D 2063–2102
2063. 63. Ecclesia sese praebet imparem ethicae evangelicae efficaciter tuendae, quia obstinate adhaeret immutabilibus doctrinis, quae cum hodiernis progressibus componi nequeunt.
2064. 64. Progressus scientiarum postulat, ut reformentur conceptus doctrinae christianae de Deo, de creatione, de revelatione, de persona Verbi Incarnati, de redemptione.
2065. 65. Catholicismus hodiernus cum vera scientia componi nequit, nisi transformetur in quendam christianismum non dogmaticum, id est in protestantismum latum et liberalem.
2066. De sponsalibus. I. Ea tantum sponsalia habentur valida et canonicos sortiuntur effectus, quae contracta fuerint per scripturam sub signatam a partibus et vel a parocho aut loci Ordinario, vel saltem a duobus testibus....
2067. De matrimonio. III. Ea tantum matrimonia valida sunt, quae contrahuntur coram parocho vel loci Ordinario vel sacerdote ab alterutro delegato et duobus saltem testibus....
2068. VII. Imminente mortis periculo, ubi parochus vel loci Ordinarius vel sacerdos ab alterutro delegatus haberi nequeat, ad consulendum conscientiae et (si casus ferat) legitimationi prolis matrimonium contrahi valide ac licite potest coram quolibet sacerdote et duobus testibus.
2069. VIII. Si contingat, ut in aliqua regione parochus locive Ordinarius aut sacerdos ab eis delegatus, coram quo matrimonium celebrari queat, haberi non possit eaque rerum condicio a mense iam perseveret, matrimonium valide ac licite iniri potest emisso a sponsis formali consensu coram duobus testibus...
2070. 2. Vigent quoque pro iisdem de quibus supra catholicis, si cum acathoIicis sive baptizatis sive non baptizatis, etiam post obtentam dispensationem ab impedimento mixtae religionis vel disparitatis cultus sponsalia vel matrimonium contrahunt; nisi pro aliquo particulari loco aut regione aliter a S. Sede sit statutum.
2071. . . . Inimicorum crucis Christi postrema hac aetatc numerum crevisse admodum fatendum est; qui artibus omnino novis astuque plcnis vitalem Eccle.siae vim ipsumque, si queant, Christi regnum evertere funditus nituntur. . . . Loquimur, Vcnerabiles Eratres, de multis e catholicorum laicorum numero, quin, quod longe miserabilius, ex ipso sacerdotum coetu, qui, fucoso quodam Ecclesiae amore, nullo solido philosophiae ac theologiae praesidio, immo adeo venenatis imbuti penitus doctrinis, qiiae ab Ecclesiae osoribus traduntur, Ecclesiae eiusdem renovatores omni posthabita modestia animi se iactitant; factoque audacius agmine, quidquid sanctius est in Christi opere impetunt ipsa haud incolumi divini Reparatoris persona, quam ausu sacrilego ad purum putumque hominem extenuant. . . . Quia vero modernistarum (sic enim iure in vulgus audiunt) artificium est, ut doctrinas suas non ordine digestas proponant atque in unum collectas, sed sparsas veluti atque invicem seiunctas, ut nimirum ancipites et quasi vagi videantur, cum e contra firmi sint et constantes; praestat, Venerabiles Fratres, doctrinas easdem uno hic conspectu exhibere primum nexumque indicare quo invicem coalescunt, ut deinde errorum causas scrutemur ac remedia ad averruncandam perniciem praescribamus Ut autem in abstrusiore re ordinatim procedamus, illud ante omnia notandum est, modernistarum quemhbet plures agere personas ac veluti in se commiscere ; philosophum nimirum , credentem , theologum , historicum, criticum, apologetam, instauratorem : quas singulatim omnes distinguere oportet, qui eorum systema rite cognoscere et doctrinarum antecessiones consecutionesque pervidere
2072. Philosophiae religiosae fundamentum in doctrina illa modernistae ponunt, quam vulgo agnosticismum vocant. Vi huius humana ratio phaenomenis omnino includitur, rebus videlicet, quae apparent eaque specie, qua apparent : earundem praetergredi terminos nec ius nec potestatem habet. Quare nec ad Deum se erigere potis est, nec illius exsistentiam, utut per ea, quae videntur, agnoscere. Hinc infertur, Deum scientiae obiectum directe nullatenus esse posse; ad historiam vero quod attinet, Deum subiectum historicum minime censendum esse. - His autem positis, quid de naturali theologia, quid de motivis credibilitatis, quid de externa revelatione fiat, facile quisque perspiciet. Ea nempe modernistae penitus e medio tollunt et ad intellectualismum amandant. ...
2073. (Ex agnosticismo deducunt:) atheam debere esse scientiam itemque historiam; in quarum finibus non nisi phaenomenis possit esse locus, exturbato penitus Deo et quidquid divinum est.
2074. Hic tamen agnosticismus in disciplina modernistarum non nisi ut pars negans habenda est : positiva, ut aiunt, in ifnmanejitia vitali constituitur. Harum nempe ad aham ex altera sic procedunt. — Religio, sive ea est sive supra naturam, seu factum admittat oportet. autem, naturaH theologia deleta adituque ad revelationem ob reiecta argumenta intercluso, immo etiam revelatione externa penitus sublata, extra hominem inquiritur frustra. . Est igitur in ipso homine quaerenda: et quoniam religio vitae quaedam est forma, in vita omnino hominis rcperienda est. Ex hoc immancjitiae religiosae principium asseritur. Vitalis porro cuiuscunque phaenomeni, cuiusmodi religionem esse iam dictum est, prima veluti motio ex indigentia quapiam seu impulsione est rcpetcnda : primordia vero, si dc vita pressius loquamur, ponenda sunt in motu quodam cordis, qui sensus dicitur. Eam ob rem, cum religionis obiectum sit Deus, concludendum omnino est, fidem, quae initium est ac fundamentum cuiusvis religionis, in sensu quodam intimo collocari debere, qui ex indigentia divini oriatur. Haec porro divini indigentia, quia non nisi certis aptisque in com.plexibus sentitur, pertinere ad conscientiae ambitum ex se non potest; latet autem primo infra conscientiam, seu, ut mutuato vocabulo a moderna philosophia loquuntur, in siibconscientia, ubi etiam illius radix occulta manet atque indeprehensa. — Petet quis forsan, haec divini indigentia, quam homo in se ipse percipiat, quo demum pacto in evadat. Ad haec modernistae : Scientia atque historia, inquiunt, duphci includuntur termino ; externo , aspectabih nimirum mundo, altero interno, qui est conscientia. Aherutrum ubi attigerint, ultra quo procedant non habent: hos enim praeter fines adest incognoscibile . Coram hoc incognoscibili, sive illud sit extra hominem ukraque aspectabilem naturam rerum, sive intus in subconscientia lateat, indigentia divini in animo ad rehgionem prono nullo secundum jideismi scita praevertente mentis iudicio quendam commovet hic vero divinam ipsam realitatem, tum tanquam obiectum tum tanquam sui causam intimam, in se habet atque hominem quodammodo cum Deo coniungit. Est porro hic sensus, quem modernistae fidei nomine appellant, estque ilhs initium.
