D 2103–2142
2103. Attamen qui nondum credat, non obiectivis solum argumentis ad fidem disponi potest, verum etiam subiectivis. Ad quem fincm modernistae apologetae ad ii7n7ia7ie7itiae doctrinam rcvertuntur. Eiaborant nempe ut homini persuadeant, in ipso atque in intimis eius naturae ac vitae recessibus celari cuiuspiam religionis desiderium et exigentiam, nec religionis cuiuscunque sed talis omnino qualis catholica est; hanc enim postulari prorsus inquiunt ab explicatione vitae perfecta. — Hic autem queri vehementer Nos iterum oportet, non desiderari e catholicis hominibus, qui, quamvis hnmanentiae doctrinam ut doctrinam reiciunt, ea tamen pro apologesi utuntur; idque adeo incauti faciunt, ut in natura humana non capacitatem solum et convenientiam videantur admittere ad ordinem supernaturalem, quod quidem apologetae catholici opportunis adhibitis temperationibus demonstrarunt semper, sed germanam verique nominis exigentiam. — Ut tamen verius dicamus, haec catholicae rehgionis oxigentia a modernistis invehitur, qui volunt moderatiores audiri. Nam qui integralistae appellari queunt, ii homini nondum credenti ipsum germen, in ipso latens, demonstrari volunt, quod in Christi conscientia fuit atque ab eo hominibus transmissum est. — Sic igitur, Venerabiles Fratres, apologeticam modernistarum methodum, summatim descriptam, doctrinis eorum plane congruentem agnoscimus: methodum profecto, uti etiam doctrinas, errorum plenas, non ad aedificandum aptas sed ad destruendum, non ad efficiendos sed ad catholicos ipsos ad haeresim trahendos, immo etiam ad rehgionis cuiuscunque omnimodam eversionem.
2104. Pauca demum superant addenda de modernista ut reformator est. lam ea, quae huc usque locuti sumus, abunde manifestant, quanto et quam acri innovandi studio hi homines ferantur. Pertinet autem hoc studium ad res omnino omnes, quae apud catholicos sunt. — Innovari volunt philosophiam in sacris praesertim Seminariis: ita ut, amandata philosophia scholasticorum ad historiam philosophiae inter cetera, quae iam obsoleverunt systemata, adolescentibus moderna tradatur philosophia, quae una vera nostraeque aetati respondens. — Ad theologiam innovandam, vohmt, quam nos rationalem dicimus, habere fundamentum modernam philosophiam. Positivam vero theologiam niti maxime postulant in historia dogmatum. — Historiam quoque I scribi et tradi expetunt ad suam methodum praescriptaque moderna. — Dogmata eorundemque cvolutionem cum scientia et historia componenda edicunt. — Ad catechesim quod spectat, ea tantum in catecheticis hbris notari postulant dogmata, quae innovata fuerint sintque ad vulgi captum. — Circa sacrorum cultum minuendas inquiunt externas rehgiones prohibendumve, ne crescant. Quamvis equidem ahi, qui symbohsmo magis favent, in hac re indulgentiores se praebeant. — Regimen Ecclesiae omni sub respectu reformandum clamitant, praecipue tamen sub disciplinari ac dogmatico. Ideo mtus forisque cum modcrna, ut aiunt, conscicntia componendum, quae tota ad democratiam vergit: ideo inferiori clero ipsisque laicis suae in regimine partes tribuendae, et nimium contractaque in centrum auctoritas dispertienda. — Romana concilia sacris negotus gerendis immutari pariter volunt; in primis appehatur. — Item ecclesiastici regiminis actionem in re politica et sociali variandam contendunt, ut simul a civihbus ordinationibus exsulet, eisdem tamen se aptet, ut suo spiritu imbuat. — In re morum, asciscunt americanistarum scitum, activas virtutes passivis anteponi oportere atque ihas prae istis exercitatione promoveri [cf.n.i ]. — Clerum sic comparatum pctunt, ut veterem referat demissionem animi et paupertatem, cogitatione insuper et facto cum modernismi praeceptis consentiat. — Sunt demum, qui magistris protestantibus dicto lubentissime audientes sacrum ipsum in sacerdotio coelibatum sublatum desiderent. — Quid igitur in Ecclesia intactum rehnquunt, quod non ab ipsis nec secundum ipsorum pronuntiata sit reformandum?
