Skip to the text

Articulus 7

Admonitio ad conversandum ut condecet Christianum, et ut præfata epulatio spiritualis requirit.

QUI dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. I Joann. II, 6.

Quid ad omnem pertineat Christianum, in Evangelio edocetur, videlicet illa omnia adimplere quæ Christus universis præcepit credentibus: Diligite (inquiens) inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos.12 Omnia quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Intrate per angustam portam: quia lata porta et spatiosa via est quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.3 Quam angusta porta et arcta via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam!

Itaque constat quod universi Christiani tenentur ad arctam viam salutis, hoc est, ad conversationem timoratam et custoditam, ad vitam pœnitentialem, justam, piam, exemplarem, et breviter, ad evitationem omnium mortalium vitiorum, ad vitandum scandala pusillorum, ad observantiam præceptorum Dei atque Ecclesiæ, ad veram humilitatem, patientiam, mititatem, castitatem, sobrietatem, justitiam, ad misericordiæ opera, imo in primis ad veram Dei et proximi caritatem, ita ut primo omnium impleant primum illud maximumque mandatum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua, et proximum tuum sicut te ipsum.4

Hæc omnia ex Evangelio demonstrantur. Ait quippe Salvator: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere;5 eum vero timete qui habet potestatem et animam et corpus perdere in gehennam.6 In quibus verbis prohibetur nobis timor carnalis, mundanus, inordinatus, ne scilicet magis vereamur homines aut aliquam creaturam quam Creatorem, et ne timore offensæ humanæ, irrisionis, opprobrii damnive temporalis, aut corporalis læsionis sive incommodi, relinquamus justitiam, aut Dei præcepta aut honorificentiam ejus: quia, ut ait Scriptura, qui timet hominem, cito corruet.7 Et Isaias effatur: Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum arescet?89 Dominum exercituum ipsum sanctificate, ipse pavor vester et terror vester.

Itaque, sicut Deum super omnia toto corde diligere, ita et ipsum super omnia formidare jubemur: non utique solo servili, sed filiali aut saltem initiali timore. Etenim timor sine caritate nullius est meriti: disponit tamen ad gratiam, in quantum retrahit a peccatis.10 Qui namque solo servili timore Deum veretur, non amat veram justitiam, nec Dei amore vitat iniquitatem: imo, quantum in se est, amat vanitatem et voluptatem, ac ea quæ prohibet Deus; et recedit ab eis ne incurrat damna, opprobria aut tormenta, quæ æternaliter horret aut fugit. Ideo Deus, qui inspicit corda, adhuc detestatur eum, et ut talem odit eumdem, tanquam divinæ voluntati contrarium, et a Dei lege ac primo ejus præcepto, quod est Deum toto diligere corde, dissentientem.11

Itaque omnis homo tenetur ad vitam filialiter aut initialiter timoratam, diligentem, sollicitam ne Deum offendat, quod magis tenetur timere et evitare quam quæcumque adversa ac aspera; ad vitam etiam custoditam, quemadmodum Moyses loquitur:12 Custodi te ipsum et animam tuam sollicite;13 Salomon quoque: Omni custodia custodi cor tuum. Denique, quum simus ad peccata pronissimi, æternæ damnationis periculis expositi, atrocissimis inimicis circumdati, nec diem scientes nec horam, atque tam pauci damnationem evadant:14 nonne pernecessarium nobis est semper esse timoratos, custoditos, sollicitos?

Tenemur demum ad vitam pœnitentialem, quia in multis deliquimus, omnesque iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et peccata nostra creverunt usque ad cœlum.1516 Idque fuit exordium prædicationis tam Christi quam præcursoris ipsius:17 Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Nullatenus ergo decet hominem christianum ire vesperi dormitum nisi prius discusserit conscientiam suam, atque pensaverit qualiter diem ipsum expenderit, quid mali in eo commiserit, quid boni omiserit; sicque coram Deo pœniteat, et accuset, corripiat et flagellet se ipsum, confiteri etiam, emendare ac satisfacere mox proponat. Item tenetur ad vitam justam, sic quod unicuique quod suum est reddere non moretur, Deo in primis ac ejus vicariis obediendo, nullum fraudando, nulli nocendo, insidiando aut adversando, debita persolvendo, injusta restituendo.

At vero ad opera misericordiæ tam spiritualia quam corporalia Christiani potissime obligantur, unusquisque secundum sui exigentiam status. Cito ergo ac faciliter debent ignoscere, nec mala pro malis rependere, sicque implere quod et per Moysen Deus præcepit: Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Hoc nos docuit Filius Dei in Oratione dominica, qua precamur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Unde rursus deprompsit: Quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem; quod si non dimiseritis, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra. Hoc est quod in Ecclesiastico salubriter dicitur (quod utinam efficaciter impleatur) : Qui vult vindicari, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.18 Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam? Quis exorabit pro peccatis illius?