2075. In eiusmodi enim sensu modernistae non fidem tantum reperiunt; sed, cum fide inque ipsa fide, prout illam intelligunt, revelationi locum esse affirmant. ... Cum fidei Deus obiectum sit aeque et causa, revelatio illa et de Deo pariter et a Deo est; habet Deum videlicet revelantem simul ac revelatum. Hinc autem, Ven. Fr., affirmatio illa modernistarum perabsurda, qua religio quaelibet pro diverso aspectu naturalis una ac supernaturalis dicenda est. Hinc conscientiae ac revelationis promiscua significatio. Hinc lex, qua conscientia religiosa ut regula universalis traditur, cum revelatione penitus aequanda, cui subesse omnes oporteat, supremam etiam in Ecclesia potestatem, sive haec doceat, sive de sacris disciplinave statuat.
2076. Incognoscibile, de quo loquuntur, non se fidei sistit ut nudum quid aut singulare; sed contra in phaenomeno aliquo arcte inhaerens, quod, quamvis ad campum scientiae aut historiae pertinet, ratione tamen aliqua praetergreditur. ... Tum vero fides, ab incognoscibili allecta, quod cum phaenomeno iungitur, totum ipsum phaenomenon complectitur ac sua vita quodammodo permeat. Ex hoc autem duo consequuntur. Primum, quaedam phaenomeni transfiguratio per elationem scilicet supra veras illius condiciones, qua aptior fiat materia ad induendam divini formam, quam fides est inductura. Secundum, phaenomeni eiusdem aliquapiam, sic vocare liceat, defiguratio inde nata, quod fides illi loci temporisque adiunctis exempto tribuit, quae reapse non habet; quod usuvenit praecipue, cum de phaenomenis agitur exacti temporis, eoque amplius, quo sunt vetustiora. Ex gemino hoc capite binos iterum modernistae eruunt canones, qui alteri additi iam ex agnosticismo habito critices historicae fundamenta constituunt.
2077. Religiosus igitur sensus, qui per vitalem immanentiam e latebris subconscientiae erumpit, germen est totius rehgionis ac ratio pariter omnium, quae in religione quavis fiaere aut sunt fijitura. Rudis quidem initio ac fere informis eiusmodi sensiis paulatim atque influxu arcani illius principii, unde ortum habuit, adolevit una cum progressu humanae vitae, cuius, ut diximus, quaedam est forma. Habemus igitur religionis cuiuslibet, etsi originem: sunt nempe illae religiosi sensiis merae explicationes. Nec quis catholicam exceptam putet, immo vero ceteris omnino parem; nam ea in conscientia Christi, electissimae naturae viri, cuiusmodi nemo unus fuit nec erit, vitalis
2078. In eiusmodi autem negotio mens dupliciter operatur; primum, naturali actu et spontaneo, redditque rem sententia quadam simplici ac vulgari; secundo vero, reflexe ac penitius, vel, ut aiunt, cogitationem elaborando, eloquiturque cogitata secundariis sententiis, derivatis quidem a prima illa simplici, limatioribus tamen ac distinctioribus. Quae secundariae sententiae, si demum a supremo Ecclesiae magisterio sancitae fuerint, constituent dogma.
2079. Sic igitur in modernistarum doctrina ventum est ad caput quoddam praecipuum, videlicet ad originem dogmatis atque ad ipsam dogmatis naturam. Originem enim dogmatis ponunt quidem in primigeniis illis formulis simplicibus, quae quodam sub respectu necessariae sunt fidei; nam revelatio, ut reapse sit, manifestam Dei notitiam in conscientia requirit. Ipsum tamen dogma secundariis proprie contineri formulis affirmare videntur.... (Formularum eiusmodi non alius est finis) quam modum suppeditare credenti, quo sibi suae fidei rationem reddat. Quamobrem mediae illae sunt inter credentem eiusque fidem : ad fidem autem quod attinet, sunt inadaequatae eius obiecti notae, vulgo symbola vocitant; ad credentem quod spectat, sunt mera instrumenta. - ... Obiectum autem sensus religiosi, utpote quod absoluto continetur, infinitos habet aspectus, quorum modo hic, modo alius apparere potest. Similiter homo, qui credit aliis uti potest condicionibus. Ergo et formulas, quas dogma appellamus, vicissitudini eidem subesse oportet ac propterea varietati esse obnoxias. Ita vero ad intimam evolutionem dogmatis expeditum est iter.