2105. lam systema universum uno quasi obtutu respicientes, nemo mirabitur, si sic iilud definimus, ut omnium haereseon collectum esse affirmemus. Certe si quis hoc sibi proposuissct, omnium, quotquot fuerunt circa ferre, rcm nunquam plenius perfecisset, quam modernistae perfecerunt. Immo vero tanto hi uherius progressi sunt, ut, non modo catholicam religionem, sed omnem penitus, quod iam innuimus, religionem deleverint. Hinc enim rationalistarum plausus: hinc qui liberius apertiusque inter rationalistas loquuntur, nullos se efficaciores quam modernistas auxiliatores invenisse
2106. gratulantur. — Redeamus enimvero tantisper, Venerabiles Fratres, ad exitiosissimam illam agnosticismi doctrinam. Ea scilicet ex parte intellectus omnis ad Deum via praecluditur homini, dum aptior sterni putatur ex parte cuiusdam animi sensus et actionis. Sed hoc quam perperam, quis non videat? Sensus enim animi actioni rei respondet, quam intellectus vel externi sensus proposuerint. Demito intellectum; homo externos sensus, ad quos iam fertur, proclivius sequetur. Perperam iterum; nam phantasiae quaevis de sensu religioso communem sensum non expugnabunt: communi autem sensu docemur, perturbationem aut occupationem animi quampiam, non adiumento sed impedimento esse potius ad investigationem veri, veri inquimus ut in se est; nam verum illud alterum subiectivum, fructus interni sensus et actionis, si quidem ludendo est aptum, nihil admodum homini confert, cuius scire maxime interest sit necne extra ipsum Deus, cuius in manus aliquando incidet. — Experientiam enimvero tanto operi adiutricem inferunt. Sed quid haec ad sensum illum animi adiciat? Nil plane praeterquam quod vehementiorem faciat; ex qua vehementia fiat proportione firmior persuasio de veritate obiecti. lam haec duo profecto non efficiunt, ut sensus ille animi desinat esse sensus, neque eius immutant naturam semper deceptioni obnoxiam, nisi regatur intellectu; immo vero illam confirmant et iuvant, nam
2107. Cum vero de religioso sensu hic agamus deque experientia in eo contenta, nostis probe, Venerabiles Fratres, quanta in hac re prudentia sit opus, quanta item doctrina, quae ipsam regat prudentiam. Nostis ex animorum usu, quorundam praecipue, in quibus eminet sensus: nostis ex Ubrorum consuetudine, qui de ascesi tractant; qui quamvis modernistis in sunt pretio, doctrinam tamen longe solidiorem subtilioremque ad observandum sagacitatem prae se ferunt, quam ipsi sibi arrogant. Equidem Nobis amentis esse videtur aut saltem imprudentis summopere pro veris nulla facta investigatione experientias intimas habere, cuiusmodi modernistae venditant. Cur vero, ut per transcursum dicamus, si harum experientiarum tanta vis est ac firmitas, non eadem tribuatur illi, quam plura catholicorum milia se habere asserunt de devio itinere, quo modernistae incedunt? Haec ne tantum falsa atque fallax? Hominum autem pars maxima hoc firmiter tenet tenebitque semper, sensu solum et experientia mentis ductu atque lumine ad Dei notitiam pertingi nunquam posse. Restat ergo iterum atheismus ac religio nulla.