Præterea, ad conversationem exemplarem valde adstrinxit nos Christus, ut unusquisque proximos suos alliciat ad virtutes, nec quempiam scandalizet:19 Luceat (inquiens) lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Et denuo terribiliter protestatur: Væ homini per quem scandalum venit;20 et rursus: Quicumque scandalizaverit unum ex his pusillis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Heu, quam enormiter peccant jam Christiani contra præcepta hæc! Certe, ut asserit S. Bernardus, conjurasse videtur hodie universitas populi christiani contra Christum. Modo videmus quam indecentissime, scandalose, lascive, vane, pompose incedant vestitæ utriusque sexus personæ : viri et adolescentes in brevibus usque ad nates, feminæ in longis caudis, in derogationem non solum divinæ et evangelicæ legis, sed etiam naturalis. Nempe, ut Sancti fatentur, vir aut mulier suo ornatu seu indecenti vestitu aliorum in se provocans visum, quamvis etiam nullum concupiscentiæ vitium inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur, quia venenum præbuit, si fuisset qui biberet. Infatuata est gens Christianorum, et quo perfectiorem, spiritualiorem divinioremque legem desuper sunt sortiti, eo iniquius, carnalius insipientiusque conversantur. Heu ! gens absque consilio est et sine prudentia. Utinam saperent et intelligerent, ac novissima providerent.

Insuper, jussit Salvator ut mutuo fraterne corripiamus peccantes. Quod vix aliquis præsidentium implet. Et ut quidam notabilis ait doctor, propter transgressionem præcepti caste vivendi et violationem mandati fraternaliter corripiendi, totus pene mundus perit et condemnatur. Jam vix aliquis vult unum verbum pati ab alio. Et sicut paucissimi correptionem et castigationem prout tenentur exercent, ita paucissimi increpationem, accusationem, directionem æquanimiter ferunt.

Præterea, humilitatem ac mititatem Salvator peculiarissime ac valde præcipue nobis commendat, præcipit, ostendit : Discite (inquiens) a me quoniam mitis sum et humilis corde. Patientiam etiam, ante passionem : In patientia (dicens) vestra possidebitis animas vestras. In passione quoque, dum tanquam agnus coram tondente se obmutuit, et pendens in cruce oravit : Pater, dimitte illis. Qui quum malediceretur, non remaledicebat ; quum pateretur, non comminabatur. Stetitque coram judice facie inclinata, gestu modico, voce silenti, mente humillima, patiens ad objecta, paratus ad verbera.

Amplius, docuit nos omnem verborum vitare excessum, affirmans de levibus quoque verbis exigendam atque reddendam in die judicii rationem : De omni (asserens) verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem : quanto magis de verbis mendosis, dolosis, detractoriis, pungitivis, discordiæ seminativis, et consimilibus ?

At vero, hæc Christi compendiosissima documenta et jussa Paulus in suis Epistolis commendavit et scripsit frequenter gentibus quas convertit : in quibus expressit qualis debeat esse omnium nostrorum vita. Sic enim loquitur ad Ephesios : Obsecro vos in Domino ut ambuletis digne vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat ; omnis amaritudo, ira, indignatio, clamor tollatur a vobis, cum omni malitia. Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Estote imitatores Dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus ; induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Hæc hisque similia in aliis quoque scribit epistolis, quia ad omnem spectant Christifidelem.

Denique omnium horum summa consistit in hoc, ut satagamus et enitamur privatum et proprium funditus exstirpare amorem, ac Deum super omnia toto corde diligere, atque nos ipsos pure in Deo. Idem quippe est amor habitualis infusus, qui caritas appellatur, quo Deum super omnia et nos ipsos in Deo amamus. Quemadmodum enim Veritas increata est causa et ratio credendi veritates creatas quæ cadunt sub fide, sic bonitas prima ac summa est ratio diligendi alia. Ideo, sicut idem est habitus fidei quo Veritatem increatam et vera creata jam credimus, ita idem est amor spiritualis habitualis quo Deum hominesque diligimus. Amare autem est alicui bonum velle. Hinc amor privatus est quo intellectuales creaturæ amant se in se, non in Deo neque per respectum ad ultimum finem, sed cupiunt ea quæ in ipsis, in se et secundum se appetibilia ac placita sunt : ut propriam excellentiam et honorem, delectationes, divitias, libertatem, prælationem. Sicque ex maledicto illo amore privato oriuntur teterrima, fumosissima ac tenebrosissima germina ac

Ephes. IV, 1-3.

Ibid. 29, 31, 32.

Ibid. V, 1, 2.

Ibid. VI, 10, 11.

XXXII, 9.

Ilelmus siod.

Matth. 29.

