Sectio 3, art. 2: UTRUM CHRISTUS HABUERIT SCIENTIAM
QUAM HABENT BEATI VEL COMPREHENSORES
Status quaastionis. — Hajc qua^stio longe exponenda est. In pri mis notandum est quod theologi catholici considerant ut doctrinain saltem theologice certam quod anima Ghristi nihil ignoravit, imo ab initio omntii cognovit in Verbo quas Deus scit scientia visionis. — Hoc vero negatum est olini a pluribus haereticis, et nostris temporibus a protestantibus praesertim liberalibus et a modernistis.
Videamus primo has negationes et fundamentum earum.
Nestoriani ponentes in Christo duo supposita, existimabant Christum hominem subjectum fuisse ignoranti» et errori. Apollinarist<e et Anomcei pro quibus Verbum tenet locum mentis in Salvatore, Christo denegabant omnem scientiam humanam. Pariter Monophysitm et MonotheliUs, docentes unam tantum esse operationem in Christo, rejiciebant scientiam humanam. — Denique Agnoctw saiculo vi, duce Themistio, diacono Alexandrise, contenderunt Christum sicut alios homines, secundum carnem corruptioni obnoxium esse et secundum mentem ignorantias3. Citabant textum Ev. sec. Marcum, xm, 32: «Quia diem et horam (judicii) neque Filius, neque angeli sciunt», et Ev. sec. Matth., xxiv, 36: « De die illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater».
Nostris autem temporibus, Protestantes praisertim Hberates te nent Christum multa ab initio ignoravisse et paulatim tantum suam missionem novisse. Guntherinni (cf. Denz., n. 1655 sq.) et alii ut recentius Dr. Schell, dixerunt scientiam Christi legibus progressus humani subjectam fuisse, et ipsum Cbristum visionem beatam ab initio uon babuisse, sed ad eam meritis suis pervenisse. Denique Modemistw (cf. Denz., n. 2032-2035) non timuerunt asserere Christum nec omnia cognovisse, nec semper habuisse conscientiam suse dignitatis messianicse, imo in quibtisdam rebus erravisse, v.g. quoad finem mundi.
Contra hos errores, de fide est quod Christus nunquam erravit, jlmo non potuit errare, seu erat jam in terris infallibilis, et est salll.em doctrina communis et theologice certa animam Christi nihil ignom»i8se. Hoc constat ex sequentibus.
• Cf. nicllonnairo ar Ihfnlngh' cathnliijur , art. Agnotle».
1° De ftde est quod Christus, ut homo, habuit scientiam ab omni errore immunem, imo quod Christus, fundator Ecclesiw, jam in terris, inlallibilis erat, sicut et impeccabilis.
Hoc constat ex Sacra Scriptura, prout Christus dicit de seipso: «Ego sum via, veritas et vitan (Joann., xiv, 6). Ut Deus est Veritas et Vita; ut homo est via ad veritatem per essentiam, prout ejus humauitas et tota ejus vita intellectualis humana personaliter unitur eum Veritate per essentiam. Sic. ut homo, exhibetur ut magister veritatis, quem tenemur audire, et ut dux, quem sequentes in tenebris nunquam ambulamus3, qui fundavit Ecclesiam infallibilem in docendo*; si autem fallibilis fuisset Christus, a fortiori fallibili» esset Ecclesia quam fundavit, quoad doctrinam.
Nec solum quoad doctrinam traditain Christus infallibilis crat, sed quoad facta, ut ex sequentibus constat. Christus, ut dicitur in Evangelio, jam in terris videbat et sciebat cogitationes cordium, et futura libera plenissime cognoscebat ac prEedicabat longe ante eventum, v.g. circumstantias passionis, ruinam Jerusalem, indefectibilitatem Ecclesiaj us(iue ad consummationem saeculi*.
Denique et praisertim in Evangelio dicitur quod Cbristus est Verbum Dei caro factnm « plenum gratkc et veritatis » 6. Infallibilitas autem Christi, non solum quoad doctrinam traditam et facta ab eo aflirmata, sed univcrsaliter sequitur ex nnione hypostatica : Yerbum enim assuinpsit naturam humanam integram, sed absque errore et peccato, nam sicut peccatum est malum voluntatis, error est malum intellectus. Et sicut absolute repugnat, ut infra dicetur, quod Verbum incarnatum peccaverit aut etiam pottierit peccare, ita repugnat quod erraverit aut etiam potuerit errare. Error enim refunderetur in ipsam Verbi personam juxta adagium : actiones sunt suppositorum. Unde error sicut peccatum non possunt tribui Verbo Dei, quod est Veritas et Sanctitas per essentiam. Sic communiter dicitur: de fide est quod Christus, ut homo, fundator infallibilis Ecclesia', infallibilis erat. Ad hoc ostendendum sufflcit discursus explicativus, scil. explicatio terminorum revelationis, non requiritur discursus objective illativus, scil. perveniens ad novam veritatem in se non revelatam.
2° Est doctrina saltem communis et theologice certa, quod scientia Ghristi fuit ab omni ignorantia immunis et non solum ab errore.
Iioc probatur a S. Thoma, q. 10, a. 2; q. 11, a. 1, supponendo Christum habuisse visionem beatam et scientiam infusam. Sed prius
3 Mt., xxiii, 10: « Nee vocemini magistrl, ijuia Magister vester unus est Christus ». — Jo., iii, 11: « Amen, amen (lieo tlbi quia qn«l seimus loqulmur et quod vlUimus testamur n. — Jo., vn, 1C; vni, 12; xvin, 37.
- Mt., xvi, 18: «Tu es Petran et suiier hnne petrnm tediflcabo J5eelesiain meam et iKirtie Inferi non nwvnlobuut adversus enm ».