2108. Nec modernistae meliora sibi promittant ex asserta symbolisvii doctrina. Nam si quaevis ut inquiunt, elementa nihil nisi Dei symbola sunt, ecquid symbolum non sit ipsum Dei nomen aut personalitatis divinae? quod si ita, iam de divina personalitate ambigi poterit patetque ad pantheismum via. — Eodem autem , ad purum putumque pantheismum, ducit doctrina de immanentia divina. Etenim hoc quaerimus: an eiusmodi immanentia Deum ab homine distinguat necne. Si distinguit, quid tum a doctrina differt, aut doctrinam de externa revelatione cur reicit? Si non distinguit, pantheismum habemus. Atqui immanentia haec modernistarum vult atque admittit omne conscientiae phaenomenon ab homine ut homo est proficisci. Legitima ergo ratiocinatio inde infert unum idemque esse Deum cum homine : ex quo pantheismus.
2109. Distinctio demum, quam praedicant inter scientiam et fidem, non admittit consecutionem. Obiectum enim scientiae in ponunt; fidei e contra in lamvero incognoscibile inde omnino constituitur, quod inter obiectam materiam et adsit proportio. Atqui hic proportionis dcfectus nunquam, nec in modcrnistarum doctrina, auferri potest. Ergo incognoscibile credcnti aeque ac philosopho incognoscibile semper manebit. Ergo si qua habebitur haec erit quae cur etiam mundi animus esse nequeat, quem rationalistae quidam admittunt, non videmus profecto. — Sed haec modo sufficiant, ut abunde pateat, quam multiplici itinere doctrina modernistarum ad atheismum trahat et ad religionem omnem abolendam. Equidem protestantium error primus hac via gradum iecit; sequitur modernistarum error; proxime atheismus ingredietur. eligendis magistris etc.] De auctore et veritate historica quarti Evangelii*.
2110. Qu. 1: Utrum ex constanti, universali ac solemni Ecclesiae traditione iam a saeculo II decurrente, prout maxime eruitur: a) ex SS. Patrum, scriptorum ecclesiasticorum, imo etiam haereticorum, testimoniis et allusionibus, quae, cum ab Apostolorum discipulis vel primis successoribus derivasse oportuerit, necessario nexu cum ipsa libri origine cohaerent; b) ex recepto semper et ubique nomine auctoris quarti Evangelii in canone et catalogis sacrorum Librorum; c) ex eorundem Librorum vetustissimis manuscriptis, codicibus et in varia idiomata versionibus ; d) ex publico usu liturgico inde ab Ecclesiae primordiis toto orbe obtinente; praescindendo ab argumento theologico, tam solido argumento historico demonstretur Ioannem Apostolum et non alium quarti Evangelii auctorem esse agnoscendum, ut rationes a criticis in oppositum adductae hanc traditionem nullatenus infirment? Resp.: Affirmative.
2111. Qu. 2: Utrum etiam rationes internae, quae eruuntur ex textu quarti Evangelii seiunctim considerato, ex scribentis testimonio et Evangelii ipsius cum I Epistola Ioannis Apostoli manifesta cognatione, censendae sint confirmare traditionem, quae eidem Apostolo quartum Evangelium indubitanter attribuit? - Et utrum difficultates, quae ex collatione ipsius Evangelii cum aliis tribus desumuntur, habita prae oculis diversitate temporis, scopi et auditorum, pro quibus vel contra quos auctor scripsit, solvi rationabiliter possint, prout SS. Patres et exegetae catholici passim praestiterunt? Resp.: Affirmative ad utramque partem.
2112. Qu. 3: Utrum, non obstante praxi, quae a primis temporibus in universa Ecclesia constantissime viguit, arguendi ex quarto Evangelio tamquam ex documento proprie historico, considerata nihilominus indole peculiari eiusdem Evangelii et intentione auctoris manifesta illustrandi et vindicandi Christi divinitatem ex ipsis factis et sermonibus Domini, dici possit, facta narrata in quarto Evangelio esse totaliter vel ex parte conficta ad hoc, ut sint allegoriae vel symbola doctrinalia, sermones vero Domini non prorrie et vere esse ipsius Domini sermones, sed compositiones theologicas scriptoris, licet in ore Domini positas? Resp.: Negative.