2080. Evolvi tamen ac mutari dogma non posse solum sed oportere, et modernistae ipsi perfracte affirmant, et ex eorum sententiis aperte consequitur. — Nam inter praecipua doctrinae capita hoc illi habent, quod ab immanentiae principio deducunt : formulas rehgiosas, ut religiosae reapse sint nec solum intellectus commentationes, vitales esse debere vitamque ipsam vivere sensus Quod non ita intelhgendum est, quasi hae formulae, praesertim si mere imaginativae, sint pro ipso religioso sensu inventae; nihil enim refert admodum earum originis, ut etiam numeri vel : sed ita, ut eas religiosus sensus mutatione ahqua, si opus est, adhibita vitaliter sibi adiungat. ut dicamus, necesse est ut primitiva acceptetur a corde ab eoque sanciatur; itemque sub cordis ductu sit labor, quo secundariae formulae progignuntur. Hinc accidit quod debeant hae formulae, ut vitales sint, ad fidem pariter et ad credentem accommodatae esse ac manere. Quamobrem, si quavis ex causa huiusmodi accommodatio cesset, amittunt illae primigenias notiones ac mutari indigent. — Haec porro formularum dogmaticarum cum sit vis ac fortuna mirum non est modernistis tanto esse ludibrio ac despectui ; qui nihil e contra loquuntur atque nisi sensum vitamque Ideo et Ecciesiam audacissime carpunt tanquam devio itinere incedentem, quod ab externa formularum significatione religiosam vim ac moralem minime distinguat, et notione carentibus casso labore ac tenacissime inhaerens religionem ipsam dilabi permittat. — Caeci equidem et duces caecorum [Mt , 14], qui superbo scientiae nomine inflati usque eo insaniunt, ut aeternam veritatis notionem et germanum sensum pervertant : novo invecto systemate, quo, ex proiecta et effrenata novitatmn cupiditate, veritas , ubi certo consistit, non quaeritur , sanctisqiie et apostolicis traditionibus posthabitis, doctrinae aliae inanes, futiles, incertae nec ab Eccltsia prohatac adsciscuiitur, quibus vcritatcni ipsam fulciri ac sustincri vanissiiui Jioniincs arbitrantur
2081. Modernistae credenti ratum ac certum est, realitatem divini reapse in se ipsam exsistere nec prorsus a credente pendere. Quod si postules, in quo tandem haec credentis assertio nitatur, reponent: in privata cuiusque hominis experientia...: in sensu religioso quendam esse agnoscendum cordis intuitum; quo homo ipsam, sine medio, Dei realitatem attingit tantamque de exsistentia Dei haurit persuasionem deque Dei tum intra tum extra hominem actione, ut persuasionem omnem, quae ex scientia peti possit, longe antecellat. Veram igitur ponunt experientiam eamque rationali qualibet experientia praestantiorem. ...
2082. vereque credentem efficit. — Quam hic longe absumus a cathohcis institutis, Commenta eiusmodi a VATICANA Synodo improbata iam vidimus [cf. n. 2072]. — His semel admissis una cum erroribus cetcris iam memoratis, quo pacto ad athcismum pateat via, inferius dicemus, Nunc statim advertisse iuverit, ex hac experientiae doctrina coniuncta alteri de symbohsmo religionem quamlibet, ethnicorum minime excepta, ut veram esse habendam. Quidni etenim in rehgione quavis experientiae huiusmodi occurrant? occurrisse vero non unus asserit. Quo iure autem modernistae veritatem experientiae abnuent, quam turca affirmet, verasque experientias unis catholicis vindicabunt? Neque id reapse modernistae denegant; quin immo, subobscure apertissime, religiones tire nec posse manifestum est. Nam religioni cuipiam quo tandem ex capite secundum illorum praecepta foret falsitas tribuenda? Certe vel ex fallacia sensus religiosi vel quod falsiloqua sit formula ab intellectu prolata. Atqui sensus rehgiosus unus semper idemque est, etsi forte quandoque imperfectior : formula autem intellectus, ut vera sit, sufficit ut religioso sensui hominique credenti respondeat, quidquid de huius perspicuitate ingenii esse queat. Unum ad summum in religionum diversarum conflictu modernistae contendere forte possint, catholicam utpote vividiorem plus habere veritatis: itemque christiano nomine digniorem eam esse, ut quae christianismi exordiis respondeat plenius. . . .
2083. Est aliud praeterea in hoc doctrinae capite, quod veritati est omnino infestum. — Nam istud de experientia praeceptum ad tr aditioneni etiam transfertur, quam Ecclesia huc usque asseruit, eamque prorsus adimit. Enimvero modernistae sic traditionem intelligunt, ut sit originalis experientiae quaedam cum aliis communicatio per praedicationem ope formulae intellectivae. Cui formulae propterea, praeter vim, ut aiunt, repraesentativam, siiggestivam quandam adscribunt virtutem, tum in eo qui credit, ad sensum religiosum forte torpentem excitandum instaurandamque experientiam habitam, tum in eis qui nondum credunt, ad sensum religiosum primo gignendum et experientiam producendam. Sic autem experientia religiosa late in populos propagatur; nec tantummodo in eos, qui nunc sunt, per praedicationem, sed in posteros etiam tam per libros quam per verborum de aliis in alios replicationem. — Haec vero experientiae communicatio radices quandoque agit vigetque, senescit quandoque statim ac moritur. Vigere autem modernistis argumentum veritatis est: veritatem enim ac vitam promiscue habent. Ex quo inferre denuo licebit: reli-
2084. (606) (Ordinem statuendo inter fidem et scientiam, secundum modernistas) Fides id unice spectat, quod scientia incognoscibilc sibi esse profitetur. Hinc ... scientia versatur in phaenomenis, ubi nullus fidei locus; fides e contra versatur in divinis, quae scientia penitus ignorat. Unde demum conficitur, inter fidem et scientiam numquam esse posse discidium ... Quibus si qui forte obiciant, quaedam in aspectabili occurrere natura rerum, quae ad fidem etiam pertineant, uti humanam Christi vitam, negabunt Nam, etsi haec phaenomenis accensentur, tamen quatenus vita fidei imbuuntur, et a fide, quo supra dictum est modo, transfigurata ac defigurata fuerunt (cf: DS 3479s), a sensibili mundo sunt abrepta et in divini materiam translata. Quamobrem poscenti ulterius, an Christus (607) vera patrarit miracula vereque futura praesenserit, an vere revixerit atque in caelum conscenderit, scientia agnostica abnuet, fides affirmabit; ex hoc tamen nulla erit inter utramque pugna. Nam abnuet alter ut philosophus philosophos alloquens, Christum scilicet unice contemplatus secundum realitatem historicam; affirmabit alter ut credens cum credentibus locutus, Christi vitam spectans prout iterum vivitur a fide et in fide.
