Sectio 10, art. 8: Utrum jprovidemtia rebus provisis nacessitatem imponat*
BL qi_« Videtur quod ita sit, i° quia ad aeternam providentiam sequitur effectus de necessitate, non enim potest divina providentia frustrari. 2° Deus providens est simul omnipotens, ergo necessitatis firmitatem rebus a se provisis imponit.
Resjpioasi© tamen est : non omnibus rebus firovisis, sed quibusdam tantum, firovidentia divina necessitatem imponit x° Hoc est de fide, sec* innumeros textus Sacrae Scripturae, in quibus affirmatur electiones nostras, liberas, orationes et merita nostra subjici providentiae divinae. Propterea Conc* Vat. (Denz. 1784) declarat : « Jaiversa quae condidit Deus providentia sua tuetur atque gubernat..* ea etiam quae libera creaturarum actione futura sunt. »
20 Ratione theologica sic probatur etiam responsio :
Ad divinam providentiam pertinet omnes gradus eniium producere ad perfectionem uhiversi. — Atqui, ut sint omnes gradus entium, debent esse effectus necessarii et effectus contingentes; imo liberi* Ergo divina providentia quibusdam efiectibus praeparavit causas necessarias seu ad unum determinatas, quibusdam vero causas contingentes, ut contingenter evenirent, et quibusdam causas liberas seu ad utrumlibet, cum indiff erentia judicii et electionis.
Hoc argumentum reducitttr ad probationem supra ionge expositam <j. 19, a. 8*
Major patet ex hoc quod perfectio universi exigit subordinationem
NON OMNIBUS REBUS NECESSITATEM IMPONIT entium. Non enim esset perfectus universus orbis, si tantum unus gradus bonitatis inveniretur in rebus, ut magis explicite ostenditur I* q. 47, a* f
Minor pariter constat prout species rerum sunt necessariae, et individua quibus servatur perpetuitas speckrum, v. g. plantarum et animaiium, sunt contingentia. Item debent esse effectus necessarii, scil. procedentes. a causa proxima ad unum determinata, ut calor dilatat ferrum, bos generat bovem, et effectus contingentes, imo liberi, procedentes a causa proxima non determinata ad unum. Hoc convenit speciatim ut in ordine creato sit quaedam imago libertatis divinae. Ergo sequitur conclusio, quae est aliunde revelata, ut dictum est.
Confirmatur ex solutione difficultatum.
Ad zm : « Effectus divinae providentiae non solum est aliquid evenire quocumque modo, sed aliquid evenire, vel coniingenters vel necessario. » Unde ut dicit sanctus Thomas, C. Gentes, L III, c. 94, *° n : « Providit Deus illud esse futurum contingenter (v. g. conversionem Pauli), seqmtur ergo infallibiliter quod erit contingenter, et non necessario. » ^
Ad 2™- : « Sic cuncta eveniunt eo modo, quo ipse Deus providet, sive necessario, sive contingenter » ; nam ut supra dictum est q. 19» a. 8 : * Cum voiuntas divina sit efficacissima, non solum sequitur quod fiant ea quae Deus vult fieri, sed et quod eo modo fiant, quo Deus ea fieri vult. » Causalitas divina sic se extendit usque ad modurn iiberum electionum nostrarum, et actualisando libertatem nostram, eam non laed%t. Quid majus absurdum est quam dicere, ut notat Bossuet : electio nostra non potest esse libera, quia Deus efficaeiter vult eam esse liberam, (Trmtd du Mre arbitre, ch. 8)*
Ad 3» : « Immutabiiitas providentiae non deficit a suo effectu, neque a modo eveniendi, quem providit. » Item, ut dicitur C. Gentes, i. III, c. 94, n° 14 ,: * Ad Dei providentiam pertiaet ut causas defectibUes quandoque sinat deficere, et^quandoque eas a defectu conservet, »
Notandum est quod Cajetanus hic, n° viii ait : « Susfiicor quc 1, quemadmodum esse Srovisum nec contingentiam nec necessitatem pomt m eventtt proviso,... ita *Deus, ex sua aitiori quam cogitare possumus excenenUa, sic rebus eventibusque provideat, ut esse provisum ab eo sequatur ahqutd altius auam evitabilitas et inevitabilitas . »
Ferrariensis autem in C. Gentes, 1. III, c. 94 circa finem, reprehendit Cajetaaum, eum tamen non nominando, et ostendit quod melior est modus ioquendi sancti Thomae, ibidem, C. G., 1. III. C. 94. J : » • « Pr0Vld^ Deus illud esse futurum contingenter, sequitur ergo infalhUUer quod ent contingenter et non necessario » ; infallibiliter ut provisum, et contmgenter ut procedens a causa proxima non ad unum determinata. Sic servatur certitudo providentiae et vera rerum contingentia. Ita genera.iter tfao»
Cajetanus autem melius suam mentem expressit tn Ep. ad Rom. ix, 33 ;
et supra I*. q 14, a. I3, no I7 dixerat optime : « Ideae divinae... repraesen tant exlstentiaS rerum et conjunctiones contingentes, supposita 2 de termmarione divinae " voluntatis ad alteram partem conStioni ! Voluntas autem divina est efficacissima, ut dictum est, q. r9, a 8 e s ' extendit ad modum liberum electionum nostrarum.
