Skip to the text

Sectio 10, art. 7: Utrum Deus immediate omnibus provideat

SU qu. Videtur quod non : i° nam ad dignitatem regis pertinet habere ministros, quibus de inferioribus provideat ; ergo pariter ad dignitatem Dei ; 20 quia ad quamlibet causam pertinet effectum suum perducere ad bonum ; 30 quia sanctus Augustinus dicit : « Melius est quaedam nescire, quam scire, ut vilia. » Enchir, , xvu. Et idem dicit Aristoteles, imo videtur hoc de ipso Deo dicere. Cf. MeL, 1. XII, c. 9.

Responsio tamen est afflrmativa, et est de fide.

i° Secundum Revelationem, ex textibus supra citatis (a. 1, 2) constat quod providentia divina, sicut divina scientia, nihil ignorat, sed usque ad infima omnia ordinat et quidem immediate. Sanctus Thomas citat hic textum Job. xxxiv, 13 ; citari possunt multi aiii textus, praesertim hi quibus constat Deum cognoscere orationes fidelium et eas exaudire. Dicitur etiam Luc. xu, 6 : « Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in' oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis veslri omnes numerati sunt. » — Id est : intmediate a Deo ipso numerati sunt.

In eodem sensu intelligenda est definitio Conc. Vaticani (Denz. 1784) : « Universa quae condidit Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter (Sap., viii, 1), « Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus (Hehr., iv, 13) ea etiarn, quae libera creaturarum actione futura sunt. » — Id est providentia divina ex se ipsa, absque medio provisori, omnia attingit et disponit a fine usque ad finem, etiam libera opera nostra, prout vult efficaciter bona opera nostra quae de facto adimplentur et ea vult praemiare, ac permittit mala, pro quibus ordinat poenam justam aut misencorditer veniam concedit.

20 Ratione theologica in corp. articuli, statuuntur duae conclusiones, quarum prima pertinet ad providentiam et secunda ad gubernium seu ad . executionem ordinis providentialis.

AN PROVIDENTIA IMMEDIATE SE EXTENDAT AD OMNIA 503 conclusio est : quantum ad rationem ordinis rerum provisarum in finem, Deus immediate omnibus providet.

Ratio est, quia in suo intellectu habet rationem omnium etiam minimorum, et quascumque causas# aliquibus effectibus praefecit, ab ordine inanimatorum, v. g. gravitatis necessariae ad cohaesionem universi, usque ad vitam sanctorum. Sic Deus semen frumenti ordinavit ad frumentum ipsum, sicut gratiam, semen gloriae, ad ipsam gloriam. Item Deus ab aeterno ordinavit orationes nostras petitionis ad obtinenda ea quae sunt ad salutem et sanctificationem necessaria aut utiiia, et hoc est fundamentum dogmaticum efficacitatis orationis, ut optime explicatur IIa IIa®, q. 83, a. 2 : « Non enim propter hoc oramus, ut divinam dispositionem immutemus, sed ut id impetremus, quod Deus disposuit per orationes esse implendum, ut scilicet homines posiulando mereantur accipere, qnod ei$ Deus omnipotens anie saecula disposuit donare, ut sanctus Gregorius dicit in 1. I Dialog., c. 8. »

Si autem non immediate ad omnia se extenderet cognitio Dei, remaneret solum generalis et confusa, ideoque imperfecta, sicut cognitio quam habet rex qui non potest omnia singuiaria regni sui ordinare. Unde « centralizatio » absoluta esset error practicus pro rege, non vero pro Deo. Cf. Ia, q. 14, a. xi et 13, et q. 103, a. 6.

2& conclusio est : quantnm ad executionem ordinis, Deus gubemat inferiora mediantibus superioribus aut per superiora.

Ratio hujus est, non quidem propter defectum suae virtutis, sed e contrario propter abundantiam suae bonitatis, ut dignitatem causalitatis etiam creaturis communicet ; ct Is, q. 103, a, 6„

Ita etiam Christus in corpore suo mystico communicat B. M. V. dignitatem causalitatis, ut scil. sit coredemptrix, etiam communicat sanctis ut in ipso et cum ipso et in ipsum sal vent animas, crucera portando, praedicando, misericordiam exercendo.

