Skip to the text

Sectio 10, art. 2: Utrain justitia Dei sit veritas

St qu. Hic articulus instituitur ad explicanda haec verba Ps. lxxxiv ii : « M.senpordm et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax osculatae' sunt » m qmbus, secundum contextum et traditionem, veritas ponitur pro justitia. r*"«vw

Difficultas est autem quia veritas est in inteliectu, dum justitia est m voluntate ; et s. datur aliqua virtus quae dicitur veritas, seu potius veraatas, est virtus annexa justitiae, non tamen ipsa justitia

Responsio vero est : justitia Dd convenienter veritas notninatur. Ratio est, quia, cum intellectus divinus sit regula et mensura rerum ventas earum consistit in conformitate cum intellectu divino, et pariter opera nostra dicuntur justa secundum conformitatem cum lege divina Atqur ] ustitia Dei constituit ordinem in rebus conf or mem rationi saoientiae suae quae est lex ejus. Ergo justitia Dei convenienter veritas nominatur.'

M *». Justtia quantum ad legem regulantem est in intellectu, sed scienaa Dei est causa rerum prout habet voluntatem adjunctam et lmpenum est actus ad quem concurrunt intellectus et voluntas

Ad s*. Veritas justitiae sic distinguitur a veracitate Dei/sed connectuntur.

Consectaria.

Quinam sunt principales actus justitiae divinae ?

Sunt tres actus : i<> dare unicuique quod ei debetur secundum rationem suae naturae et conditionis ; 2o infligere poenam pro peccatis debitam, et 3 retnbuere praemium debitum pro meritis. Sub secundo aspectu justitia divma vocatur vindicativa. sub tertio vocatur remunerativa ^ i° Est imta dtstrt buiio bonorum naturalium et auxiliomm supernaturanum sme quibus consequutio finis creaturarum esset imfmJbiln. Hoc oicit sanctus I homas in art. i in corp. « Sicut ordo congruus familiae vel cujuscumque muititudinis gubernatae monstrat hujusmodi justitiam in guoeniajite ; ita ordo universi, qui apparet tam in rebus naturalibus, quani m rebus voluntariis, demonstrat Dei justitiam. » Item ibid. ad 3- Hoc affirmatur a Christo Domino in Sermone in monte (Mattk. , VI. 25) : <c Ne solhciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro qmd mduamim. Nonne anima plus est quam esca et corpus plus quam vestimentum? Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea ; et Pater vester caelestis pasrit illa Nonne vos magis pluris estis fflis?... Scit enim Pater vester quia his omnibus mdigetis. Quaerite ergo primum regnum Dei et justitiam ejus et haec omnia adjicientur vobis. » w. Cf . Commentarium sancti Thomae in

DE PRINCIPALIBUS ACTIBUS JUSTITIAE DIVINAE 477

Matthaeum. Si est justa distributio bonorum corporalium^ a fortiori debet esse justa distributio bonorum spiritualium : « Nonne anima plus est quam

Attamen, absque injustitia ex parte Dei, est magna inaequalitas conditionum tum naturalium tum sufternaturalium. Inaequalitas conditionum naturalium in genere humano jam erat in statu justitiae originalis, ut dicit sanctus Thomas, Ia, q. 96, a. 4 : « Homo naturaliter est antmal sociale. Unde homines in statu innocentiae socialiter vixissent. Sociaiis autem vita multorum esse non posset, nisi aliquis praesideret, qui ad bonum commune intenderet. Multi enim per se intendunt ad multa, unus vero ad unum... Hoc naturalis ordo praescribit ; ita Deus hominem condidit. » Item inter angelos est hierarchia, quidam aliis dominantur. Imo inaequalitas creaturarum, quae est necessaria ad distinctionem formalem earum, requiritur ad convenientem manifestationem bonitatis divinae, quae nequit sufficienter manifestari per unam creaturam nec per plures omnino aequales ; ita nemo in sua bibliotheca colligit mille exemplaria Virgilii, ejusdem editiohis et ligaturae. Cf. infra, Ia, q. 47, a. 2, ubi ostenditur quod non csset per» fectum universum si tantum unus gradus bonitatis inveniretur in rebus ; item non esset perfecta planta cujus omnes partes essent flores, nec perfectum esset corpus humanum cujus omnes partes haberent dignitatem oculi. Sic inaequalitas creaturarum est a Deo, et etiam inaequalitas conditionum in genere humano.

Sed post peccatum originale, nec non per concupiscentiam carnis et oculorum, per superbiam vitae, inaequalitas conditionum naiuralium valde aucta et exaggerata estt ita ut quidam nimias divitias habeant et alii sint in egestate et miseria. Unde Christus Dominus dixit apud Luc. vi, 24 : « Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram ; vae vobis qui saturati estis, quia esurietis ; vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. » Haec est damnatio inordinati amoris divitiarum. Item cf. apud Luc, xvi, 25 quid dicitur de malo divite et de bono mendico Lazaro.

