæc intuentes, se totos totaliter humillime prosternunt profundissimeque inclinant, ac reverentissime te adorant, colunt cunctisque modis sibi possibilibus venerantur. Auget demum hanc admirationem ac venerationem eorum, quod reprobos et præscitos vident perpetuo condemnatos, tamque extremis ac acerbissimis suppliciis traditos et absorptos: sicque de sua electione cordialius regratiantur.

Præterea, o Trinitas superbenedicta, vident in te esse omnem rationem perfectissimæ mutuæ dilectionis, mutuæ complacentiæ et congratulationis. Etenim rationes mutui amoris, complacentiæ et congratulationis, sunt: bonitas, cognitio, similitudo, communicatio seu beneficentia, propinquitas, speciositas, et amor quo quis scit se amari ab alio, et delectatio ipsa quam habet in alio, atque commune germen amborum. Porro omnes hæ rationes mutuæ dilectionis in summa Trinitate perfectissimæ sunt ac summæ consistunt. Quælibet namque divina et increata Persona infinitæ est bonitatis et amabilitatis. Unaquæque quoque earum aliam clare et comprehensive cognoscit. Estque inter eas summa propinquitas: quoniam secunda in Trinitate Persona est a prima, utpote Filius a Patre; tertia profluit ab utraque. Imo tanta est earum propinquitas quantum ad originem et personalem distinctionem, quod substantialiter unum et idem sunt quantum ad essentiæ veritatem, unus Deus, unus Creator et divinum objectum beatitudinis nostræ. Sed et unaquæque increata Persona infinitæ est speciositatis et sanctitatis, et quælibet scit se ab utraque alia infinite amari. Pater item omnes divitias gloriæ suæ et totam suam essentiam deitatisque plenitudinem Filio communicavit, transfudit et dedit, et Pater ac Filius Spiritui Sancto.

Si ergo Trinitas superexaltata [Beatos illos] appellet filios et amicos, et tanquam consiliarios et secretarios suos habeat eos, non faciendo verbum nisi eis hoc revelet et secretum suum ipsis aperiat, incerta et occulta sapientiæ suæ manifestans eisdem: nonne Pater æternus in infinitum ardentius ac vehementius diligit unicum et superpulcherrimum Filium suum, sibi omnino ac perfecte simillimum, ac in omni bonitate, amabilitate ac pulchritudine prorsus æqualem? Certissime constat quod non minus diligit eum quam se ipsum; in quo etiam intuetur se diligi cum infinito caritatis ardore, et in quo ipse Pater complacentiam ac delectationem habet penitus infinitam; quem ex corde suo, id est ex substantia sua, æternaliter genuit, atque cum quo non solum inviolabiliter exstat unanimis, imo et amborum est numero una voluntas. Conformiter Filius Dei, Unigenitus Dei, Deum Patrem intensive diligit infinite, videns se habere et accepisse a Patre quidquid est aut habet, imo et quidquid ipsemet Pater est absoluteque habet (ad quem Filius dixit: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt); seque scit amari a Patre tam infinite. Si itaque, ut divinus Dionysius protestatur, mentes illæ seraphicæ primi ac summi ordinis angelorum tam acute et penetrative, tam calide ac superfervide diligunt Creatorem: quis jam capere queat aut exprimere valeat, quam infinite et incomparabiliter supercalide et superfervide, atque in infinitum superæstuantissime et supervehementissime, Unigenitus Dei secundum naturam suam divinam diligat Patrem? Nec latet quod quanto aliqui se invicem intensius amant, tanto delectabilius simul sunt et cum ampliori gaudio se mutuo intuentur, dum in omnibus bene est eis et ad votum ipsis succedit: hinc Pater et Filius cum complacentia superdulcissima ac gaudio intensive im-

Amos III, 7.

Ps. L, 8.

Joann. XVII, 10.