AN FUBKIT SIMUL VIATOK KT COMPKBHENSOK convenit hoc manifestare ex Sacra Scriptura et Traditione, ut quasi a posteriori melius appareat postea quod decebat eum habere visiouem beatam jam in terris.
Ex S. Scriptura, constat scientiam Christi fuisse immunem ab omni iguorantia ex textibus jam citatis: Christus est «plenus gmtiw et veritatis))1. Cognoscens etiam secreta cordium*, necnon longinqua et futura libera*. Ui autem textus referuntur non ad increatam scientiam Verbi, sed ad humanam ejus scientiam, qua scilicet regebatur operatio humana. Ergo Christus, ut homo, ab ignorantia fuit immunis. Sic ut homo erat, ut ipse dixit, via ad veritatem et vitam.
Ex Traditione pariter hoc clarius constat, principaliter ex dcclaratione S. Gregorii Magni, ann. 600, in Epist. ad Eulogium, Alexandriae patriarcham, de scientia Christi contra Agnoetas (cf. Denz., 248). In hac declaratioue Summi Pontificis dicitur : « De eo (vero) quod scriptum est: " Quia diem et horam neque Filius, neque angeli seiunt" (cf. Marc, xm, 32) omnino recte vestra sanctitas sensit, quoniam non ad eum filium, juxta hoc quod caput est (Ecclesise), sed jnxta corpus ejus quod sumus nos, est certissime referendum... Dicit quoque (Augustinus) ... quod de eodem filio possit intelligi, quia Deus omnipotcns aliquando more loquitur humano, sicut ad Abraham diciL: Nunc cognovi, quia timvs Deum (cf. Genes., xxn, 12). Non quia se Deus tunc timeri cognoverit, sed quia tunc eumdem Abraham fecit agnoscere, quia Deum timeret. Sicut enim nos diem laetum dicimus, uon quod ipse dies lietus sit, sed quia nos laitos facit, ita et omnipotens Filius nescire se dicit diem quem nesciri facit, non quod ipse ne8ciat, sed quia hunc sciri minimc permittat... Itaque scientiam quam ex humanitatis natura non habuit, ex qua cum angelis creatura fuit, hanc se cum angelis qui creaturas sunt, habere negavit. Diem ergo et horam judioii scit Deus et homo; sed ideo, quia Deus est homo. Res autem valde inanifesta est, quia quisquis Nesto/ ianus non est, Agnoeta esse nullatenus potest. Nam qui ipsam Dei sapientiam fatetur incarnatam, qua mente valeat dicere esse aliquid quod Dei sapientia igno7-etf... Scriptum est quoque: " Sciens Jesus, quia omnia dedit ei Pater in manus " (Joann., xm, 3). &t omnia, profecto et diem judieii et horam, quis ergo ita stultus est ut dicat. quia accepit Filius in niauibus, quod nescitf».
Secundum hanc doctrinam s|c explicite formulatam a Papa sancto (iregorio Magno, theologi dicent communiter postea: Christus diem judicii sciebat in humanitate, non vero ex humanitate, id est non ex lumine naturali intellectus creati, sic etiam angeli hunc diem igno rant, sed ex inrluxu luminis supernaturalis (cf. S. Thomam, q. 10, a, 2, ad l»m).
Ante Gregorium Magnum plures Patres similiter loquuti sunt. BCil. Christus scit omnia etiam diem et horam judicii, id tamen ul-
" Mt., xvi, 8; Mc. vn, ft; }Q., U, 21-25. u .lo., i. -18; xi, L4j Mt . xx. 15 h.| »tC timum tacet, aut se uescire dicit, quia id sciri non permittit, et quia non expedit ut homines id discant10. Augustinus docet nullo modo credi potest ignorantiam f uisse in infante illo, in quo Verbum factum est".
Item seutiunt Sophronius 12 et S. Joannes Damascenus qui dicit De Fide orth., 1. III, c. 22: « Si caro a primo statim ortu vere Deo unita est... et identitatem secundum hypostasini cum eo habuit; qui fieri potuit, ut non omnibus proisus sapientiw gratiwque dotibus affluxerit»? (Journel, 2368). Sic Patres intellexerunt verba Joannis, i, 14, de Verbo incarnato : « Plenum gratiw et veritatis».
Nostris autem temporibus, damnatse sunt in Decrcto Lamentabili (Denz., 2032-2035), plures modernistarum propositiones circa scientiam Christi, inter quas p. 32: « Conciliari nequit sensus uaturalis textuum evangelicorum cum eo, quod nostri theologi docent de conscientia et scientia infallibili Jesu Christi»; — p. 35: «Christus non semper habuit conscientiam suse dignitatis messianicffi».
Item postea, S. C. S. Offlcii, 7 Jun. 1918, declaravit (Denz., 2183- 2185) : « Tuto tradi non posse sequentes propositiones : 1° Non constat fuisse in anima Christi inter homines degentis, scientiam, quam habent beati seu comprehensores ; — 2° Nec certa dici potest eententia, quffi statuit animam Vhristi nihil ignoravisse sed ab initio cognovisse in Verbo omnia, prwterita, prwsentia et futura, seu omnia quw Deus scit scientia visionis; — 3" Placitum quorumdam recentiorum de soientia animm Christi limitata, non est minus recipiendum in scholis cathoiicis, quam veterum sententia de scientia universali ».
Videbimus postea in explicatione articulorum S. Thomae rationes theologicas pro hac sententia de scientia universali Christi.
Objectione8 modernistarum. — Ex una parte modernistae asserunt quod Christus erravit annuntiando proximitatem finis mundi, et ex altera parte quod Christus dixit se ignorare diem judicii. Hse duffl objectiones ad invicem opponuntur.