Propterea inter signa Messianitatis suae, Jesus enuntiat illud : « pauperes evangelizantur », et initio Sermonis in Monte, praedicando beatitudines evangelicas, ostendit quod inaequalitas conditionum naturalium non raro compensaiur per inaequalitatem gratiarum, prout « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam » Jac, iv, 6. Sic dicitur apud Matth. v, 3 : « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent, quoniam consolabuntur. Beati misericordes . . . Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. »

In hoc apparet, conjuncta quidem cum misericordia, altissima justitia distributiva, quae exprimitur etiam in Cantico Magnificat : « Deposuit potentes de.sede, et exaltavit humiles. Esurientes implevit bonis et divites dir^isit inanes » Luc, I, 52*

(aec justitia distributiva, quoad distributionem gratiarum apparet in aoc quod ut ait sanctus Augustinus (De natura et graiia, c. 43, n. 50) : « Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet et facere quod possis et

47« postulare quod non possis » 1 . — Sic communiter dicitur : Facienti quod in se est (cum auxilio gratiae actualis), Deus non denegat gratiam (habitualem) Sic Deus omnibus adultis dat gratiam sufficientem, secundum quam reahter possibilis est adimpletio obligationis hic et nunc urgentis In hac autem gratia sufficienti nobis offertur gratia efficax, sicut fructus in flore sed S1 homo resistit huic gratiae sufficienti meretur privari gratia efficaci qua de facto mandata Dei effective servasset.

Unde etiam per respectum ad infideles servatur justitia distributiva Dei secundum illud Pii IX (Denz. 1677) : « Notum Nobis Vobisque est eos qui mmncibih circa sanctissimam nostram religionem ignorantia laborant' qu.que naturalem legem ejusque praecepta in omnium cordibus a Deo msculpta sedulo servantes ac Deo obedire parati, honestam rectamque vitam agunt, fosse divinae lucis et gratiae oj>erante virttde aeternam consequi vitam, cum Deus, qui omnium mentes, animos, cogitationes habitusque plane mtuetur, scrutatur et noscit, pro summa sua bonitate et clementia

■mmme paUatur quempiam aeternis puniri suppliciis, qui voluntariae culpae reatum non habeat. ., - Item (Denz. 1648). - Pariter sanctus Thomas dixerat de Ventate, q. 14, a. ir, ad t»: «Si aliquis taliter nutritus in sdvis, ductum naturalis rationis sequeretur in appetitu boni et fuga mali certissmie tenendum est quod ei Deus vel per internam inspirationem revelaret ea quae sunt ad credendum necessaria, vel aliquem fidei prae- dicatorem ad eum dirigeret, sicut misit Petrum ad Cornelium (Act. x) » Haec omnia pertinent ad justitiam distributivam qua Deus omnibus distnouit ea quae sunt necessaria ut possint ad suum finem pervenire.

bic Deus non permittit quod adultus absque culpa sua careat auxilio necessano ad vitandam damnationem.

Non omnes quidem .receperunt quinque talenta, quidam receperunt unum tantum, sed si non resisterent huic gratiae divinae multas alias acciperent ; et non raro, ut diximus, inaequalitas conditionum naturalium et speciatim paupertas, per inaequaUtatem gratiarum divinitus compensa- tur. Unde non solum Justitia distributiva in his non offenditur, sed pluries.

mirabihter manifestatur.

20 Alius actus justiUae distributivae Dei est infligere poenam pro peccaus debtiam. Sic dicitur in Evangelio sec. Lucam xvx, 25 ad malum divitem post mortem ejus : « Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et .Lazarus similiter mal*; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. p Ut ostendit sanctus Thomas, I* 11« q. 87, a. 1 : «Qyidquid contra ordinem aiiquem (sub quo est) insurgit, consequens est ut ab eo ordine et principio ordmxs ; depnmatur... (Atqui) ille qui peccat agit contra rationem, contra iegem humanam.et contra legem divinam. Unde triplicem poenam incurrit : unam quidem a seipso, quae est remorsus conscientiae, aliam vero ab nomine, tertiam vero a Deo » tanquam a justo judice, qui absque uUa

DE PRINCIPALIBUS ACTIBUS JUSTITIAE DIVINAE 479 passione, poenam infligit propter amorem justitiae et iifinitae Bonitatis super omnia diligendae. Sic justitia vindicativa est proprie seu formaliter in Deo1

In hoc est justissima retributio, secundum proportionem inter poenam et culpam. Sic culpa venialis punitur per poenam temporalem, et culpa mortalis in hac vita non remissa sed per peccatum impoenitentiae finalis consummata juste punitur per poenam aeternam, nam ut ait sanctus Thomas, Ia IIae, q. 87, a. 3 : « Peccatum ex hoc inducit reatum poenae quod pervertit aliquem ordinem ; manente autem causa, manet effectus : unde quamdiu perversitas ordinis remanet, necesse est, quod remaneat reatus poenae... Et ideo, si per peccatum corrumpatur principium ordinis, quo voluntas hominis subditur Deo, erit inordinatio quantum est de se irreparabilis, etsi . reparari possit virtute divina. Principium autem hujus ordinis est ultimus finis, cui homo inhaeret per caritatem. Et ideo quaecumque peccata avertunt a Deo, caritatem auferentia, quantum est de se, inducunt reatum aeternae poenae. »

Si igitur non remittuntur ante mortem, et adveniente impoenitentia finali, haec irreparabilis perversio ordinis perenniter durat, tunc de facto punitur per poenam aeternam.