2085. Ex his tamen fallitur vehementer, qui reputet posse opinari, fidem et scientiam alteram sub altera nulla penitus ratione esse subiectam. Nam de scientia quidem recte vereque existimabit; secus autem de fide, quae non uno tantum, sed triplici ex capite scientiae subici dicenda est. Primum namque advertere oportet, in facto quovis religioso, detracta divina realitate quamque de illa habet experientiam, qui credit, cetera omnia, praesertim vero religiosas formulas, phaenomenorum ambitum minime transgredi, atque ideo cadere sub scientiam. - Praeterea, quamvis dictum est Deum solius fidei esse obiectum, id de divina quidem realitate concedendum est, non tamen de idea Dei. Haec quippe scientiae subest; quae dum in ordine, ut aiunt, logico philosophatur, quidquid etiam absolutum est attingit atque ideale. Quocirca philosophia seu scientia cognoscendi de idea Dei jus habet eamque in sui evolutione moderandi et, si quid extrarium invaserit, corrigendi. Hinc modernistarum effatum : evolutionem religiosam cum morali et intellectuali componi debere, videlicet, ut quidam tradit, quem magistrum sequuntur, eisdem subdi. - Accedit demum quod homo dualitatem in se ipse non patitur: quamobrem credentem quaedam intima urget necessitas fidem cum scientia sic componendi ut a generali ne discrepet idea, quam scientia exhibet de hoc mundo universo. Sic ergo conficitur, scientiam a fide omnino solutam esse, fidem contra, utut scientiae extranea praedicetur, eidem subesse.
2086. Ouod profecto apertius patebit quo pacto modernistae agant accommodate omnino ad ea, quae docent. Multa enim ab eis contrarie videntur scripta vel dicta, ut quis facile illos aestimet ancipites atque incertos. Verumtamen consulte id et considerate accidit, ex opinione scilicet quam habent de fidei atque scientiae seiunctione mutua. Hinc in eorum libris quaedam oftendimus quae catholicus omnino probet, quaedam, aversa pagina, quae rationahstam dictasse autumes. Hinc historiam scribentes, de divinitate Christi mentionem iniciunt, ad contionem vero in templis eam firmissime profitentur. Item enarrantes historiam et Patres nullo loco habent, catechesim autem si tradunt, illa atque illos cum honore afterunt. Hinc etiam exegesim theologicamet pastoralemascientifica et historicasecernunt. ex principio, quod scientia a fide pacto pendeat, cum de philosophia, de historia, de critice disserunt, Lutheri sequi vestigia non exhorrentes [cf.n.769], despicientiam praeceptorum catholicorum, sanctorum Patrum, oecumenicarum Synodorum , magisterii ecclesiastici omnimodis ostentant; de qua si carpantur, Hbertatem sibi adimi conqueruntur. Professi demum fidemesse scientiae subiciendam, Ecclesiam passim aperteque reprehendunt, qu(jd sua dogmata philosophiae opinionibus subdere et accommo3are obstinatissime renuat: ipsi vero veteri ad hunc finem theologia sublata novam invehere contendunt, quae philosophorum obsecundet.
2087. ... Modernista theologus eisdem utitur principiis, quae usui philosopho esse vidimus, illaque ad credentem aptat: principia inquimus immanentiae et symbolismi. Sic autem rem expeditissime perficit. Traditur a philosopho, principium fidei esse immanens; a credente additur, hoc principium Deum esse; concludit ipse: Deus ergo est immanens in homine. Hinc immanentia theologica. Iterum: philosopho certum est, repraesentationes obiecti fidei esse tantum symbolicas; credenti pariter certum est, fidei obiectum esse Deum in se; theologus igitur colligit: repraesentationes divinae realitatis esse symbolicas. Hinc symbolismus theologicus. ...
2088. Huic vero immanentiae pronuntiato adicitur, quod a permanentia divina vocare possumus: quae duo inter se eo fere modo differunt, quo experientia privata ab experientia per traditionem transmissa. Exemplum rem : sitque ab Ecclesia et sacrai82imentis deductum. Ecclesia, inquiunt, et sacramenta ipso instituta minime credenda sunt. Cavet id agnosticicmus, qui in Christo nil praeter hominem novit, cuius conscientia religiosa, ut ceterorum hominum, sensim efformata est: cavet lex immanentiae, quae externas, ut aiunt, applicationes respuit: cavet item lex evolutionis, quae, ut germina evolvantur, tempus postulat et quandam adiunctorum sibi succedentium seriem : cavet demum historia, quae talem reapse rei cursum fuisse ostendit. Attamen Ecclesiam et sacramenta inediate a Christo fuisse instituta retinendum est. Qui vero? Conscientias christianas omnes in Christi conscientia virtute quodammodo inclusas affirmant ut in semine planta. Quoniam autem germina vitam seminis vivunt, Christiani omnes vitam Christi vivere dicendi sunt. Sed Christi vita secundum fidem divina est: ergo et Christianorum vita. Si igitur haec vita decursu aetatum Ecclesiae et sacramentis initium dedit: iure omnino dicetur initium huiusmodi esse a Christo ac divinum esse. Sic omnino conficiunt divinas esse etiam Scripturas sacras, divina dogmata. — His porro modernistarum theologia ferme absolvitur. Brevis profecto supellex, sed ei perabundans, qui profiteatur, scientiae, quidquid praeceperit, semper esse obtemperandum. — Horum ad cetera, quae dicemus, quisque facile per se viderit.