De Cœlest. hier. c. VII. menso intuentur se invicem et ad alterutrum se convertunt. Pariformiter Pater et Filius tam ardenter, perfecte et infinite diligunt Spiritum Sanctum, tanquam commune germen et flamen eorum, quod est amor, pax, nexus, dulcedo, communio osculumque amborum, coæquale eis in omni bonitate, perfectione et gloria. Sic et Spiritus Sanctus tam infinite et superardentissime diligit Patrem et Filium ut ipsi se invicem atque ipsum. Sic quoque et immensa suavitate hæ superperfectæ et superbenedictæ Personæ se invicem perfruuntur, et superjucundissime se mutuo intuentur, et vere ac imperscrutabiliter, circumincessibiliter et inconfusibiliter in se invicem sunt ac æternaliter manent.

Ecce horum gloriosa cognitio ac beatifica fruitio sunt Beatorum dulcissima ac præclarissima fercula prorsusque deliciosissima pocula, quæ in mensa paradisi cœlestis superaltissima Trinitas ponit, exhibet, et infundit Beatis : quorum « sonus » prorumpit et exsilit « in voce exsultationis et confessionis ». Nam et ipsi confessionem et decorem induerunt, amicti lumine sicut vestimento. Vox quoque exsultationis et salutis in tabernaculis horum justorum, quorum plurimi venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas in sanguine Agni : ideo ante thronum Dei sunt, et palmæ victoriæ in manibus sunt eorum. Jam venerunt et ascenderunt in Sion, in arcem speculationis supernæ, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam æternalem inamissibiliter hereditaverunt.

Præterea, habent Beati in patria et alia fercula valde suavia et pocula pretiosa, omni balsamo cunctisque aromatibus ineffabiliter dulciora : quamvis respectu inductorum ferculorum ac potuum, in quibus essentiale præmium est consistens, modici sint momenti et ponderis quasi nullius. Hæc fercula et pocula sunt bona creata, in quibus accidentale præmium electorum est situm, præsertim glorificatissima Christi humanitas, sacratissima

A Christifera Virgo, universitas angelicorum spirituum chori, et exercitus hominum electorum, Apostolorum, Patriarcharum, Prophetarum, martyrum, confessorum ac virginum, et ceterorum Sanctorum : qui omnes constituunt unam integram ac perfectam triumphantem Ecclesiam, in qua universi ac singuli se invicem clare ac distincte cognoscunt, ferventissime diligunt, atque inoffensibiliter sibi invicem amantissime placent. Hinc unusquisque eorum de quolibet suo concive speciale et valde intensum habet ac possidet gaudium, tantoque majus quanto se invicem clarius cernunt atque ferventius amant, quoniam juxta hoc unusquisque eorum unicuique alteri congratulatur, et de omni illius felicitate ac gloria quasi de propria delectatur. Quo constat tam innumerabilia esse hujusmodi gaudia in quolibet Beatorum, quam innumerabiles ibi personæ sunt tam felicium angelorum (de quibus ait Scriptura : Numquid est numerus militum ejus?), quam hominum seu animarum sanctarum, de quibus et eadem Scriptura testatur : Vidi turbam magnam, quam numerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, tribubus et linguis, stantes ante thronum Dei.

Ecce quot, quantis et qualibus ferculis reficiuntur Beati in mensa cœlesti ! quam sobrie inebriantur ab ubertate domus Dei ! quam item delicate potantur torrente voluptatis divinæ! Itaque, juxta Prophetam, saliunt quasi vituli de armento, et sanitas in pennis eorum. Assumunt quippe pennas ut aquilæ, volant neque deficiunt. Fulgent, et tanquam scintillæ in arundineto discurrunt. De quibus per Isaiam princeps luminum, fons deliciarum, Deus omnipotens protestatur : Ecce servi mei comedent, et vos qui dereliquistis me, esurietis ; ecce servi mei bibent, et vos sitietis ; ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini ; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis.

Ps. cii, 1, 2.

Ps. cxvii, 15.

Apoc. vii, 14, 15.

Ibid. 9.

Is li, 11.

Job xx

Apoc.

Ps. xx

Malac iv, 2.

Is. xl, 3

Sap. iii,

Is. lxv,

Footnotes

  1. Ps. cii, 5. ↩

  2. Luc. vi, 38. ↩

  3. Is. xi ↩

  4. Sap 20. ↩

  5. Ps. x ↩

Chapter 6 of 8