CorolJarium 1 ». Immobilitas divinae providentiae non excludit utilitatm orattoms, sed eam fundat, quia Deus ab aeterno voluit et disposuit orationes nostras. Cf. 11» II»e „ q, q „ . v„h . ' f Wl j. . ,. . x ' H- °3. a. 2 . « Non propter hoc oramus ut mvmam dispositionem immutemus, sed ut id impetremus quod Deus disposuit per orationes esse implendum. » Cf. C. Gentes, 1. III c. qs 06
Coroliarium 2- Magnum mysterium ad providentiam divinam pltinens non tam est in ejus conciliatione cum libertate humana quam in divina permisstone peceati, praesertim peccati impoenitentiae finalis, quod pertinet ad mystenum praedestinationis et. reprobationis.
Etenim conciliatio efficaciae infaUibilis decretorum providentiae cum hbertate electionum nostrarum, quamvis sit in se et intime obscura, est et omnipotentiae voluntatis ejus ; si Deus est Deus, certo potest movere ab intus fortiter et suaviter libertates creatas, praesertim ad actus salutares et sanctos; imo divina tdwkmtw hbertatis nostrae non potest . eam desiruere seu laedere, hoc satis mamfestum est.
Sed magnum mysterium est in divina permissione mali, praesertim peccari impoenitentiae finalis ; hoc est mysterium mtimae conciliationis mfimtae imsericordiae, infinitae justitiae et supremae libertatis, in erninentza Deriatis. £x duobus peccatoribus, v. g. ex duobus latronibus in Lalvano monentibus, unus efficaciter vocatur, alter autem non efficaciter ; ut d;.cit sanctus Thomas ex sancto Augustino (II» Ilae, q. 2> a# 5> ad im\ . « Quod quidem auxilium quibuscumque divinitus datur, 'misericorditer datur ; qmbus autem non datur, ex justitia non datur, in poenam praeceaentis peccati. »
In hoc est altissimum mysterium de quo nunc agendum est in q. 23.
Qu. XXIIL — De praede^ v iriioRe*
Haec quaestio dividitur in tres partes : i° quid sit praedestinatio, 20 quaenam sit ejus causa, 30 de ejus certitudine.
ja pars, quid sit, continet tres articulos : a. r : quid significet nomen praedestinationis et an sit praedestinatio ; a. 2 : quid sit realiter et utrum ponat aliquid in praedestinato ; a. 3 : quid sit per oppositum reprobatio.
2a pars est de causa praedestinationis , sciL a. 4, ex parte Dei : an praedestinati eligantur a Deo ; a. 5, ex parte nostri : utrum praescientia meritorum sit causa praedestinationis.
5* pars est de certitudine praedestinationis, a. 6 : an sit certa ; a. 7 : an numerus praedestinatorum sit certus ; a. 8 : utrum praedestinatio possit juvari precibus "sanctorum.
De his quaestionibus longe tractavimus in speciali opere, ad quod remittimus : La Pridestination des saints et la grdce, 1936 ; in quo initio egimus de notione et existentia praedestinationis secundum Sacram Scripturam, de doctrina Ecclesiae de hac re ; de principalibus difficultatibus hujusce problematis ac de methodo adhibenda, de classificatione systematum theologicorum ; ibidem comparavirnus doctrinam sancti Thomae cum doctrina sancti Augustini et cum theoriis plurium theologorum modernorum, praesertim Molinae et Congruistarum.