2" Objectio longe examinatur in apologetica nec in ea nunc immorandum est. Difficultas oritur prffisertim ex duobus textibus : apud Matth., xxiv, 31, post prfflnuntiationem eversionis Jerosolymae et diei judicii, Jesus ait : « Non prwteribit generatio Imbc, donec omnia
10 Ita loquuntur S. Basilius, Adv. Eunom., 1. IV, c. 3; Ep. 236 ad Amphilochium, n. 1. — S. Hieron., in Ev. Matth., 1. IV, c. 24, n. 36. — - S. Augustinus, De diversis quceat., q. 60; De Fide, c. 5, 220; De Trinit., 1. I, e. 12. — Cf. B. de Journel, Enchiridion Pattist., n. 1389, 1555. — Item J. Chrysost., Uom. in Matth., 77, n. 1, cf. E. de Journel, n. 1178 et in Indice theologlco hujusee operis, n. 404.
13 De hoc trnctiivlmiis In nilo npcre, Do Revelationv, 1. II, c. iv, B. 4 et c. xi. n. 1, g iv.
AN FUEKIT SIMUL VIATOIt ET COMPREHENSOE luvc fuint » et apud Matth., xvi, 28, aute trausfigurationem suain Jesus dixit: «Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno stiov.
Respondetur: Ultimus textus probabilius est allusio ad futuram et proximam resurrectionem Christi Alii autem textus citati Sacrae Scriptum sunt quidem loci difficiles, nam in eodem discursu locutue est Christus de fine Jerosolymw et de fine mundi, et, cum primus eventus sit figura secundi, non facile est discernere quid pertinet ad pnmum, quid ad secundum. Sed verba alicujus auctoris pi-ffisertim sapientis intelligenda sunt, si possibile est, ut contradiotoria non smt. Atqui, ut ostendunt exegetse catholici15, ac plures protestantes conservatores ,6, rationaUstarum et modernistarum interpretatio non fundatur in textu Evangelii, sed ei multipliciter opponitur.
1° Christus misit Apostolos non solum ad populum Israel, sed ait llhs: «/n mundum universum prwdicate evangelium omnd 'creaturw»", «Euntes docete omnes gentes»". Expresse dicit: « Et in omnes gentes primum oportet prwdicari Evangelium » ante secundum adventum » « Dico aute-m vobis quod multi ah Oriente et Occidente venient...»™. Offlc autem non annuntiavit Christus ut proxime rutura.
2° Imo distinxit tempus eversionis Jerosolymffl a fine mundi dicendo : «Jerusalem oalcabitur a Oentibus, donec impleantur tempora natxonum» " et de facto adhuc calcatur. Ac prfflsertim Christus noluit determinare tempus finis mundi, sed dixit : «Non est vestrum nosse tempora vel momenta quw Pater posuit in sua potestate » " .
2° Objicitur quod quidam Patres antiquiores dicunt Christum diem judicn ignorasse, ita S. Athanas., S. Greg. Nazianz. S Cv riU. Alex. (Of. R. de Jouruel, 774, 925, 992, 2072).
Ad hoc respondetur: Hi antiquiores Patres contra Arianos age bant, et solum in his textibus divinitatem Christi manifestare volebant, ab ea removendo omnes defectus prffisertim ignorantiam ; unde mxerunt : si Chnstus ignoravit diern judicii, ignoravit non ut Verbum, sed ut homo. Nondum vero orta erat quffistio de perfectione scientiffl humanffi Christi. Unde non mirum est quod hi Patres de hac re quffldam minus exacte dixerint.
Insuper etiam posteriores Doctores, imo scholastici dicent : Chri- uZZT nUTnitate ScMt diem judicii- id est no° ex lumine natnrah mtellectus creati, sed ex supernaturah tantum.
ut ,si"s^s.^ss etmrteIsrL8iSo%r dlver8as appamiones- ^
DE SCIENXIA CHUISTJ
Objecerunt quidam etiam quod in Evangelio Christus saepe interrogat homines, v.g. quid sentiant de ipso, ubi positum sit Lazari c.orpus, etc, et etiam miratur v.g. fidem centurionis et incredulitatem eivium.
Respondetur: Ex ipso Evangelio constat quod Christus interrogabat modo humaiio, item mirabatur, non vero ex ignorantia, nam ut dicitur apud Joann., n, 25: uOpus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine, ipse enim sciebat quid esset in homine».
Ex his omnibus constat igitur Christum ut hominem fuisse immunem ab omni errore (hoc est de fide) et ab omni ignorantia (hoc est saltem theologice certum).
Sic melius intelligitur quomodo ponitur qua?stio: an Christus jam in terris habuerit visionem beatificam.
An tempore vitw suw mortalis Christus habuerit visionem beatificam.
Responsio affirmativa jam a suiculo xn ab omnibus theologis traditur saltem ut veritas theologice ccrta. Cf. Salmanticenses, De Incam., disp. 17, dubiuin 4, u. 42, 44; Melchior Cauo, Loc. thcol., 1. XII, c. 14; 8. R. ISellarminus, De anima Christi, 1. I, c. 1 et 8; Suarez, IJc lucarn., disp. 25.
Proinde 8. Congr. S. Officii, 7 junii 1918, declaravit : « Tuto do-- ceri non posse propositionem sequentemr "Non constat fuisse in anima Christi, inter homines degentis, scientiam quam habent beati seu comprehensores " » (Denz., 2183).
Probatur ex Hcriptura. — In Sacra Scriptura plures quidem sunt textus non solum apud Joannem sed in Synopticis Evangeliiu ex quibus constat quod Filius Dei ut Deus videt Patrem, v.g. Joann., x, 15: « Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem » et Matth., xi, 27 : « Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit uisi Filius».
Ex his textibus satis difficile est ostendere quod Christus etiam ut honw jam in terris videbat Deum immediate per essentiam.