2089. De cultu sacrorum haud foret multis dicendum, nisi eo quoque nomine sacramenta venirent; de quibus maximi modernistarum errores. Cultum ex duplici impulsione seu necessitate oriri perhibent.... Altera est ad sensibile quiddam religioni tribuendum, altera ad eam proferendam, quod fieri utique nequaquam possit sine forma quadam sensibili et consecrantibus actibus, quae sacramenta dicimus. Sacramenta autem modernistis nuda sunt symbola seu signa, quamvis non vi carentia. Quam vim ut indicent, exemplo ipsi utuntur verborum quorundam, quae vulgo fortunam dicuntur sortita, eo quod virtutem conceperint ad notiones quasdam propagandas robustas maximeque percellentes animos. Sicut ea verba ad notiones, sic sacramenta ad sensum religiosum ordinata sunt: nihil praeterea. Clarius profecto dicerent, si sacramenta unice ad nutriendam fidem instituta affirmarent. Hoc tamen Tridentina Synodus damnavit: 'Si quis dixerit, haec sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta fuisse, anathema sit' (DS 16051).
2090. (Sacros Libros) ad modernistarum scita definire probe quis possit: syllogen experientiarum non cuique passim advenientium, sed extraordinariarum atque insignium, quae in quapiam religione sunt habitae. ... Quamvis experientia sit praesentis temporis, posse tamen illam de praeteritis aeque ac de futuris materiam sumere, prout videlicet, qui credit, vel exacta rursus per recordationem in modum praesentium vivit, vel futura per praeoccupationem. Id autem explicat, quomodo historici quoque et apocalyptici in Libris sacris censeri queant. - Sic igitur in hisce Libris Deus quidem loquitur per credentem; sed, uti fert theologia modernistarum, per immanentiam solummodo et permanentiam vitalem.
2091. (De Ecclesia imaginantes) ponunt initio eam ex duplici necessitate oriri, una in credente quovis, in eo praesertim, qui primigeniam ac singularem aliquam sit nactus experientiam, ut fidem suam cum aliis communicet; altera, postquam fides communis inter plures evaserit, in collectivitate ad coalescendum in societatem et ad commune bonum tuendum, augendum, propagandum. Quid igitur Ecclesia? Partus est conscientiae collectivae seu consociationis conscientiarum singularium, quae vi permanentiae vitalis a primo aliquo credente pendeant, videlicet, pro catholicis a Christo.
2092. Sed enim non intra domesticos tantum parietes habet Ecciesia, quibuscum amice cohaerere illam oporteat; habet et extra. Non una namque ipsa occupat mundum ; occupant aeque consociationes quibuscum commercium et usus necessario intercedat. Quae iura igitur, quae sint Ecclesiae officia cum consociationibus. determinanciiim est etiam, nec aliter determinandum nisi ex ipaius Ecclesiae natura, qualem nimirum modernistae nobis descripsere. — In hoc autem eisdcm plane regulis utuntur, quae supra pro scientia atque fide sunt allatae. Ibi de obieciis sermo erat, hic de finibiis. Sicut igitur ratione obiecti fidem ac scientiam extraneas ab invicem vidimus: sic status et Ecclesia alter ab altera extranea sunt ob fines, quos persequuntur, temporalem ille, haec spiritualem. Licuit profecto alias temporale spirituali subici ; Ucuit de inixtis quaestionibus sermonem interseri, in quibus Ecclesia ut domina ac regina intererat, quia nempe Ecclesia a Deo sine medio, ut ordinis est auctor, instituta ferebatur. Sed iam haec a philosophis atque historicis respuuntur. Status ergo ab Ecclesia dissociandus, sicut etiam catholicus a cive. Quamobrem catholicus quilibet, quia etiam civis, ius atque officium habet, Ecclesiae auctoritate neglecta, eius optatis, consiliis praeceptisque posthabitis, spretis immo reprehensionibus, ea persequendi, quae civitatis utilitati conducere arbitretur. Viam ad agendum civi praescribere praetextu abusus ecclesiasticae potestatis est, toto nisu reiciendus. — Ea nimirum, Venerabiles Fratres, unde haec omnia dimanant, eadem profecto sunt, quae PIUS VI decessor Noster in Constitutione Auctorem fidei sollemniter damnavit [cf. n. 1502 sq].
2093. Sed modernistarum scholae satis non est debere statum ab Ecclesia seiungi. Sicut fidem, quoad elementa, ut inquiunt, phaenomenica scientiae subdi oportet, sic in subesse statui. Hoc quidem ilU aperte nondum forte asserunt; ratiocinationis tamen vi coguntur admittere. Posito etenim quod in rebus status possit unus, si accidat credentem intimis actibus haud contentum in externos ut puta administrationem susceptionemve sacramentorum, necesse erit haec sub status dominium cadere. Ecquid tum de ecclesiastica auctoritate? Cum haec nisi per externos actus non statui, tota quanta est, erit obnoxia. Hac nempe consecutione coacti, multi e protestantibus liberalibus omnem sacrum externum, quin etiam externam quamlibet religiosam consociationem e medio tollunt, religionemque, ut aiunt, individualem invehere adnituntur. — Quod si modernistae nondum ad haec palam progrediuntur, petunt interea ut Ecclesia, quo ipsi sua se sponte inclinet seseque ad civiles formas aptet. Atque haec de auctoritate disciplinari. — Nam de doctrinali et dogmatica potestate longe peiora sunt ac perniciosiora, quae sentiunt. De magisterio Ecclesiae sic scilicet commentantur. Consociatio religiosa in unum vere coalescere nequaquam potest, nisi una sit consociatorum conscientia unaque, qua utantur, formula. Utraque autem haec unitas mentem quandam quasi communem expostulat, cuius sit reperire ac determinare formulam, quae communi conscientiae rectius respondeat; cui quidem menti satis auctoritatis inesse oportet ad formulam quam statuerit communitati imponendam. In hac porro coniunctione ac veluti fusione tum mentis formulam tum potestatis eandem perscribentis, magistern ecclesiastici notionem modernistae Cum igitur magisterium ex conscientiis singularibus tandem nascatur, et officium in earundem conscientiarum commodum mandatum habeat: consequitur necessario, ab eisdem conscientiis pendere ac proinde ad populares formas esse inflectendum. Quapropter singularium hominum conscientias prohibere, quominus impulsiones, quas sentiunt, palam aperteque profiteantur, et criticae viam praepedire, qua dogma ad necessarias evolutiones impellat, potestatis ad permissae non usus est, sed abusus. — in u s u i p s o potestatis modus temperatioque sunt adhibenda. Librum auctore inscio notare ac proscribere admissa, disceptatione, tyrannidi profecto est proximum. — Quare hic etiam medium est quoddam iter reperiendum, ut auctoritati simul ac Ubertati integra sint iura. Interea temporis sic est agendum, ut auctoritatis quidem observantissimum se profiteatur, suo tamen obsequi ingenio non intermittat. — Generatim vero sic de Ecclesia praescribunt : quoniam ecclesiasticae potestatis finis ad spiritualia unice pcrtinct, cxternum apparatum omncm esse tollendum, quo illa ad intucntium oculos magnificentius ornatur. In quo illud sane negligitur, religionem, etsi ad animos pertineat, non tamen unice animis concludi; et honorem potestati impcnsum in Christum institutorcm rccidere.