Connexio hujus quaestionis cum praecedentibus. Dissentiunt theologi quoad gratuitatem praedestinationis, prout admittunt aut non admittunt wtrinsecam efficacitateni decretorum voluntatis divinae circa merita praedestmatorum . Pro sancto Thpma1, pro thomistis, pro scotistis et augustiaianis, haec decreta divina sunt ex se efficacia, sic merita praedestinatorum sunt effectus praedestinationis et igitur non possunt esse causa praedestinationis, ut dicetur a. 5. Pro molinistis et congruistis, decreta divina circa nierita praedestinatorum non sunt ex se efficacia, sed eorum efiicacitas dependet a consensu nostro per scientiam mediam praeviso, et igitur Molina dicit : « Praescientiae, quam praedestinatio ex parte intellectus mcludit, datur conditio ex parte usus liheri arbitrii sine qua non praeextitisset in Deo 2. » Aliguid sirnile remanet in Congruismo S. R. Bellarmini
- Concordia, q. XXIII, a. 4 et 5, disp. I, raerabr. xis ed. P^ris, 1876, p. 516.
510 D£ PRAEDESTXNATIONE
_ -l --_ri rl ,- " ' " ~ — -- — ■■ ■ ■■ " ^ — — — — —. ■ - ■ ■— . ■ ' ■ ii — n i ) - ^^^^^ et Suarezii, prout conservant theoriam scientiae mediae, attamen volunt cum sancto Augustino et sancto Thoma defendere gratuitatem absolutam praedestinationis ad gloriam.
Ut videbimus tota haec quaestio illustratur per principiunt praedilectionis supra formulatum a sancto Thoma Ia, q. 20, a. 3 : « Cum amor Dei ■sit causa (ex se efficax) bonitatis rerum, non esset aliquid ftKo sneliu§9 si Deus non vellet uni majus bonum quam alteri », et ibid., a. 4 : « Ex koc sunt aliqua meliora, quod Deus eis majus bonum vult. » Id est : nullus esset alio melior si non magis diligeretur et adjuvaretur a Deo. Hoc principium praesupponit quod voluntas seu amor Dei sit causa ex se efficax bonitatis electionum nostrarum salutarium et meritorum nostrorum secundum illud : «Quis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisti?% I Cor., IV, 7. Ex hoc, ut statim apparebit, sequitur quod merita, quae sunt effecius praedilectionis ac praedestinationxs divinae, non possunt esse ejus causa, ut dicetur art. 5. Haec est pars clara, in hoc claro-obscuro ; pars obseura est permissio peccati impoenitentiae finaiis.
Aliis verbis sanctus Thomas in hac quaestione optime servat principium praedilectionis , dum e contra Molina dicit : « Auxilio aequali Heri potest ut unus vocatorum convertatur et alius non ; imo auxilio gratiae minori potest quis adjutus resurgere, quando alius majori non resurgit, durusque perseverat1. » Attamen ad servandum inysterium praedestinationis et saltem extrinsece principium praedilectionis, Molina tenet quod ex solo Dei beneplacito dependet quod Petrus positus fuerit in his circumstantik in quibus DeuS per scientiam mediam praeviderat bonum ejus consensum, et quod Judas positus fuerit in aliis circumstantiis in quibus Deus eodem modo praeviderat ejus peccatum3. Sic tota haec quaestio resolvitur in praecedentibus de scientia et voluntate Dei. Thomistae rejiciunt simpliciter scientiam mediam, quae ponit passivitatem in Deo, per respectum ad nostra merita futuribilia ; et semper invocant altissimum principium : Nullum bonum evenit hic et nunc in hoc homine potiusquam in altero quin Deus efficaciier voluerit illud, et nullum peccatum hic et nunc evenit quin Deus permiserit illud (cf. supra, Ia, q. 19, a. 6, ad im).
His principiis in memoriam revocatis, facilius intelliguntur ea quae nunc sunt dicenda.
Videamus statum generalem hujusce quaestionis ex ipsa Sacra Scriptura, principales errores ad invicem oppositos, et classificationem systematum theologorum catholicorum ; postea facilior erit explicatio articulorum sancti Thomae, cujus auctoritas a pluribus invocatur. non semper tamen cum vero fundamento.
AN SIT ET QUID SIT PRAEDESTINATXO 511
Testimonium Sacrae Scripturae.
lii Veteri Testamento jamquidem pluries agitur de gratuita electione qua Deus elegit populum Israelis inter omnes gentes ; item a Deo electus est Seth potiusquam Cam, deinde Noe, pariter Sem praeelectus est duobus fratribus suis, item Abraham, Isaac potiusquam Ismael, et deinde Jacob potiusquam Esau. Similiter in Novo Testamento Deus libere vocat Gentes ad salutem, dum permittit delictum Israeiis (Rom,, xi, 11-25).