2113. (Sunt, qui) non eo, quo par est, obsequio sententias eiusmodi, quamquam a Pontifice probatas, exceperint aut excipiant. Quapropter declarandum illud praecipiendumque videmus, quemadmodum declaramus in praesens expresseque praecipimus, universos omnes conscientiae obstringi officio sententiis Pontificalis Consilii de re biblica, sive quae adhuc sunt emissae, sive quae posthac edentur perinde ac Decretis Sacrarum Congregationum pertinentibus ad doctrinam probatisque a Pontifice, se subiciendi ; nec posse notam tum detrectatae oboedientiae tum temeritatis devitare aut culpa propterea vacare gravi, quotquot verbis scriptisve sententias has tales impugnent; idque praeter scandalum, quo offendant, ceteraque quibus in causa esse coram Deo possint, aliis, ut plurimum, temere in his errateque pronuntiatis.
2114. Ad haec, audentiores quotidie spiritus complurium modernistarum repressuri, qui sophismatis artificiisque omne genus vim efficacitatemque nituntur adimere non Decreto solum «Lamentabili sane exitu», quod V nonas anni vertentis S. R. et U. Inquisitio, Nobis iubentibus, edidit [v. n. 2001 sqq], verum etiam Litteris Encyclicis Nostris «Pascendi Dominici gregis», datis die VIII mensis Septembris istius eiusdem anni [v. n. 2071 sqq], auctoritate Nostra iteramus confirmamusque tum Decretum illud Congregationis Sacrae Supremae, tum Litteras eas Nostras addita excommunicationis poena adversus contradictores ; illudque declaramus ac decernimus, si quis, quod Deus avertat, eo audaciae progrediatur ut quamlibet e propositionibus, opinionibus doctrinisque in aherutro documento, quod supra diximus, improbatis tueatur, censura ipso facto plecti Capite Docentes Constitutionis Sedis irrogata, quae prima est in excommunicationibus latae sententiae Romano Pontifici simpliciter reservatis. Haec autem excommunicatio salvis poenis est intelligenda, in quas, qui contra memorata documenta quidpiam commiserint, possint, uti propagatores defensoresque haeresum, incurrere, si quando eorum propositiones , opiniones doctrinaeve haereticae sint, quod quidem de utriusque illius documenti adversariis plus semel usuvenit, tum vero maxime cum modernistarum errores, id est omnium haereseon collectum, propugnant. De libri Isaiae indole et auctore K
2115. Qu. 1: Utrum doceri possit, vaticinia, quae leguntur in libro Isaiae - et passim in Scripturis -, non esse veri nominis vaticinia, sed vel narrationes post eventum confictas, vel, si ante eventum praenuntiatum quidpiam agnosci opus sit, id prophetam non ex supernaturali Dei futurorum praescii revelatione, sed ex his, quae iam contigerunt, felici quadam sagacitate et naturalis (EnchB: naturali) ingenii acumine, coniciendo praenuntiasse ? Resp.: Negative.
2116. Qu. 2: Utrum sententia, quae tenet, Isaiam ceterosque prophetas vaticinia non edidisse nisi de his, quae in continenti vel post non grande temporis spatium eventura erant, conciliari possit cum vaticiniis, imprimis messianicis et eschatologicis, ab eisdem prophetis de longinquo certo editis, necnon cum communi sanctorum Patrum sententia concorditer asserentium, prophetas ea quoque praedixisse, quae post multa saecula essent implenda? Resp.: Negative.