Sic excluditur error Platonis aut plurium platonicorum, qui admiserunt tres providentias subordinatas, ci infra 1% q. 103, a. 6, xm et q. 110, a. 1 ; C. Gentes, 1. III, c. 76, 1 Sent. , d. 39, q. 2, a. 2, 2ae Juxta plures platonicos, providentia Dei supremi est circa res spirituales et universum orbem io genere ; proyidentia deorum inferiorum est circa singularia generabilia, *t « daemones » quodammodo dirigunt res humanas, ut daemon Socratis.

Pariter excluditur error averroistaruns juxta quos est solum providentia generalis quae se extendit tantum ad species et ad individua necessana, v. g, ad solem et ad lunam, no» ad singularia corruptibilia.

Confirmatur responsio ex solutione objectionum.

Ad im. « Habere ministros executores suae providentiae, pertinet ad dignitatem regis. Sed quod non habeat rationem eorum, quae per eos agenda sunt, est ex defectu ipsius. Omnis enim scientia operativa {et prudentia ac providentia) tanto perfectior est, quanto magis particularia considerat, in quibus est actus. »

Ad 2m. « Per hoc quod Deus habet immediate providentiam de rebus omnibus, non excluduntur causae secundae, quae sunt executrices hujuscz ordinis. » Sic Deus immediate de omnibus providens, quoad executionem gubernat inferiora per superiora, cf. infra, Ia, q, 103, a. 6 : « Sic Deus gubernat res, ut quasdam aliarum in gubernando causas instituat. Sicut si aliquis magister discipulos suos non solum scientes faceret, sed etiam aliorum doctores. »

Ad 3m. « Nobis melius est non cognoscere mala et vilia, in quantum per ea impedimur a consideratione aliquorum meliorum..., et in quantum cogitatio malorum pervertit interdum voluntatem in malum. Sed hoc non habet locum in Deo, qui simul omnia uno intuitu videt, et cujus voluntas ad malum flecti non potest. »

lm Bubium. Sequiiur ne ex hac conceptione gubemii divini per iniermedia, quod Deus non immediate operatur in omnibus?

Non, Deus enim immediate producit effectus suos proprios, immediatione tum suppositi, tum virtutis ; sic solus Deus creat res et eas immediate conservat in esse, etiam res inferiores, cf. Ia, q. 45, a. 5 et q. 104, a. 2, q. 105, a. 3, 4, 5. Sic etiam solus Deus illabitur in anima et movet ab intus inteHectum nostrum et voluntatem. — Sed mediantibus creaturis producit effecius proprios harum creaturarum, v. g. sic objective illuminat homines mediantibus angelis et magistris humanis, quamvis ipse solus possit rnovere quoad exercitium inteUectum et voluntatem ab intus. Cf. Is, q. 104, a. 2 ; q. 105, a. 3, 4, 5. Unde brevius : Solus Deus in qualibet re potest producere et conservare esse absolute> seu ens in quantum ens, sed aliqua creatura potest producere et conservare in alia creatura inferiori esse tale (v. g. esse calidum, esse luminosum^ vel hoc esse ut singulare est.

2um 'Dubium^ An providentia divina sit semper infallibilis, non solum quoad ordinationem mediorum in finem, sed eiiam quoad assecutionem finis.

Respondetur negative ex praedictis in art. 1. dub. 30 (quid praesupponit providentia ex parte voluntatis divinae?) et dub. 40 (an providentia praesupponat voluntatem tum consequentem, tixm antecedentem) : Efflcacia enim providentiae quae consistit in actu imperii circa media, pendet in assequendo fine ex efficacia volitionis seu intentionis finis, Proinde

  • ^ providentia est absolute infallibilis etiam quoad consecutionem fints, m quantum supponii voluntatem consequeniem seu efficacem, quae fertur cirea bonum hic et nunc producendum, nam ut supfa dictum est Ia, q. 19, a. 6,

AN PROVIDENTIA IMMEDIATE SE EXTENDAT AD OMNIA 505 ad im : « Quidquid Deus simpliciter vult, fit, licet illud quod (solum> antecedenter vult, non fiat. »

E contrario providentia est infallibilis solum quoad ordinaiionem tnediorum ad finem, et non quoad consecutionem finis, prout supponit solam voluntatem antecedentem ; . v. g. prout praeparat omnibus adultis auxilia sufficientia ad salutem, quibus adimpletio mandatorum est eis realiter possibilis, etiam quando haec mandata non effective servant.

