Sectio 10, art. 4: Utrum in omnibus operibus Dei sit misericordia
et justitia.
St. qu. Hic articulus instituitur ad explicanda verba Ps. xxiv, 10 : « Omnes viae Domini misericordia et veritas » et similia verba Sacrae Scripturae,
Difiicultas est praesertim i° quia quaedam opera Dei attribuuntur misericordiae, ut justificatio impii, et quaedam justitiae, ut damnatio impiorum, in qua non apparet misericordia ; 20 multi justi in hoc mundo affliguntur, in hoc non apparet justitia ; 30 opera justitiae et misericordiae praesupponunt creationem, in qua non manifestantur hae perfectiones divinae.
Mesponsio tamen est : In quolibet opere Dei misericordia et verita^ inveniuniur, ut dicitur in Ps. xxiv, 10, citato.
Notandum est : hoc verificatur si sumitur misericordia saltem in sensu lato, pro remotione cujusmmme defectus, et non solum miseriae proprie dictae, ut dicitur in art. et ad 4m.
Ratio est quia opus divinae justitiae semper praesupponit opus misericordiae et in eo fundatur* Creaturae enim non debetur aliquid (v. g. auxilium aut praemium, aut poena) nisi propter aliquid in ea praeexistens, et in ultima analysi propter aliquid quod ex sola bonitate divinae voluntatis dependet, quae nos gratuito creavit et ordinavit ad finem supernaturalem. Et sic m quolibet opere Dei apparet misericordia (saltem in sensu lato) quoad primam radicem ejus*
tm eorollarium (in art.) : « Virtus hujusce primae radicis omnium Dei operum saivatur in omnibus consequentibus, et etiam vekementius in eis ©peratur, sicut causa prima vehementius infiuit quam causa secunda. » Sic axnor Dei erga creaturas est radix omnium Dei operum et manifestatur prius pe.r niodum rnisericordiae sive late sive proprie dictae, quarn per mcdum justitiae, quae in hoc arbore amoris Dei est solum velut ramus, dum misericordia est quasi principalis pars arboris, quasi truncus ejus immediate procedens ex radice. Nec mirum est quod sit quidam ordo inter perfectiones infinitas Dei ; sicut voluntas divina ratione praesupponit intellectum divinum, ita misericordia et justitia praesupponunt Dei bonitatem et amorem, sed misericordia est prima manifestatio amoris, dum justitia est velut secunda ejus manifestatio. In misericordia manifestatur bonitas Dei ut suiipsius diffusiva, in justitia autem praesertim vindicativa manifestatur jus inalienabile supremae bonitatis ut super omnia diligatur. Sic misericordia est prima radix operum Dei. Sanctus Thoraas dicit IIa IIae, q. 21, a. 2 : « Magis proprium est Deo misereri et parcere, quam punire, propter ejus infinitam bonitatem. »
2m eorollariimi (in art.) : « Propter hoc etiam ea quae alicui creaturae debentur, Deus ex abundantia suae bonitatis largius dispensat, quam exigit proportio rei. Minus enim est quod sufficeret ad conservandum ordinem
DE HARMONIA UTRIUSQUE 485
justitiae, quam quod divina bonitas confert, quae omnem proportionem creaturae excedit. » — Sic dicitur in Ps. xxxn, 5 : « Misericordia Dei plena est terra. » Deus generaliter dat creaturis omnibus plus quam stricte necessarium ad finem, dat ut in pluribus id quod convenit ad bene esse^ in ordine materiali et in ordine morali ac spirituali. Sic in omni opere Dei misericordia resultat ex parte Dei superabundantis in bono ; sed justitia resultat ex parte operati, recipientis secundum suam proportionem,
Ad im. In damnatione impiorum vehementius quidem apparet justitia ; attamen in ea manifestatur misericordia ut aliqualiter allevians poenam, quia puniuntur citra condignum, cf. IIIa, Suppl., q. 99 ; cf. Tabulam auream, ad verbum « misericordia », n° 26.
Ad 3m. Dum justi puniuntur in hoc mundo, juste aliqua levia peccata, reparant, et misericorditer ab aifectu terrenorum ad Deum eriguntur.