Sed in Ev. sec. Joann. suut textus ex quibus satis eoustat qnod Christus, ut homo, jam in terris videbat Patrem.
Legitur enim Joauu., i, 18: « Deum neuio vidit unquam; Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit ». Ibidem, m, 31-32: «Qui de cselo venit, super omnes est. Et <7M0d vidit et audivm hoc testatur». Ibidem, viii, 38: « Ego quod vidi apud Patrem meum loquor». Unde Theologi communiter sic argumentantur :
— Ea qu-w Christus prwdicabat ut homo, cognoscebat ut homo, uam loqnela liumana- ex coguitione intellectuali humana prq cedit; alioquin, ul volcbal Appollinaris, Verbum gereret vices aniinic ralionalis in (Muisto.
AN FUERIT SIMUL VIATOIt ET C0MPUEHENS0I:
— Atqui, ut homo, nobis enarravit ea quw vidit apud Patrem et in sinu Patris.
— Ergo ea videbat in sinu Patris, ut homo, et etiam dicitur « au divit», quod proprie pertinet non ad Deum ut Deus est. sed ad hominem.
Insuper omnis cognitio divinorum infra visionem beatilicam per linet ad ordinem fidei ; unde Christus, si non vidisset ea quaj in Deo sunt, diceretur ea credere et sic multa et altissima ignorasset ut homo; de eo diceretur: cognovisset potius de Deo quid non est. non quid est. Vidimus autem supra quod Christus, ut homo. nihil ignoravit. Verum est tameu quod differentia quasdam est inter nescire et ignorare, et quidam dicere possent : Christus uescivit secretum vita? intimje Dei. sed non illud ignoravit, quia nondum conveniebat quod illud sciret. E contrario videbimus infra hanc conveuieutiam in ra iione theologica.
Corroboratur hoc argumentum ex alio textu Joannis vi 46- « Non quia Patrem vidit quisquam nisi qui est a Deo, hic 'vidit Pa trem », id est : vidit nou solum ea quae sunt apud Patrem et in sinu cjus. sed vidit ipsum Patrem. «Vidit» dicitur quasi in prajterito ad n.amfestandum quod ha?c visio est supra tempus, theologi dicunf mensuratur ajternitate participata.
Ex duobus aliis textibus Joannis manifestatur quod Christus ha- .ebat conscienUam et non solum fidem de sua divinitate et persona- i.Jw!Ua- enhn (J°ann- VI"' U): «Si eS° testimonium pei Inbeo de meipso verum est testimonium meuro, quia sci0 unde veni n quo vado »;scio et non solum eredo. - Joann., xvi, 27-28- « Eao a Deo exwt. Exm a Patre et veni in mundum ». Clristus' dicens .. scio unde vem», conscius erat non solum missionis „„« sed su* d vimtefes et personalitatis divime; ha* autem conscientia clara d* Mintatis su* superat cognitionem supernaturalem fidei (tides est de non v.sis) et supra cognitionem .supernaturalem fidei. non habetur nisi visio beatifica, ut melius infra patebit -pi
Denique alius est textus Joaunis, m, 13, in quo clarius loquitur Uhnstus ut est homo: « Nemo ascendit in cffilum nisi qui descendit .... caelo, Fxm* hominis qui est in cwlo». Filius hominis^est Christus .11 liomo et de eo dicitur quod jam ascendit iu c«lum, et quod iam »f,ln c®10' ld est In Paradiso, seu in statu beatitudinis. Non potes
ZliT "V11 Tl° PCr S°lam UDk>nem bjpostaticam nam in toto coutextu agitur de ascensu in ordine cognitionis: statim enim ktea dixerat Jesus : « Si terrena dixi vobi.s,%t non creditiT quo C° „i S' d;Xer0 Cffilestia- credetis?». Nunquam Christus vocans alios -I Qdem d,c.t quod ipse credit. sed quod videt, et scit unde S ! ,"t,a sc'llcet «sionis, et quod jam «est in cslo». Hic ultimus — i.s connrmatur ex alio, Joann., xvn, 24: « Pater qnos dedisti
' V0l° 1,1 f'/"0 HUm et iMi sint «necum. et videant claritatem m quan, dedis,, mihi ,, Ja.n igitur sanctissima Christi anima
Vi ntraootiouoMftoi !>'■ CHrute MUwion
UE SCIBNTIA CHIilSTl
Probatur Traditione. — Traditio magis declarat et explicat prie dictos Sacrse Scripturaj textus. Flabetur aifirmatio implicita vision1 beatitieaj Christi in prassenti vita, in II Conc. Coustantinopolitau (Denz., 224), ubi dicitur quod Christus «ex profectu operum non. meiioratus estn. Si autem non habuisset ab initio visionem beati ficam, valde melioratus fuisset, transeundo a statu fidei et viaj ad visionem et ad statum termini in patria. Patres pariter diversimode aflirmando quod Christus non melioratus est, implicite docent eum ' fuisse ad initio comprehensorem et viatorem, ut communiter dicetur postea prajsertim a saeculo xn.