2117. Qu. 3. Utrum admitti possit, prophetas non modo tamquam correctores pravitatis humanae divinique verbi in profectum audientium praecones, verum etiam tamquam praenuntios eventuum futurorum, constanter alloqui debuisse auditores non quidem futuros, sed praesentes et sibi aequales, ita ut ab ipsis plane intelligi potuerint; proindeque secundam partem libri Isaiae (cap XL-LXVI), in qua vates non Iudaeos Isaiae aequales, at Iudaeos in exilio Babylonico lugentes veluti inter ipsos vivens alloquitur et solatur, non posse ipsum Isaiam iamdiu emortuum auctorem habere, sed oportere eam ignoto cuidam vati inter exsules viventi assignare? Resp.: Negative.
2118. Qu. 4: Utrum, ad impugnandam identitatem auctoris libri Isaiae, argumentum philologicum, ex lingua stiloque desumptum, tale sit censendum, ut virum gravem, criticae artis et hebraicae linguae peritum, cogat in eodem libro pluralitatem auctorum agnoscere? Resp.: Negative.
2119. Qu. 5: Utrum solida prostent argumenta, etiam cumulative sumpta, ad evincendum Isaiae librum non ipsi soli Isaiae, sed duobus, imo pluribus auctoribus esse tribuendum? Resp.: Negative.
2120. ...Philosophiae (igitur) munus est praecipuum, in perspicuo ponere fidei nostrae rationabile obsequium, et, quod inde consequitur, officium adiungendae fidei auctoritati divinae ahissima mysteria proponenti, quae plurimis testata veritatis indiciis, credibilia facta sunt nimis [Ps ,5]. Longe aliud ab hoc Theologiae munus est, quae divina revelatione nititur et in fide solidiores efficit eos qui christiani nominis honore se gaudere fatentur; nullus quippe christianus debet disputare quomodo, quod catholica Ecclesia corde credit et ore confitetur, non sit; sed semper eandem fidem indubitanter tenendo, amando et secundum illam vivendo, humiliter quantum quaerere rationem quomodo sit. Si potest Deo gratias agat; si non potest, non immittat cornua ad ventilandum, sed submittat caput ad venerandum. De charactere historico priorum capitum
2121. Utrum varia systemata exegetica, quae ad excludendum sensum litteralem historicum trium priorum capitum libri Geneseos excogitata et scientiae fuco propugnata sunt, solido fundamento fulciantur? Resp.: Negative.
2122. Qu. 2: Utrum, non obstantibus indole et forma historica libri Geneseos, peculiari trium priorum capitum inter se et cum sequentibus capitibus nexu, multiplici testimonio Scripturarum tum Veteris tum Novi Testamenti, unanimi fere sanctorum Patrum sententia ac traditionali sensu, quem, ab Israelitico etiam populo transmissum, semper tenuit Ecclesia, doceri possit: praedicta tria capita Geneseos continere non rerum vere gestarum narrationes, quae scilicet obiectivae realitati et historicae veritati respondeant; sed vel fabulosa ex veterum populorum mythologiis et cosmogoniis deprompta et ab auctore sacro, expurgato quovis polytheismi errore, doctrinae monotheisticae accomodata; vel allegorias et symbola, fundamento obiectivae realitatis destituta, sub historiae specie ad religiosas et philosophicas veritates inculcandas proposita, vel tandem legendas ex parte historicas et ex parte fictitias ad animorum instructionem et aedificationem libere compositas ? Resp.: Negative ad utramque partem.
2123. Qu. 3: Utrum speciatim sensus litteralis historicus vocari in dubium possit, ubi agitur de factis in eisdem capitibus enarratis, quae christianae religionis fundamenta attingunt: uti sunt, inter cetera, rerum universarum creatio a Deo facta in initio temporis; peculiaris creatio hominis ; formatio primae mulieris ex primo homine; generis humani unitas, originalis protoparentum felicitas in statu iustitiae, integritatis et immortalitatis, praeceptum a Deo homini datum ad eius obedientiam probandam; divini praecepti, diabolo sub serpentis specie suasore, transgressio; protoparentum deiectio ab illo primaevo innocentiae statu; nec non Reparatoris futuri promissio ? Resp.: Negative.
