Sectio 3, art. 1: UTRUM CHRISTUS HABUERIT ALIQUAM SCIENTIAM
PR/ETER DIVINAM
Status qusstionis. — Sensus est: an praeter iucreatam cognitionem Christus aliam habuerit. Quare alia non sit superflua, cum increata jam se extendat ad omnia.
Responsio est afflrmativa, scii. Christus habuit scientiam crea tam, prwter increatam cognitionem ; hoc est de fide.
Hoc quidem clare constat ex Sacra Scriptura, v.g. apud Joann.,. vin, 55, Christus dicit de seipso : «Scio eum (Patrem meum) et scr-
< Oti Diot. thiol. oath , nrt ./<'.»u/i OKritf, <ol. 1278 k» , et Scivnce du VhHst
250 DE SCIENTIA CHBISTI monetn ejus servo», servabat autem ejus sermonem per actiones creatas, ut homo; ergo pariter eum sciebat per scientiam creatam. Insuper Christus oravit, meruit, obedivit et alia multa fecit ut homo, quai fleri nequeunt nisi per actum intellectus creati et actum voluntatis creatae; non quidem ut Deus oravit, meruit et obedivit; bi actus supponunt subordinationem voluntati increatae voluntatis creatas sub directione intellectus creati.
Proinde damnati sunt Monothelitse, qui nolebant admittere duas voluntates in Christo, scil. increatam et creatam. Cf. III Conc. Constautinopolitano (Denz., 290, 291), ubi definitur Christum « perfectum esse in deitate et perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere, eumdem ex anima rationali et corpore... (et habere) duas naturates voluntates non coutrarias..., humanam naturam in eo habere oinuia quae huinana sunt, absque ullo peccato».
Secundum Medinam, hairesis est manifesta negare scientiam creatam fuisse in anima Christi, saltem actum scientise.
Ut Joannes a S. Thoma animadvertit, quoad ultimam lineam corporis articuli, non quidem definitum est in Christo duas scientias esse, sed duas voluntates et operationes, et similiter habuisse naturam humanam, omniaque humana sunt, etc. ; ex quibus definitionibus attendendo magis ad sensuni quani ad verba sequitur damnatam esse positionem negantitim duas scientias in Christo.
Probatur responsio ratione theologica in corpore articuli.
— Humana natura non potest esse perfecta sine suo actu conna turali et proprio cognitionis.
— Atqui Filius Dei assumpsit naturam humanam perfectam.
— Ergo Filius Dei habuit actum creatum connaturalem et pro- prium cognitionis intellectivse.
Major probatur tripliciter:
1° Ex hoc quod anima intellectiva est imperfecta nisi reducatur ad actum intellectionis, ad quem ordinatur.
2" Quia qutelibet res est propter suam operationem, seu ut: explicat Cajetanus «propter semetipsam operantem», cum ejus fa cultas operativa ordinetur ad operandum.
3° Quia saltem cognitio creata primorum principiorum « per tinet ad naturam aniime humanse», non quod sit innata, sed prout propositis terminis principiorum, naturaliter intellectus eis adhairet
Minor autem est revelata et clare expressa in III Conc. Constan tinopolitano citato. Unde Christus frustra haberet intelligentiam hu manam, si per eam non intelligeret, et in hoc ejus anima esset im perfectior aliis animabus hominum.
Dubium: An Christus ut homo potuisset intelligere per com municationem intellectionis increatae, ut putavit Magister Bonaj spe'
Respondetur communiter negative. Etenim intellectio in anima actus vitalis, procedenf» nempe ah intrinseco, ab ipsa anima et a
AN FUERIT SIMUL VIATOR ET COMPREHENSOR facultate ejus. Atqui Deitas non potest gerere vices animae, aut facultatis, aut habitus, v.g. luminis gloriae; sic esset forma, non terminans, sed informans, et proinde minus perfecta quam totum ex ea compositum. Ergo anima Christi non potuit intelligere per communicationem intellectionis increatai.
Chapter 31 of 101