Justissime pro culpa voluntaria requiritur proportionalis contritio et satisfactio, et his deficientibus infligitur poena, ut ordo justitiae servetur2

Misericorditer autem peccatores qui multoties in peccatum mortale ceciderunt, saepe, iterum atque iterum convertuntur a Deo, sed timere debent ne novum grave peccatum, in quod incidunt, non remittatur in

  1. Manifestum est quod poenae aeternae, de quibus in Sacra Scriptura constat, (Matth., xxv, 41, 46), ratione aeternitatis non possunt esse nisi vindicativae , non sunt enim pro ipsis damnatis ad eos corrigendos aut a malo deterrendos, quamvis sint medicinales pro alii3.

Ex praedictis apparet etiam quod justitia vindicativa consequitur sanctitatem divinam. Ordo enim moralis, qui est imago sanctitatis Dei ab ipso libere volita, conservari nequit nisi poenae adhiberi possint pro culpis, et poenae vindicativae ac non solum correctivae contra voluntatem in malitia obduratam et quamlibet correctionem recusantem.

  1. Ut dicitur Ia II*©, q. 87, a. 3, ad 3m : Deus non delectatur in poenis propter ipsas, sed delectatur in ordine suae justitiae, quae hoc requirit. » Ipse vult manifestationem justitiae per hanc proclamationem inalienabilis juris infinitae Bonitatis ut super omnia diligatur. In hoc est actus justitiae legalis supremae quae compensare debet imperfectiones justitiae humanae quae non semper punit ut oporteret, nec praemium tribuit ut convenit ; magna enim crimina xn terris remanent quandoque sine poena humana, et heroicae virtutes absconditae sine praemio humano. In die autem judicii haec omnia revelabuntur et apparebit splendor divinae justitiae.

Non repugnat bonitati et misericordiae Dei imponere poenam aeternam pro peccato mortali non remisso seu impoenitentiae finalis. In hac poena Deus libere et legitime vult manifestare sanctissimum amorem suum erga justitiam, et odium consequens contra iniquitatem, postposita manifestatione misericordiae. Imo hac misericordia sunt indigni illi qui ex hac vita cum impoenitentia finali recedunt et veniam non postulant. Attamen, ut dicitur infra q. 21, a. 4, « in damnatione reproborum apparet misericordia, dum Deus punit eos citra condignum» »

Hermes, o^uamvis non negaverit poenas aeternas, asseruft justitiam vindicativam repugnare ultimo fini operationis Dei ad extra» quia existimavit hunc finem esse beatitudinem creaturarum, potius quam manifestationem Dei bonitatis et perfectionum divinarum.

Notandum est tamen quod Deus justitiam vindicativam Uberrime exercet, ita ut peccatori poenitenti sine ulla poena ignoscere possit. Est enim privilegium supremi legislatoris et supremi judicis posse condonare supplicium, cf. infra, q, 21, a. 3, ad 2»

1 1 ii ■ iu ■ ii i. _ j . nn ii ■__ ■ -1 ■ --- futuro, <f eo quod non cognoverunt tempus visitationis Domini », Luc.x xix, 44. Hoc tangit inscrutabile praedestinationis mysterium. Attamen semper sperandum est in misericordiam divinam.

3° Alius denique actus justitiae divinae est admirabilis retributio mentorum, secundum debitatn proportionem.

Cf. Matth.t v, 3 : « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites, beati qui lugent, qui esuriunt et sitiunt justitiarn, beati misericordes, beati mundo corde, beati pacifici, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint,,et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me ; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. » Item Luc.t vi, 23, — Sed debet esse recta intentio et quaedam proportio inter meritum et praemium propterea dicitur apud Mattk, vi, 1 : « Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus. ut videamini ab eis, alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est. » In hoc Dominus monet ad simplicitatem sanctae intentionis ; unde ibidem de hypocritis* qui eleemosynam faciunt, ut honorificentur ab hominibus, dicitur: «receperunt mercedem suam », scilicet laudem humanam. E contrario « sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito redde.t tibi ».

In hoc simul interveniunt misericordia Dei et ejus justitia secundum illud Pauli : II Tim.> iv, 8 : «Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex ; non solum autem mihi, sed et iis qui diiigunt adventum ejus..» Et unusquisque accipiet gradum luminis gloriae secundum gradum caritatis suae.

Chapter 85 of 105