2124. Qu.4:Utrum in interpretandis illis horum capitum locis, quos Patres et Doctores diverso modo intellexerunt, quin certi quippiam definitique tradiderint, liceat salvo Ecclesiae iudicio servataque fidei analogia, eam, quam quisque prudenter probaverit, sequi tuerique sententiam? Resp.: Affirmative.
2125. Qu. 5: Utrum omnia et singula, verba videlicet et phrases, quae in praedictis capitibus occurrunt, semper et necessario accipienda sint sensu proprio, ita ut ab eo discedere numquam liceat, etiam cum locutiones ipsae manifesto appareant improprie, seu metaphorice vel anthropomorphice usurpatae, et sensum proprium vel ratio tenere prohibeat vel necessitas cogat dimittere ? Resp. Negative.
2126. Qu. 6: Utrum, praesupposito litterali et historico sensu, nonnullorum locorum eorundem capitum interpretatio allegorica et prophetica, praefulgente sanctorum Patrum et Ecclesiae ipsius exemplo, adhiberi sapienter et utiliter possit? Resp.: Affirmative.
2127. Qu. 7: Utrum, cum in conscribendo primo Geneseos capite non fuerit sacri auctoris mens intimam adspectabilium rerum constitutionem ordinemque creationis completum scientifico more docere, sed potius suae genti tradere notitiam popularem, prout communis sermo per ea ferebat tempora, sensibus et captui hominum accommodatam, sit in horum interpretatione adamussim semperque investiganda scientifici sermonis proprietas ? Resp.: Negative.
2128. Qu. 8: Utrum in illa sex dierum denominatione atque distinctione, de quibus in Geneseos capite primo, sumi possit vox YÙm (dies) sive sensu proprio pro die naturali, sive sensu improprio pro quodam temporis spatio, deque huiusmodi quaestione libere inter exegetas disceptare liceat? Resp.: Affirmative.
2129. Qu. 1: Utrum appellationes Psalmi David, Hymni David, Liber psalmorum David, Psalterium Davidicum, in antiquis collectionibus et in Conciliis ipsis usurpatae ad designandum Veteris Testamenti Librum CL Psalmorum; sicut etiam plurium Patrum et Doctorum sententia, qui tenuerunt, omnes prorsus Psalterii psalmos uni David esse adscribendos, tantam vim habeant, ut Psalterii totius unicus auctor David haberi debeat ? Resp.: Negative.
2130. Qu. 2: Utrum ex concordantia textus hebraici cum graeco textu Alexandrino aliisque vetustis versionibus argui iure possit, titulos psalmorum hebraico textui praefixos antiquiores esse versione sic dicta LXX virorum; ac proinde si non directe ab auctoribus ipsis psalmorum, a vetusta saltem iudaica traditione derivasse? Resp.: Affirmative.
2131. Qu. 3: Utrum praedicti psalmorum tituli, iudaicae traditiones testes, quando nulla ratio gravis est contra eorum genuinitatem, prudenter possint in dubium revocari? Resp.: Negative.
2132. Qu. 4: Utrum, si considerentur sacrae Scripturae haud infrequentia testimonia circa naturalem Davidis peritiam, Spiritus Sancti charismate illustratam, in componendis carminibus religiosis, institutiones ab ipso conditae de cantu psalmorum liturgico, attributiones psalmorum ipsi factae tum in Veteri Testamento, tum in Novo, tum in ipsis inscriptionibus, quae psalmis ab antiquo praefixae sunt; insuper consensus Judaeorum, Patrum et Doctorum Ecclesiae, prudenter denegari possit, praecipuum Psalterii carminum Davidem esse auctorem, vel contra affirmari pauca dumtaxat eidem regio Psalti carmina esse tribuenda? Resp.: Negative ad utramque partem.