Quoad explicitam affirmationem visiouis beatitica? Christi in vita praesenti, R. de Journel, Enchiridion Patristicum, citat plures textus- Patrum, n. 070, 913, 2238, 2239; scil. n. 070, Eusebius Caisariensis : « Tunc quoque cum inter homines versabatur (Christus), nihilominus omnia complebat, iuterim et cum Patre et in Patre idem erat, etj omnium rerum pariter in eodem tempore tam cajlestinm quam terre- ' strium ctiram gerebat, nusquam ab illa prjesentia, qtiaj cunctis rebus adest, nostro more exclusus, ueque divina, ne ageret more suo, im-i peditii8». — Ibidem, n. 913, S. Basilius satis clare affirmat quod Obristus, salvator noster, jnm cognoscebat extremam beatitudinem. — Clarius hoc asseritur ibid., n. 2238 et sq. a S. Fulgentio: « Per' quam durum est et a sanitate fidei peuitus alienum, ut dicanius animam Christi (jam in terris) non plenam suw deitatis habere notiliam, cum qua naturaliter unam creditur habere personam ». Et addit: « Anima illa sic totam deitatem suam novit, ut ipsa tamen deitas non sit. Deitas ergo illa ipsa est naturaliter notitia sua, anima vero illa ab ipsa deitate, quam plene novit, accepit ut noverit ». — Denique S. Augustinus tenet quod S. Paulus raptus ad tertium cseltim vidit essentiam divinam et non solum quamdam refulgentiam claritatis ipsius, cf. L. de Videndo Deo ad Paulinam, id est Epist. 147 (al. 112), cap. XIII, et super Oencsim ad Litt., I. XII , c. 27, citato a S. Thoma, 11*11", q. 175, a. 3. Si autem juxta Augustinum, S. Paulus habuerij jam in liac vita visionem beatificam per modum trauseuntis, a fnrtiori Christus ipse, et non solum per modum transeuntis.
Probatur ratione theologica, 1" ex fine lncarnationis. Est argumentum convenientiae, et in boc ordine fortissimum.
— ld quod est in potentia reducitur in actum per id quod est actuj
— Atqui homines sunt in potentia ad visionem Dei ad quain ii
Deo ordinantur et ad quam perducendi sunt per lnimaiiitateiB . Cbristi.
— Ergo GhristUB ut lunno convenicntissime habtiit visionem bei lilicum.
AN FOEItlT SIMUL VIATOlt ET COMPItEUENSOB
Major est evidens; est ipsum principium causalitatis, sic uihil fit calidum nisi per calidum in actu ; et semper oportet causam esse potiorem causato, ut dicitur in ultima linea corp. articuli.
Verum quidem est quod anima Christi inlluit solum insti-umentaliter gloriam in beatos, non virtute propria, sed virtute principalis agentis, scilicet Deitatis. Attamen est excellentissimum instrumentum quod est capax formae producendse, scilicet beatitudinis ; ergo convenit ut illam actu in se habeat. Unde sanctus Thomas non infert hoc esse necesse, sed quod oportuit, quia decebat.
Sic habetur ex ma.jori sic applicata ad humanitatem Christi argumentum convenientia?. — Addendum est tamen quod id quod est convenientius et excellentius concedendum est Christo, si non repugnet fini Iucarnationis, et praesertim si huic lini hoc mauifeste subservit, ut exponitur in minori. Christus enim est perfectissimus Redemptor.
Minor est de tide, tum quoad ordinationem hominuin ad visionem beatificam, tum quoad infltixum Christi Salvatoris in eos, ad eos perducendos ad vitam aaternam. Dixit enim Cltristus: «Ego sittti via, veritas et vita», est via. ut homo, et, ut Deus, est veritas et vita. Item in art. citatur Hebr., ii, 10: « Decebat eura propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari ». Ut adduceret homines in gloriain, convenientissime eam jam in terris habebat.
Vis hujus argumenti convenientiai eo magis apparet quo Christus ut homo comparatur cum Apostdlis, cum magnis doctoribus posterioribus et cum altioribus contemplativis ; scil. Salvator omnium, qui est, ut diximus, caput Ecclesia;, tum militantis, tum patientis, lum triumphantis, erat Supremus Doctor in rebus divinis, Magister omnium magistrorum ac omnium contemplativorum , a quo scil. accepimus plenitudinem revelationis via3. Aliis verbis jam in terris erat, ut homo, testis supremus divina; veritatis, supra angelos jam beatificatos (ut constat pra^sertim ex Ep. ad Haebr., I et II), ita ut S. Paulus loqnens iu nomine Christi dicere potuerit : « Si angelus d& ( ;elo evangelizet vobis prajter quam quod evangelizavimus vobis, anallicma sit» (Gal., i, 8). Sic Christus, ut Magister omnium magistrorum et altiorum contemplativorum, est dux perfectissimus ad beatiludinem et hoc usque ad finem temporum, id est a nullo alio magistro superabitur. Ergo decebat et maxime eum, ut est homo, de visu testificari, ut testis ocularis, et plenissime cognoscere ultimum terminum via3 ad quem omnes viatores omnium temporum conducere debebat23.
" Plato, loquens de Magistro idenli, dleit in Convimo, c. 29: « Quam felix lllud si)eetaculuni fore putamus, si eui contigerit, ut ipsum Pulchrum intueatur, Hncerum, pcrfvflum. pwutn, simplex, non humanis earnlbus, coloribus, non "lils inortalibus nugis contamlnatum. sed ipsum uniforme pulchrum divinum liiNplcInt?... Noune coglU» quod llle... non imagines virtutis sed virtutes ipsaspttrlet, i|iil|i|ic cum non simulacntm sed rem ipsam attinyat, cumque virtutem K inin pnrljit nti|iic nlnl, Dco iunlcus cmcletur, et. si quls lillus bominum. <* MJitma immortaitt ixlstctf ». lloc nutem vcrlllcntuuj est ln Christo jnm In hnc vlin pm-Hcnll.
DE SCIENTIA CURISTI
Confirmatio. — Hoc convenientise argumentum eo fortius apparet quo consideratur altissima contemplatio S. Joannis Evangelistai circa Verlmm in Prologo sui Evangelii. aut contemplatio Pauli, geutium doctoris, dicentis, II Cor., xn, 4: « Scio bominem in Christo ante annos quattiordecira (sive in corpore, nescio, sive extra corpus, nescio, Deus scit), raptum hujusmodi usque ad tertium cwlum2*. Et. scio liujusmodi liominem (sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit), quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quw non licet homini loqui». Si autem S. Paulus, ut esset doctor gentium, et semper plus haberet, prsedicando, iu mente et in corde quam in ore, tantam contemplationem accepit, scilicet ut prwdicatio ejus ex plenitudine contemplationis provemret, secundum S. Tbomai verba", quid putaudum est de contemplatione Cbristi, ut convenienter esset supremus Doctor onmium generationum bominum. Id autem quod est pro Cbristo eonvenientissimum debet esse.