2094. Principium (explicandi modernistice fidem) hic generale est: in religione, quae vivat, nihil variabile non esse atque idcirco variandum. Hinc gressum faciunt ad illud, quod in eorum doctrinis fere caput est, videlicet ad evolutionem. Dogma igitur, Ecclesia, sacrorum cultus, libri, quos ut sanctos veremur, quin etiam fides ipsa, nisi intermortua haec omnia velimus, evolutionis teneri legibus debent.
2095. In evolutionis doctrina ut adhuc sistamus, illud praeterea est advertendum quod, etsi indigentiae seu necessitates ad evolutionem impellunt; his tamen unis acta, evolutio transgressa facile traditionis fines atque ideo a primigenio vitali principio avulsa ad ruinam potius, quam ad progressionem traheret. Hinc modernistarum mentem plenius secuti, evolutionem ex conflictione duarum virium evenire dicemus, quarum altera ad progressionem agit, altera ad conservationem retrahit. — Vis conservatrix viget in Ecclesia contineturque traditione. Eam vero exserit religiosa auctoritas ; idque tam iure ipso, est enim in auctoritatis natura traditionem tueri, tam re, auctoritas namque a commutationibus vitae reducta stimulis ad progressionem pellentibus nihil aut vix urgetur. E contra vis ad progrediendum rapiens atque intimis indigentiis re.spondens latet ac molitur in privatorum conscientiis, illorum praecipue qui vitam, ut inquiunt, propius atque intimius attingunt. — En hic, Venerabiles Fratres, doctrinam illam exitiosissimam efferre caput iam cernimus, quae laicos homines in Ecclesiam subinfert ut progressionis elementa. — Ex convento quodam et pacto inter binas hasce vires, conservatricem et progressionis fautricem, inter auctoritatem videlicet et conscientias privatorum, progressus ac mutationes oriuntur, Nam privatorum conscientiae vel harum quaedam in conscientiam collectivam agunt; haec vero in habentes auctoritatem cogitque illos pactiones conflare atque in pacto manere. — Ex his autem pronum est intehigere, cur modernistae mirentur adeo, cum reprehendi se vei puniri sciunt. Quod eis culpae vertitur, ipsi pro officio habent religiose explendo. Necessitates conscientiarum nemo mehus novit quam ipsi, eo quod propius illas attingunt, quam ecclesiastica auctoritas. Eas igitur necessitates omnes quasi in se colligunt: unde loquendi ac scribendi officio devinciuntur. Carpat eos, si volet, auctoritas; ipsi conscientia officii fijlciuntur intimaque experientia norunt non sibi reprehensiones deberi, sed laudes. Utique non ipsos latet progressiones sine certaminibus haud fieri, nec sine victimis certamina: sint ergo ipsi pro victimis, sicut prophetae et Christus. Nec ideo quod male habentur, auctoritati invident: suum illam exsequi munus ultro concedunt. Queruntur tantum, quod minime exaudiuntur; sic enim cursus animorum tardatur: hora tamen rumpendi moras certissime veniet, nam leges evolutionis coerceri possunt, infringi omnino non possunt. Instituto ergo itinere pergunt: pergunt, quamvis redarguti et damnati; incredibilem audaciam fucatae demissionis velamine obducentes. Cervices quidem simulate inflectunt; manu tamen atque animo, quod susceperunt persequuntur audacius. Sic autem volentes omnino prudentesque agunt: tum quia tenent, auctoricesse est intra Ecclesiae septa manere, ut collectivam conscientiam sensim immutent: quod tamen cum aiunt, fateri se non advertunt conscientiam collectivam ab ipsis dissidere, atque ideo nullo eos iure se interpretes venditare. . . . [Alleganturdeinetexplicantur, quaehamodernismi assectatoribus philosophum, credentem, thcologum observavimus, iam nunc restat, ut pariter historicum, criticum, apologetam, reformatorem spectemus.
2096. Modernistarum quidam, qui componendis historiis se dedunt, solliciti magnopere videntur, ne credantur philosophi ..: ne scilicet cuipiam sit opinio, eos praeiudicatis imbui philosophiae opinationibus nec esse propterea, ut aiunt, omnino obiectivos. Verum tamen est, historiam illorum aut criticen meram loqui philosophiam; quaeque ab iis inferuntur, ex philosophicis eorum principiis iusta ratiocinatione concludi. ... Primi tres huiusmodi historicorum aut criticorum canones, ut diximus, eadem illa sunt principia, quae supra ex philosophis attulimus: nimirum agnosticismus, theorema de transfiguratione rerum per fidem, itemque aliud, quod de defiguratione dici posse visum est. Iam consecutiones ex singulis notemus.