Sic igitur in ordinatione generalissima omnium ad finem totius universi, nempe ad gloriam Dei, ad manifestationem bonitatis divinae, providentia est absolute infallibilis etiam quoad consecutionem finis, efiicaciter seu consequenter a Deo voliti.

Sed per ,respectum ad quosdam fines particulares, providentia est infallibilis quoad ordinationem mediorum, non vero quoad consecutionem horum finium particularium, quia tales fines non sunt efiicaciter a Deo voliti. Sic licet omnes homines per Dei providentiam ad salutem aeternam ordinentur, non tamen omnes salvantur, quia Deus non efficaciter vult salutem omnium. Omnes tamen viae particulares providentiae, sive ad assecutionem finis perveniant, sive non, concurrunt ad finem universalissimum, nam illi subordinantur. Sic ille qui per impoenitentiam finalem recedit a via salutis, concurrit ad gloriam Dei per manifestationem justitiae. Cf. a. 2, ad 4m.

Sic conciliantur ex ipsis principiis diversi textus saricti Thomae circa infallibilitatem providentiae.

Sic dicit Ia, q. 22, a. 4, ad 2m : « In hoc est immobilis et certus divinae providentiae ordo, quod ea quae ab ipso providentur, cuncta eveniunt eo modo, quo ipse providet, sive necessario, sive contingenter. » Et ibid.t ad 3m : « Divina providentia non deficit a suo effectu, nec a modo eveniendi quem providit. » In hoc quidem providentia praesupponit voluntatem consequentem seu efficacem. Pariter Ia q. 103, a. 7 et 8, et Contra Gentes, i. iii, c. 94.

In aliis locis, praesertim in De Veritate, q. 6, a. 1, sanctus Thomas dicit : « In qualibet ordinatione ad finem est duo considerare, scilicet ipsum ordinem (ad finem) et exiium vel evenium ordinis ; non enim omnia quae ad finem ordinantur, finem consequuntur . Providentia ergo ordinem in finem respicit tantum (prout nempe dependet a voluntate antecedenti), unde per Dei providentiam omnes homines ad beatitudinem ordinantur ;' sed praedestinatio respicit etiam exitum vel eventum ordinis, unde non est nisi eorum qui gloriam consequuntur. » Item I Sent.} d. 40, q. 1, a. 2. Praedestinatio enim praesupponit voluntatem consequentem salutis electorum, et ordinat ac imperat media efiicacia ad salutem.

Secundum praedictam responsionem : nunquam evenit hic et nunc ahquod bonum in mundo quin prius Deus efficaciter voluerit illud ab aeterno, .et efficaciier disposuerit illud evenire, sive hoc bonum sit naturale aut supernaturale, sive sit actus salutaris facilis aut difiicilis ; nam ut dictum est supra Ia, q. 19, a. 6, ad im : « Quidquid Deus simpliciter vult, fit, licet illud quod (soium) antecedenter vult, non fiat. » Voluntas autem divina simpliciter seu consequens ea -st quae fertur circa bonum hic et nunc eveniendum, et nihil evenit nisi hic et nunc, cf. ibidetn.

Item nullum peccatum evenit, hic et nunc,quin proviclentia ab aeterno -oermiserit illud evenire.

3°m BMbhim, Utrum infallibilitas divinae firovidentiae sit tantum infallibiliias firaescientiae, ut volunt quidam recentiores, an etiam infallibilims causalitatis .

Respondetur : per respectum ad peccatum ut sic, cujus Deus nequit esse causa, nec directe, nec indirecte, est infallibilitas praescientiae tantum, supposito tamen decreto permissivo, conjuncto cum decreto positivo de entitate physica peccati. Sed per respectum ad id omne quod est reale et honum» infallibilitas providentiae est etiam infallibilitas causalitatis, nam Deus est causa omnis entis et boni quomodocumque sit. — Cf. sanctum Thomam in praesenti quaestione a. 2, ad im : « Cum omnes causae particulares concludantur sub universali causa, impossibile est aliqtiem effectum ordinem causae universalis effugere. » Cf. 1&, q. 19, a. 6 ; q. xo$k a. 7 et 8 ; C. Gentes, L III, c. 94.

Chapter 90 of 105