Notandum est insuper quod post S. Augustinum, S. Tbomas in IP-IP*, q. 175, a. 3, tenet quod.S. Paulus in raptu «vidit ipsam Dei essentiam et non solum quamdam refulgentiam claritatis ipsius», concludit ibidem : «Convenientius dicitur quod S. Paulus in raptu Deum per essentiam vidit». Pro S. Thoma boc est probabilius. Si' autem ita Euit, ;i loitiori Christus ipsam Deitatem jam in tcrris videbat 26.
lpse sanctus Tbomas propter suam altam contemplationem, in fiue suse vitse, uou poterat amplius dictare Summam Theologicam, quje ei videbatur esse quasi palea, non frumentum ; multo autem al tior erat Cbristi contemplatio. Superabat certo contemplationem Adaj innocentis, de qua S. Thomas dicit, De Veritate, q. 18, a. 1 : « Adam non vidit Deum per essentiam... Visio beati a visione viatoris non distinguitur per boc quod est perfectius et minus perfecte videre, sed per hoc quod est videre et non videre ». Credere est non videre, fides est de non visis. Contemplatio Adas innocentis remauebat in ordine fidei, dum contemplatio Cbristi jam in terris ordinem fidei superabat.
Sic intelligitur quomodo prwdicatio Christi simul sit alti* sima et simplicissima et supra omnem contradictionem ; insuper est omnium intelligentiarum sive sapientissimorum, sive parvulorum ac comodata; dum e contra saspe magistri humani loquuntur sec. ternii nologiara non omnibus accessibilem, quia non satis penetrant rela tiones doctrinae exponendse cum profundioribus aspirationibus hnmaui cordis. Cf. Bossuet, Discours sur VHistoire universelle, p. II, c. XIX :
34 JudiPi distinguebant : 1° crelum aeris seu atmospheram ; 2° caelum astro rum seu ethereni; 3° ciclum spirituale vel empyreum ubl Deus habitat. et vldetur ab angelts.
26 Cf. P. Sales, O. P., he Lettere dcgli Apostoli, II Cor., xu, 4. Cf. elliun P. B. Allo, O. P., Oomnwntaire sur tn II" Bp. aux Corinthicns, xu, 4. I'. Alln dlclt: S. PnulUS elevnum est « ad hiimiiiiiiiu contemplatlonis dlvinin», et. rcfert lntcrpretjitlonein .s. AuKUstlnl et m. Tbouue. nlhll dloesdo contrn oom, noint ■oloxa uuod aoo ndmltMtur nb mtto et a Cornello ji i.ni.i.ic
AN PUERIT SIMUL VIATOU ET COMPHEHENSOIt
« Qui n'admirerait la condescendance avcc laquelle il tempere la hauteur de sa doctrine? Cest du lait pour les enfants, et tout ensemble du pain pour les forts. On le voit plein des secrets de Dieu ; mais on voit qu'il n'en est pas etonne, comme les autres mortels k qui Dieu se commuuique: il en parle naturellement, comme etant ne dans ce secret et dans cette gloire; et ce qu'il a sans mesure (Joann., in, 34), il le r6pand avec mesure, afin que notre faiblesse le puisse porter».
Est magister supremus, cujus auctoritas est incomparabilis, unica; sic cum summa simplicitate illuminat intellectum, pie delectat affectum et efficaciter movet voluntates ad recte et sancte agendum ■'■ '. Ha3c prffidicatio debet provenire ex plenitudine altissimae contemplationis.
Corroboraretur denique boc argumentum considera.ndo apttd inysticos, v.g. apud S. Joannem a Cruce et S. Theresiam, quid dicunt de altissima contemplatione mystica in via, et de visione intellectuali •SVS. Trinitatis, per species infusas; hsec. visio, protit nondum est immediata ac per essentiam , pertinet ad ordinem fidei2*. Noudum ex ea habetur evidentin intrinseca mysterii Trinitatis, ita ut clare appareat quod Deus non esset Deus, si non esset Trinns. Christus autem jam in terris certo altiorem contemplationem Trinitatis habuit quam altissimi contemplativi, imo, ut videbimus infra eam conservavit in cruce. Uude Paulus dicit, Col., n, 3, quod in Christo Jesu « sunt omnes thesauri sapientice et scientiw absconditi-».
Eoc argumentum dessumptum est ex fine Incarnationis. Alia sunt argumenta dessumpta ex ipsa personalitate divina Christi et ex conscientia quam de ea habuit.
gum Argumentum: Ex conscientia quam Christus habuit sua; divinitatis et personalitatis divinw. Dixit enim, ut jam notavimus (Joann., vin, 14) : « Si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium ineum, quia scio unde veni et quo vado ». — Joann., xvi, 27 28; « Ego a Deo exivi. Exivi a Patre et veni in mundum»2'. Ex his textibus satis clare constat eum habuisse conscientiam sua? divinitatis, nam non dicit credo, sed « scio unde veni» et vni, 38: « Ego quod vidi apud Patrem mcum loquor». Loquitur ut homo, ergo vidit ut homo.