Luc. XXI,

Is. LIII, 7.

Luc. XXIII,

Petr. II, 23.

Matth. XII, 36. vitia ista: superbia, ambitio, cupiditas, luxuria, rebellio, irrefrenatio. Et quia qui diligit aliquid, oppositum ejus odit ac detestatur; idcirco qui tales sunt, inflammantur ira, impatientia, rancore, invidia contra eos qui ipsorum venerationi, prælationi, voluptati, libertati, locupletationi se opponunt. Itaque qui in se privatum omnino exstinguit amorem, et amat se sapienter ac sincere in Deo, ab omnibus vitiis istis præservatur, eruitur, seu purgatur: imo et virtutibus contrariis his sceleribus decoratur, humilitate, patientia, mansuetudine, castitate, sobrietate ac spirituali ad omnes dilectione, in tantum quod omnes adversarios et persecutores sincero caritatis affectu amplectitur, multoque plus de eorum peccatis quam de suis injuriis contristatur. Ideo orat pro ipsis, atque de propriis adversitatibus gaudet, sciens se per illas a peccatis purgari præteritis et a futuris præservari excessibus, ac per hoc in gratia crescere, in virtutibus perfici gloriosaque præmia adipisci, imo et Christo Domino et capiti suo amplius conformari. Nam et virtus in infirmitate perficitur, et beatus homo qui a Deo paterne castigatur, pie corrigitur, ac per adversa ad sui ipsius humilem recognitionem reducitur.

Hæc est sapientia evangelicæ legis, quam Christus, sapientia Dei Patris, exemplis ostendit et verbis edocuit, imo et jussit. Nec aliter salvari valemus nisi ejus sequendo vestigia, qui effatur: Qui mihi ministrat, me sequatur; itemque: Beati eritis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me; gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.

Præterea, ista fortassis dura et gravia alicui videntur, videlicet semetipsum in cunctis ita despicere, injurias pati, in tribulationibus gloriari, per arctam viam incedere, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigere. Verumtamen ista est vera via salutis, et si vis salvari, oportet te ambulare per eam, et neque ad dexteram neque ad sinistram deflectere iter. Quod autem difficile est per naturam, facile fit per gratiam, prorsusque delectabile per assiduam ac strenuam virtutum exercitationem: ita quod servus Dei omne gaudium reputat dum in diversas tentationes, afflictiones, adversitates inciderit, sciens Deum verissime protulisse: Ego quos amo, arguo et castigo. Iterum constat quod aliquid in se potest esse valde molestum et grave, quod tamen appetibile fit ac facile, dum utilitates et fructuositates ei annexæ rite considerantur: ut patet de medicina amara sanitatis introductiva. Ita dum intuemur quam salubre ac fructuosum, imo et quam necessarium ad salutem sit taliter conversari, et quod arctum iter ad æternam beatitudinem ducit atque ab infernali damnatione retrahit, protinus appetibile nobis fit ac dulcescit implere quod admonet Salvator: Qui vult venire post me, abneget se ipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. II Cor. xii, 9. Job v, 17.

Joann. xii, 26. Matth. v, 11,12; Luc. vi, 22, 23.

Postremo, si vigilanter perpendimus quoties æternæ damnationis tormenta meruimus, quam enormiter ac frequenter Creatorem nostrum offendimus, reputabimus parum esse quidquid adversitatis acciderit nobis. Quod venerabilis illa Judith advertens, sapienter admonuit: Non ulciscamur nos pro his quæ patimur, sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem et non ad perditionem nostram evenisse credamus. Si ita egerimus, obtinebimus gratiam magnam, illuminationem supernam, consolationem internam, et reficiemur a Deo omni modo præfato, eritque uniuscujusque nostri epulatio in voce exsultationis et confessionis.21 Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.2223

Footnotes

  1. Matth. v, 44. ↩

  2. Matth. vii, 12. ↩

  3. Ibid. 13, 14. ↩

  4. Marc. xii, 30, 31. ↩

  5. Luc. xii, 5. ↩

  6. Matth. x, 28; ↩

  7. Prov. xxix, 25. ↩

  8. Is. li, 12. ↩

  9. Is. viii, 13. ↩

  10. Eccl. i, 27. ↩

  11. 1 Reg. XVI, 7. ↩

  12. Deut. IV, 9. ↩

  13. Prov. IV, 23. ↩

  14. Matth. XXV, 13. ↩

  15. 1 Esdr. IX, 6. ↩

  16. Jacob. III, 2. ↩

  17. Matth. IV, 17; III, 2. ↩

  18. E xxvi 5. ↩

  19. M v, 16 ↩

  20. Ibid. 7. ↩

  21. Judith 26, 27. ↩

  22. Apoc. ↩

  23. Jac. ↩

Chapter 8 of 8