2097. Ut autem historia ab philosophia, sic critice ab historia suas accipit conclusiones. Criticus namque, indicia secutus ab historico praebita, monumenta partitur bifariam. Quidquid post dictam obfidei historiam seu internam ablegat. Has enim binas historias accurate distinguunt; et historiam fidei, quod bene notatum volumus, historiae reali, ut est, opponunt. Hinc, ut iam diximus, geminus Christus: reahs alter, alter, qui nunquam reapse fuit, sed ad fidem pertinet; alter, qui certo loco certaque vixit aetate, alter, qui solummodo in piis commentationibus fidei reperitur: eiusmodi exempU causa est Christus, quem loannis evangelium exhibet, quod utique, aiunt, totum quantum est, commentatio est.
2098. Verum non his philosophiae in historiam dominatus absolvitur. Monumcntis, ut diximus, bifariam distributis, adest iterum philosophus cum suo dogmate viialis immanentiae ; atque omnia edicit, quae sunt in Ecclesiae historia, per vitalem emanationem esse explicanda. Atqui vitalis cuiuscunque emanationis aut causa aut conditio est in necessitate seu indigentia quapiam ponenda: ergo et factum post necessitatem concipi oportet, et illud historice huic esse posterius. — Quid tum historicus? Monumenta iterum sive quae in libris sacris continentur sive aliunde adducta scrutatus, indicem ex iis conficit singularum necessitatum, tum ad dogma tum ad cultum sacrorum tum ad alia spectantium, quae in Ecclesia, altera ex altera, locum habuere. Confectum indicem critico tradit. Hic vero ad monumenta, quae fidei historiae destinantur, manum admovet; illaque per aetates singulas sic disponit, ut dato indici respondeant singula: eius semper praecepti memor, factumnecessitate, narrationem facto anteverti. Equidem fieri aliquando possit, quasdam Bibliorum partes, ut puta epistolas, ipsum esse factum a necessitate creatum. Quidquid tamen sit, lex est, monumenti aetatem non determinandam esse, quam ex aetate exortae in Ecclesia uniuscuiusque necessitatis. — Distinguendum praeterea est inter facti cuiuspiam exordium eiusdemque explicationem: quod enim uno die nasci potest, nonnisi decursu temporis incrementa suscipit. Hanc ob causam debet criticus monumenta per aetates, ut diximus, iam distributa bipartiri iterum, altera, quae ad originem rei, altera, quae ad explicationem pertineant secernens, eaque rursus ordinare per tempora.
2099. Tum denuo philosopho locus est; quiiniungit historico sua studia sic exercere, uti evolutionis praecepta legesque praescribunt. Ad haec historicus monumenta iterum scrutari; inquirere curiose in adiuncta conditionesque, quibus Ecclesia per singulas aetates sit usa, in eius vim conservatricem, in necessitates tam internas quam externas, quae ad progrediendum impellerent, in impedimenta, quae obfuerunt. uno verbo, in ea quaecunque, quae ad determinandum faxint, quo pacto evolutionis leges fuerint servatae. Post haec tandem historiam per extrema veluti lineamenta describit. Succurrit criticus aptatque monumenta Ad scriptionem adhibetur maniis: historia confecta est. — Cui iam , pctimus, haec historia inscribenda? Historicone an critico? Neutri profecto; sed philosopho. Tota ibi per apriorismuvi res agitur: et quidem per apriorismum haeresibus scatentem. Miseret sane homiin cog7tatio?iibus suis . . . dicentes enim se esse stulti facti [Romi,2i— 22]: at bilem tamen commovent, cum Ecclesiam criminantur monumenta sic permiscere ac temperare , ut suae utilitati loquantur. Nimirum affingunt Ecclesiae, quod sua sibi conscientia apertissime improbari sentiunt.
2100. Ex illa porro monumentorum per aetates partitione ac dispositione sequitur sua sponte, non posse libros sacros iis auctoribus tribui, quibus reapse inscribuntur. Quam ob causam modernistae passim non dubitant asserere, illos eosdem Ubros, Pentateuchum praesertim ac prima tria Evangelia, ex brevi quadam primigenia narratione, crevisse gradatim accessionibus , interpositionibus nempe in modum interpretationis sive theologicae sive allegoricae, vel etiam iniectis ad diversa solummodo inter se iungenda. — Nimirum, ut paucis clariusque dicamus, admittenda est vitalis evolutio hbrospondens. — Addunt vero, huius evolutionis vestigia adeo esse manifesta, ut ilhus fere historia describi possit. Quin immo et reapse describunt tam non dubitanter, ut suis ipsos vidisse crederes scriptores singulos, qui aetatibus ad Hbros sacros admorint manum. — Haec autem ut confirment, criticen, quam textualem nominant, adiutricem nitunturque persuadere, hoc vel factum aut dictum non suo esse loco, eiusmodi rationes proferunt. Diceres profecto eos narrationum aut sermonum quosdam quasi typos praestituisse sibi, unde certissime iudicent, quid suo, quid aheno stet loco. — Hac via qui apti esse queant ad decernendum, aestimet qui volet. Verumtamen qui eos audiat de suis excrcitationibus circa sacros Hbros affirmantes, unde tot ibi incongrue notata datum est deprchendere, credet fere ante ipsos hominum eosdem libros volutasse, neque hos infinitam propemodum Doctorum multitudinem quaquaversus rimatam esse, ingenio plane et eruditione et sanctitudine vitae longe illis praestantiorem. Qui equidem Doctores sapientissimi tantum abfuit, ut Scripturas sacras ulla ex parte reprehenderent, ut immo, quo illas scrutabantur penitius, eo maiores divino Numini agerent gratias, quod ita cum hominibus loqui dignatum esset. Sed heu, non iis adiumentis Doctores nostri in sacros Ubros incubuerunt, quibus modernistae; scilicet magistram et ducem non habuere philosophiam, quae initia duceret a negatione Dei, nec se ipsi iudicandi normam sibi delegerunt. — lam igitur patere arbitramur, cuiusmodi in re historica modernistarum sit methodus. Praeit philosophus; illum historicus excipit; pone ex ordine legunt critice tum interna