2133. Qu. 5: Utrum in specie denegari possit Davidica origo eorum psalmorum, qui in Veteri vel Novo Testamento diserte sub Davidis nomine citantur, inter quos prae ceteris recensendi veniunt psalmus 2 'Quare fremuerunt gentes'; psalmus 15 'Conserva me, Domine' ; psalmus 17 'Diligam te, Domine, fortitudo mea' ; Psalmus 31 'Beati, quorum remissae sunt iniquitates' ; psalmus 68 'Salvum me fac, Deus'; psalmus 109 'Dixit Dominus Domino meo'? Resp.: Negative.
2134. Qu. 6: Utrum sententia eorum admitti possit, qui tenent, inter psalterii psalmos nonnullos esse sive Davidis sive aliorum auctorum, qui propter rationes liturgicas et musicales, oscitantiam amanuensium, aliasve incompertas causas in plures fuerint divisi vel in unum conjuncti ; itemque alios esse psalmos, uti 'Miserere mei, Deus', qui ut melius aptarentur circumstantiis historicis vel solemnitatibus populi iudaici, leviter fuerint retractati vel modificati, subtractione aud additione unius alteriusve versiculi, salva tamen totius textus sacri inspiratione ? Resp.: Affirmative ad utramque partem.
2135. Qu. 7: Utrum sententia eorum inter recentiores scriptorum, qui indiciis dumtaxat internis innixi vel minus recta sacri textus interpretatione demonstrare conati sunt, non paucos esse psalmos post tempora Esdrae et Nehemiae, quinimo aevo Machabaeorum, compositos, probabiliter sustineri possit? Resp.: Negative.
2136. Qu. 8: Utrum ex multiplici sacrorum Librorum Novi Testamenti testimonio et unanimi Patrum consensu, fatentibus etiam iudaicae gentis scriptoribus, plures agnoscendi sint psalmi prophetici et messianici, qui futuri Liberatoris adventum, regnum, sacerdotium, passionem, mortem et resurrectionem vaticinati sunt; ac proinde reicienda prorsus eorum sententia sit, qui indolem psalmorum propheticam ac messianicam pervertentes, eadem de Christo oracula ad futuram tantum sortem populi electi praenuntiandam coarctant? Resp. Affirmative ad utramque partem.
2137. I. Aetas discretionis tum ad confessionem tum ad s. communionem ea est, in qua puer incipit ratiocinari, hoc est circa septimum annum, sive supra, sive etiam infra. Ex hoc tempore incipit obligatio satisfaciendi utrique praecepto confessionis et communionis (vd. DS 812).
2138. II. Ad primam confessionem et ad primam communionem necessaria non est plena et perfecta doctrinae christianae cognitio. Puer tamen postea debebit integrum catechismum pro modo suae intelligentiae gradatim addiscere.
2139. III. Cognitio religionis, quae in puero requiritur, ut ipse ad primam communionem convenienter se praeparet, ea est, qua ipse fidei mysteria necessaria necessitate medii pro suo captu percipiat, atque eucharisticum panem a communi et corporali distinguat, ut ea devotione, quam ipsius fert aetas, ad ss. Eucharistiam accedat.
2140. IV. Obligatio praecepti confessionis et communionis, quae puerum gravat, in eos praecipue recidit, qui ipsius curam habere debent, hoc est in parentes, in confessarium, in institutores et in parochum. Ad patrem vero, aut ad illos, qui vices eius gerunt, et ad confessarium, secundum Catechismum Romanum, pertinet admittere puerum ad primam communionem.
2141. V. Semel aut pluries in anno curent parochi indicere rum, ad eamque non modo novensiles admittere, sed etiam alios, qui parentum confessariive consensu , ut supra dictum est, iam antea primitus de altari sancta hbarunt. Pro utrisque dies ahquot instructionis et praeparationis praemittantur.
2142. VI. Puerorum curam habentibus omni studio curandum est ut post primam communionem iidem pueri ad sacram mensam saepius accedant, et, si fieri possit, etiam quotidie, prout Christus Iesus et mater Ecclesia desiderant (cf. DS 3375ss), utque id agant ea animi devotione, quam talis fert aetas. ...
Chapter 47 of 48