Ad 4m. Ante opera justitiae et misericordiae proprie dictae, in creatione salvantur aliquo modo rationes harum perfectionum, in quantum res quasi misericorditer de non esse in esse mutantur, et juste producuntur secundum quod convenit divinae sapientiae et bonitati.
Consectaria de misericordia Deh i° Deus diciiur omnipoientiam suam parcendo maxime et miserando manifestare, cf. Ia, q. 25, a. 3, ad 3m. Pxopterea dicitur in Ps. lxxviii, 9 : « Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis iui, Domine, libera nos et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. » Sic in hac oratione, profunda miseria peccatoris invocat altissimam Dei misericordiam, non solum ut sublevetur, sed ut glorificetur Deus, ut manifestetur ejus bonitas et omnipotentia. Item Daniel, nt, 43: «Peccavimus et inique egimus... sed fac nobis secundum multitudinem misericordiae tuae, ... et da gloriam nomini tuo, Domine. »
Oratio, quam homo sic facit pro seipso cum humilitate, pietate et perseverantia, semper exauditur (IIa IIae, q. 83, a. 15, 2m et 16) ; abyssus miseriae abyssum misericordiae invocat et manifestatur Dei bonitas ac omnipotentia.
2° Misericordia quodammodo superat justitiam in tribus aciibus ejus, prout Deus misericordiier disiribuit creaturis plus quam stricte necessartum, prout punit citra condignum et praemiat ulira condignum ; cf. Tabulam auream operum sancti Thomae ad verbum « misericordia », n° 26.
A . Deus ut in pluribus distribuit creaturis ultra sirictum necessarium. Sic poterat nos creare in statu mere naturali, et de facto nos elevavit ad ordinem gratiae ; post peccatum Adae, poterat Deus nos relinquere in statu naturae lapsae, aut nos sublevare simplici remissione culpae per aliquem prophetam sub quibusdam conditionibus annuntiata ; revera « sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret ». « Misericordia et veritas obviaverunt sibi » ; sed « misericordia superexaltat judicium » Jac. ii, 13, Christus manifestavit suum amorem erga'nos usque ad mortem
DE JUSTITIA ET MISERICOKDIA DEI crucis, et insuper ex superabundantia misericordiae nobis dedit non solum gratiam baptismalem seu regenerationis et gratias actuales ad perseverandum, sed Eucharistiam et alia sacramenta. In his omnibus clare constat Deum misericorditer distribucre creaturis ultra strictum necessarium in justitia debitum.
B. Pariter Deus punit ciira condignum, ut dictum est ; saepe enim sublevat pcccatores qui reiterata peccata commiserunt per totam vitam ; suscitat animas quae pro eis reparant, et etiam, ut notat sanctus Thomas (in Ep. ad Hebr., rn, lect. 2 fin), « misericordiae Dei magnum signum est, quando punit temporaliter peccatores, sec. illud Augustini : « Hic ure> hic seca, ut in aeternum parcas. »
Etiam damnati, ut dictum est, puniuntur citra condignum (art. 4, ad ira).
C. Dcus etiam praemiat ulira condignum,et ab ejus plenitudine accepimus gratias ultra merita nostra ; certo prima gratia justificationis quae est principium meriti non est objectum meriti, ita pariter gratia perseverantiae finalis, quae est ipse status gratiae conjunctus cum morte (Ia IIftef q. 114, a. 9) ; ita gratiae sacramentales, praesertim gratia cibans quam per communionem eucharisticam accipimus non est objectum meriti, datur ultra, merita nostra, et secundum dispositionem Dei quaelibet communio augendo in nobis caritatem deberet nos disponere, si non esset venialis negligentia,, ad communionem substantialiter ferventiofem pro crastina die.