tum textualis. Et quia primae causae hoc competit, ut virtutem suam cum sequentibus communicet, evidens fit, criticen eiusmodi non quampiam esse criticen, sed vocari iure agnosticam y hnmanentistam, atque ideo, qui eam profitetur eaque utitur, errores eidem implicitos profiteri et catholicae doctrinae adversari. — Quam ob rem mirum magnopere videri possit, apud homines id genus critices adeo hodie valere. Id nempe geminam habet causam: foedus in primis, quo historici criticique huius generis arctissime inter se iunguntur, varietate gentium ac religionum dissensione posthabita: tum vero audacia maxima, qua, quae quisque effutiat, ceteri uno ore extollunt et scientiae progressioni tribuunt; qua, qui novum portentum aestimare per se volet, facto agmine adoriuntur; qui neget, ignorantiae accusent; qui amplectitur ac tuetur, laudibus exornent. Inde haud pauci decepti, qui, si rem attentius considerarent, horrerent. — Ex hoc autem praepotenti errantium dominio, ex hac levium animorum incauta assensione quaedam circumstantis aeris quasi corruptio gignitur, quae per omnia permeat luemque diffundit. — Sed ad apologetam
2101. Finis, quem sibi assequendum praestituit, hic est: hominem fidei adhuc expertem eo adducere, ut eam de catholica religione experientiam assequatur, quae ex modernistarum scitis unicum fidei est fundamentum. ... Ad hoc, ostendere necessum est, catholicam religionem, quae modo est, eam omnino esse, quam Christus fundavit, seu non aliud praeter progredientem eius germinis explicationem, quod Christus invexit. Primo igitur germen illud quale sit, determinandum. Idipsum porro hac formula exhiberi volunt: Christum adventum regni Dei nuntiasse, quod brevi foret constituendum, eiusque ipsum fore Messiam, actorem nempe divinitus datum atque ordinatorem. Post haec demonstrandum, qua ratione id germen, semper immanens in catholica religione ac permanens sensim ac secundum historiam sese evolverit aptaritque succedentibus adiunctis, ex iis ad se vitaliter trahens quidquid doctrinalium, cultualium, ecclesiasticarum formarum sibi esset utile; interea vero impedimenta si quae occurrerent superans, adversarios profligans insectationibus quibusvis pugnisque superstes. Postquam autem haec omnia, impedimenta nimirum, adversarios, insectationes, pugnas itemque vitam fecunditatemque Ecclesiae id genus fuisse monstratum fuerit, ut, quamvis evolutionis leges in eiusdem Ecclesiae historia incolumes appareant, non tamen eidem historiae plene explicandae sint pares; incognitum coram stabit, suaque sponte se offeret. - Sic illi. In qua tota ratiocinatione unum tamen non advertunt, determinationem illam germinis primigenii deberi unice apriorismo philosophi agnostici et evolutionistae, et germen ipsum sic gratis ab eis definiri, ut eorum causae congruat.
2102. Dum tamen catholicam religionem recitatis argumentationibus asserere ac suadere elaborant apologetae novi, dant ultro et concedunt, plura in ea esse quae animos offendant. Quin etiam non obscura quadam voluptate in re quoque dogmatica errores contradictionesque reperire se palam dictitant: subdunt tamen, haec non solum admittere excusationem, sed, quod mirum esse oportet, iuste ac legitime esse prolata. Sic etiam secundum ipsos in sacris libris plurimavss in re scientifica vel historica errore afficiuntur. Sed, inquiunt, non ibi de scientiis agi aut historia, verum de religione tantum ac re morum. Scientiae illic et historia integumenta sunt quaedam, quibus experientiae religiosae et morales obteguntur ut facilius in vulgus propagarentur ; quod quidem vulgus cum non aliter perfectior scientia aut historia non utilitati sed nocumento fuisset. Ceterum, addunt, Hbri sacri, quia natura sunt religiosi, vitam necessario vivunt: iam vitae sua quoque est veritas et logica, profecto a veritate et logica rationaH, quin immo alterius omnino ordinis, veritas comparationis ac proportionis tum ad medium (sic ipsi dicunt), in quo vivitur, tum ad finem, ob quem vivitur. Demum eo usque progrediuntur. ut nulla adhibita teniperatione asserant, quidquid legitimum. — Nos equidem, Venerabiles Fratres, quibus una atque unica est veritas, quique sacros libros sic aestimamus, quod Spiritu Sancto inspirmite conscripti Dcum Jiabc7it auciorem [v. n. hoc idem esse affirmamus ac mendacium seu officiosum ipsi Deo tribuere, verbisque Augustini asserimus: Adviisso semel in ta?itu7n auctoritatis fastigiuni officioso aliquo mefidacio, 7iulla illoru7n libroru77t particula remanebit, quae no7i, ut cuique videbitur vel ad 77tores difficilis vel ad fide77i i7icredibilis , eadein perniciosissi77ia regula ad 77ie7itie7itis auctoris consiliu7n officiu77ique referatur i. Unde fiet quod idem sanctus Doctor adiungit: In eis, Scripturis, quod vult quisque credet, quod non vult' 71071 credct. — Sed modernistae apologetae progrediuntur alacres. Concedunt praeterea, in sacris Hbris eas subinde ratiocinationes occurrere ad doctrinam quampiam probandam, quae nullo rationali fundamento regantur; cuiusmodi sunt, quae in prophetiis nituntur. Verum has quoque defendunt quasi artificia quaedam praedicationis, quae a vita legitima fiunt. Quid Permittunt, immo vero asserunt, Christum ipsum in indicando tempore adventus regni Dei manifeste errasse: neque id mirum, inquiunt, videri debet; nam et ipse vitae legibus tenebatur. — Quid post haec de Ecclesiae dogmatibus? Scatent haec etiam apertis oppositionibus: sed praeterquam quod a logica vitali admittuntur, veritati non adversantur; in iis quippe de infinito agitur, cuius infiniti sunt respectus. Demum, adeo haec omnia probant tuenturque, ut profiteri non dubitent, Infinito honorem haberi quam contradicentia de ipso affirmando. — Probata vero contradictione, quid non probabitur?
Chapter 46 of 48