Atqui hsec conscientia non supcraret ordinem fidei, si non esset cum visione immediata Deitatis; nam supra cognitionem fidei donis
2' Sic in Apologetica exponitur argumentum desumptuni e snblimitate doctriiiii Ohristi et ex ejus tnodo prwdicandi ; cf. opus nostrum : De Revelatione, I. II, c. VIII.
z» Cf. I», q. 12. a. 2: « Pcr nutlam simiUtudinem creaUvm Dei essentia viaeri iiotest ».
Exivi a Palrc |KilcKt tlgnlficare quidem pnesertim generationem ifternain SiThl. 8tx! sei|iicntln vcrhii ■ pmH in mundiim » siKiilficant ipsam Incarnationem Vorbl. ClirlsttiH nutcin dlclt scio iindr. r,'nt,- idco non crcdlt sed vidot IncarnntlOtllH myBterium ct proprlnm iHTH.innlliatcin dlvlnnin.
DE SCIE.NTIA CHIUSTI
Spiritus Sancti illustratae, qualis est in sanctis viatoribus, nihil est nisi visio beata"". Si igitur Christus hanc visionem beatam non habuerit, solum credidit divinitati suae et suse personalitati divinae, sieutsancti credunt SS. Trinitatem in justis habitare.
Objectio: Sancti viatores habent cognitionem quasi experimentalem hujusce prajsentiaj SS. Trinitatis per amorem filialem quem in ipsos Deus producit, ut dicit S. Thomas, Comm. iu Ep. Rom., viii, 16, circa verba « Spiritus Sanctus reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei », « reddit testimouium, inquit S. Thomas, per effectum amoris filialis, quem in nobis facit».
Respondetur: Qaac cognitio quasi experimentalis remanet in ordine fidei, procedit nempe a tide donis Spiritus Sancti illustrata, prsesertim dono sapientiaa, sic habetur tides penetrans et gustans mysteria Dei, secundum illud : « Gustate et videte quoniam suavis est Dominus». — Sed hi saucti viatores non vident Trinitatem iu seipsis prajsentem ; nec sciunt eam, sed credunt cum quadam experientia. E contrario Christus dixit: « Scio unde veni ». - « Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor». Cf. S. Thomam, De Veritate, q. 18, a. 1, textus jam supra citatus.
8am Argumentum: Ex unione hypostatica et ejus influxu. Ipso facto unionis hypostaticas (quse in se altior est quam visio beata) anima Clirisii eral in statu termini. Atqui ad hunc statum termini pertinet visio beata. Ergo conveniens fuit quod Christus fuerit sitnul viator et comprehensor , ut cotnmuniter dicunt theologi omnes praesertim a ssec. xu.
Hoc argumentum corroboratur ex consideratione redtindantuB gratiai unionis. Etenim quando aliquid receptivum est propinquius causaa iufluenti, tanto magis et perfectius participat ejus influxum, ut jam dictum est agendo de plenitudine gratiae habitualis in Christo (IIla, q. 7, a. 1 et 9). Atqui humanitas Cliristi erat personaliter unita Verbo Dei, fontis totius gratiaj. Ergo summe conveniebat quod Christus ul homo, jam in terra, participaret perfectissimam gratiam, quse est gratia consummata per gloriam.
^um Argumentum: Ex Filiatione naturali. Christus, ut hoino, praxlestinatus est uon ad filiationem divinam adoptivam, sed ad li liationem divinam naturalem, quae ipsam gloriani su)>erat, ut infra ostenditur, III", q. 24. Atqui Filiatio divina naturalis importat jus ad iMpreditatem Dei, imo ad immedialam consecutionem hujusce hasreditatis qua? in visione Dei intuitiva consistit. Ergo Christo, ut est honio, jam iu terris decebat visio beatifica.
Et supra dictum est, id quod decebat ei certo tribuendum ei est, prajsertim si hoc subservit, ut vidimus, ad finem Incaruationis re demptiva1, ut Christus nempe sit Magister iJealis omnium moM BtrOrum usque ad finem mundi.
■,0 Btlan alttMtmiD lUnmlnatloiiuH prophetlcu.' v.i alIlor»-a vlslonos Intcl-
UTtiialu» mjNiicoruin rpuuinonl in onHns Bdal
AN PUBRIT SIMUL VIATOB ET COMPREHENSOB 263
Notandum est quod hsec doctrina confirmatur etiam ex hoc quod ■-iiiictus Thomas docet de scientia apostolorum. Cf. Tabulam auream, ad verbum « Apostoli »
Ex his omnibus argumentis theologice certum quod Christus jam in terris habuit visionem beatificam, et vere fuit, ut communiter di- « unt theologi a saBCulo xn, simul viator et comprehensor . Sic Christus jam in terris clare videbat Trinitatem et omnia mysteria gra tiae, v.g. quod gratia efficax non solum conciliatur cum libertate « reata, sed suscitat electionem liberam.
Oubium. — An Qhristus visionem, beatificam habuerit a primo instanti sua conception-is.
Respondet affirmative S. Thomas infra, q. 34, a. 4, quia huma nitas Christi a primo instanti suas creationis assumpta fuit a Verbo, et visio beatifica competebat Christo homini prout, vi unionis hypo statieaj, erat caput Ecclesia}. Omnes proinde rationes prius exposi valent etiam pro primo instanti conceptiouis ; hoc. nullo modo repugnabat fini Incarnationis, imo ei conveniebat. Insuper addendum >'st quod contra Conc. Constantinop. (Denz., 224) Christus profectu mclioratus fuisset, si visionem beatificam accepisset in decursu pras «entis vitas.
Objectio: 1'erfectius est habere gloriam ex meritis, quam sine meritis, et merita Christi nonnisi morte ejus fuerunt consummata. Imo dicitur apud Luc, xxiv, 26: « Nonne oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam? ». Ergo nonnisi post mortem Christus tfloriam accepit.