Specialiter manifestatur misericordia Dei erga operarios qui ad vineam Domini veniunt ad Jaborandum in ultima ora, paulo ante mortem (Matih.7 xx, 1-16), et erga eos in quibus verificantur verba (Matth., x, 42) : « Quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. »
Splendor autem misericordiae apparebit pro his quibus Dominus dicet, ut legitur apud Matth,, xxv, 34 ; « Venite benedicti Pe+ris mei, possidete paratum vobis" regnum a constitutione niundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare ; sitivi, et dedistis mihi bibere..., nuclus eram et cooperuistis me... Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. 9
Haec misericordia Dei infinita est fundamentum spei nostrae, et praeclarissimum nobis dat exemplum caritatis et compassionis erga proximum, secundum illud : « Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur » et « Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. » Joan.t xv, c. 12.
Quomodo denique intime conciliantur infintta Misericordia et infinita Justitia /mojtQi &bilis erga damnatos qui veniam ceteroquin non postulant? Hoc non potest cognosci nisi immediate videatur emineniia Deitatis, in qua omnes divihae perfectiones ita uniuntur ut minime destruantur. Unde Pius IX dicit (Denz. 1647) . « Cum solutis corporeis hisce vinculis videbimus
DE HARMONIA UTRIUSQUE
Deum sicuti est, intelligemus profecto, quam arcto pulchroque nexu miseratio ac justitia divina copulentur » ; tunc ut ibidem dicitur, clare intelligemus id quod docet Ecclesia, scil. « gratiae caelestis dona nequaquam illis desunt, qui hac luce recreari sincero animo velint et postulent » (Item Denz. 1677). Sic quamvis electi sint misericorditer magis dilecti et ddjuti quam aliilt pro omnibus verum est quod Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet facere quod possumus et postulare quod non possumus (Conc. Trid. ex s. Aug. Denz. 804). Ita in caligine fidei, praesertim in contemplatione infusa, quodammodo attingimus conciliationem infinitae misericordiae, infinitae justitiae et supremae libertatis in eminentia Deitatis. Dum tamen sumus in via utimur semper limitatis conceptibus analogicis, qui repraesentant physionomiam spiritualem Dei, velut in mosaica, cujus parvuli lapides colorati non possunt suavitatem ejus exprimere. Conceptus nostri misericordiae, justitiae et libertatis, remanent nimis sejuncti, non satis intime uniuntur, ut cognoscatur proprie Deitas Bpia. « ' ^mM
- Hoc sequitur ex his verbis sancti Pauli I Cor, IV, 7: « Quis enim te discernit? ^Quid autem habes quod non accepisti? » Cf. infra Ia, q. 23, a. 4 et 5. Si a speciali misericordia provenit quod ex duobus peccatoribus unus convertatur, a fortiori quod justus jugiter praeservetur a peccato, praesertim si ita praeservatur a tempore baptismi in infantia.
Qu. XXII. — De Providontia Dei.
Consideratis his quae ad voluntatem pertinent, procedendum est ad ea quae respiciunt simul intellectum et voluntatem. Hujusmodi autem est providentia, cujus praedestinatio est altior pars, cuique analogice similis est nostra virtus prudentiae, ad quam pertinet providentia per respectura ad futurum, ut bene explicatur II* II**, q. 49> a# 6< ibidem dicitur: « Providentia (secundum significationem nominis) importat respectum quemdam ahcujus distantis ad quod ea quae in praesenti occurrunt ordinanda sunt. » Providere enim est ea quae sunt facienda mente ordinare in fines suos.
Doctrinam sancti Thomae de Providentia longe alibi exposuimus, in DtcUonnaire de Thdologie catholique, art. « Providence », et in speciali opere : La Providence et la confiance en Dieu (1932). Ideoque nunc breviter notamus solum principalia.
Sanctus Thomas dividit hanc quaestionem in quatuor articulis. i° Utrum Deo conveniat providentia, ubi solvuntur simul quaestiones an sit et qmd sit providentia. 2<> Utrum omnia divinae providentiae subsint, seu de extensione providentiae, 30 Utrum divina providentia immediate sit de ommbus, responsio erit affirmativa, et sic providentia distinguitur a gubermo divino. 40 Utrum divina providentia imponat necessitatem rebus provisis; solutio hujus dubii erit corollarium doctrinae supra expositae, q. 19, a. 8,
Chapter 87 of 105