Respondetur cum S. Thoma infra q. 19, a. 3: distinguo ante cedens, scilicet perfectius est etiam pro Christo, habere aliquid ex meritis, quam sine meritis, « nisi sit tale quid (scil. donum) cujus rarentia magis dignitati Christi et perfectioni prwjudicet quam meritum accrescatn. TJnde nec gratiam, nec scientiam, nec beatitudinem nnimae, nec diviuitatem meruit..., quibus carere magis diminuit di- Ktiitatem Christi quam augeat meritum. Sed gloria corporis, vel nliquid hujusmodi, minus est quam dignitas merendi, quaa pertinet
" Ostcndit sanetus Doetor quod Apostoli fuerunt perfectlores ea-terlsi lianctls, liabuerunt omnem seientiam rerum Bciel et morum, quantum expelllebat ad eonverslonem muncli; Spirltus Sanetus doeuit Apostolos omnem verltntem necessnriam ad salutem, non autem omnes futuros eventus. Verba Aik>- Rtoloruni sunt ex famllinri revelatlone Spiritus Sanetl el Christi; kleo servanda tuut, qiila sunt in cnnonlea scriptura, in qua nefas est credere aliquld falsuxn NM>, Dens dedil A|M)8tolls sclentlam scripturarum et diversarum linguarum.quam homlnes per stndliun n-i contaetndinem acquirere r>ossiint. licet non ita perfncte. Sl autem Apoatoll ItB llluiuinati sunt clrca verltatem dlvlnam, Cbrlstus liMa debult mnlto mafla circji vltam Dol Intbnam Ulnmlnarl et pius qunm omnos ilnctorei et contemplatlvl onl d«In<le vencrunt.
ad virtutem caritatis», sic meruit hanc eorporis gloriam. et est sensus textus Bt. sec. Lucam, xxiv, 26, prius citati. /
2* Objectio: Summum gaudium stare non potest cum summa; tristitia. Atqui Christus dixit in horto Gethsemani : «Tristis est onimd mea usque ad mortem» (Matth., xxvi, 38). Ergo tunc gaudium beaj tifkum non habuit, nec proinde visionem beatificain, ex qua gaudiunj istud iiccessario resultat.
Respondetur infra q. 46, a. 8, c. et ad lum; ibid. a. 6, ad 4UI", et q. 84, a. 9, ad 2um, scil. snmmuni gandium stare uon potest cura summa tristitia circa idem omnino objectum sub eodem aspectu cofl sideratum, eoncedo; secus, subdistinguo : naturaliter, concedo; supefj naturaliter , nego. Superuaturaliter autem Christus erat simul viatcm prout humanitas ejus erat passibilis, et comprehensor quoad superiorem partem mentis. Imo ex eadem pienitudine gratke procedebaia ejus summum gaudium et ejns summa tristitia, ut alibi ostendimus «S
Ex plenitudine enim gratiae consummatfe ex una parte procedebant lumen gloria?, visio beata, summus amor Dei et supremum gaudium. Et ex alia parte ex eadem plenitudine gratiae Christi viatoris et ex ejus summo amore erga Deum et erga nos procedebat SummuiS dolor aupcrnaturalis de peccatis liominum, prout sunt offensa pro Deo et mors pro animabus nostris. Insuper ex suo summo amore erga Deum et ergi* nos, voluit Christus, sacerdos et victima^ voluntaria, perfectissimum ofEerre holocaustum, et propterea, vi amoris sui, liberrime sese tradebat dolori, impediendo redundantiam glo-, rise superioris partis mentis in partes minus altas mentis et in seg sibilitatem omnibus oppressam doloribus. In hoc est miraculum coa>| sequens statum unicum Christi simul viatoris et comprehensoris.
Dicit S. Thomas, III», q. 46, a. 6, ad 4"m : «Christus non sohtm doluit pro amhsione vitw corporalis proprke, sed pro peccatis omniur^ hominum aliorum, qui dolor in Christo ewcessit omnem dolorem cn juscumque contriti, tum quia ex majori scientia et caritate processit, ex quibus dolor contritionis augetur, tum etiam quia pro omnibu* peccatis simul doluit secundum illud Isaite, un, 4: " Vere dolores uostros ipse tulit " ».
Item, ut dicit S. Thomas in Compendio theologim, c. 232. de passione: « De eisdem de quibus dolebat secundum sensum, imagi nationem et rationem inferiorem, secundum superiorem (rationem) gaudebat, in quantum ea ad ordinem divina? sapientiai referch;ii.. Permittebat unicuique inferiorum virium moveri proprio motii m summo modo tristari, ut holocaustum fieret perfectum. Sic gandebat de passione sua ut erat utilis redemptioui hominum et tristabatur M ea ut erat natura» contraria; sic liberrime sese dolori tradebat, cofl
3= L'Anwur de Dieu ct la Croix de Jesus, t. 1. p. 206-203. Bx pleultndlM euim gratlte procedebant In eo ex una parte lumen glorlae et cnritns Uentlflo* et ex alla parte sumnius zelus j,'l<>rlie Del et snlutls nnlmnrum, quo volebnl pS i-viissiiii.. smim miwnli m rwlciniil Ivnm pcr liolocniislum crucis summo (lolon iKllmplcrc, iu\ mellus mnnlfeHtnndiim iimorcm smim.
AN HAIiUERIT SCIENTIAM INFOSAM
2C5 servando gaudium beatificum in apice meutis et liberrime impediendo ejus redundantiani in regionem minus elevatam mentis et in sensibi litatem. Sic, liberrime sese tradendo dolori, ut generosissima hostia voluntaria, impedivit ne gaudium superioiis partis mentis difflueret in inferiorem. Hic autem dolor cessavit quando Christus non fuit amplius viator. Proinde humanitas Christi patientis comparata est monti cujus culmen est in luce sereua et cujus basis devastatur tem pestate.
Chapter 32 of 101