Sic saepe in V. T. dicitur : Deus gratis eligit, quin laedat justitiam. Et nullo modo apparet quod haec electio divina praesupponat divinam praevisionem meritorum hominum, Proinde sanctus Paulus dicit (Rom., ix, 11) de Jacob et Esau : « Cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent a;ut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), non ex operibtis, sed ex vocante, dictum est ei (Rebeccae) : Quia major serviet minori, sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui » scil. Esau autem minus dilexi. Sic mysterium salutis in V. T. annuntiabatur « in figura » ut dicitur I Cor., x, 6, 11.
In ipso Evangelio enuntiatur ne praedestinationis mysterium?
Affirmative, prout in eo agitur de electis et de electione divina.
Evangelium quidem omnibus annuntiat mysterium Redemptionis et possibilitatem salutis, secuiidum illud : « Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docfentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis » MattK, xxvni, 19. Sanctus Paulus pariter dicit (I Tim.f n, 4) ' « Deus omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem seipsum pro omnibus, »
Certo certius Deus impossibilia hon jubet, sed reddit adimpletionenv praeceptorum suorum realiter possibilem hic et nunc, quando obligant et prout cognoscuntur ab hominibus.
Attamen sunt homines et angeli qui, per culpam suam, viam salutis amittunt seu^pereunt, et etiam homines qui Christum Salvatorem cognoverunt et sequuti sunt, « ut filius perditionis » (Joan., -xvu, 13).
Alii, qui in Evangelio vocantur electi, salvantur ; si sunt adulti, non solum mandata Dei servare possunt, sed ea effective servant et perseverant usque ad finem. De his dicit Christus (Joan* x, 27) : « Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas et sequuntur me, Et ego vitam aeternam do tis, et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea. Pater ,meus quod dedit mihi, majus omnibus est; et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus. » — Item dicit infra (Joan. xvii, 12) : « Quos dedisti mihi, custodivi et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis ut Scriptura impleatur. » Ibi agitur non solum de praescientia Dei, sed et praesertim de ejus omnipotentia efficacissima \
- Cf. Sanctum Augustinum, in Joannem, X, 27, tr. XL.VIII ; et Sanctum Thomam, in Joannem, ibidem.
Xtem dicitur (Matih., xxn, 14) : « Afwft* ###f oocatf, w electi, » Item (Muith., xxiv, 22) in prophetia de ruina Jerusalem ac fine mundi : .« Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabitntur dies illi. »
Agitur ergo in Evangeiio de mysterio electionis divinae, quod idem est ac mysterium praedestinationis. Imo ex ipso Evangelio, ut ostendit sanctus R. Bellarminus1 eruuntur tres propositiones certae.
i° Deus inter omnes homines plures elegit. Cf. Matth., xx, 16 ; xxn, 14 : « multi sunt vocati, pauci vero electi » in parabola de operariis in vinea et in alia de invitatis. — Matth.f xxiv, 31 : « Deus mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. » Item Luc. xir, 32.
2° Deus efficaciter elegit salvandos ut ad vitam aeternam infallibiliter perveniant, cf. Maith,, xxiv, 24 : « Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi», scil. si esset possibile2. — Joan., vi, 39 : «Haec est voluntas ejus qui misit me, Patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. » — Joan., x, 28 : «Oves meae... non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea». Cf. Comment. sancti Thomae. In hoc textu efficacia electionis divinae et gratiae videtur esse intrinseca et non dependere a consensu nostro praeviso ; non enim ibi est sermo de scientia Dei sed de ejus omrnpotenti voluntate quae praeservat electos et eos perducit ad salutem.
3° Deus elegit elecios modo gratuito, etenim nullo modo apparet in Evangelio quod eos elegit propter praevisionem meritorum eorum. Cf. Luc, xii, 32 : « Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum » ; verbum « complacuit » exprimit Dei beneplacitum et misericordiam ; non dicitur : nolite timere, quia praevisa sunt vestra merita. — Item Joan., xv, 16 : « Vos autem dixi amicos... Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis et fructus vester maneat. » i
Haec verba dicuntur quidem directe ad apostoios, sed consequenter ad omnes qui debent in vinea Domini laborare et ad omnes Dei amicos. Sanctus Thomas dicit in suo Commentario in Joan. hoc loco : « Multi attribuunt sibi divinae amicitiae causam, dum sibi principium bonorum operum attribuunt et non Deo. Et Dominus hoc excludens dicit : «Non vos me elegistis, ut scilicet ego essem amicus vester ; sed ego elegi vos, ut facerem amicos meos » et non solum agitur de gratia apostolatus. Totum hunc locum sanctus Thomas explicat de gratuita praedestinatione, et concludit :
De Gratia et libero arbitrio, t. II, c. ix sqq.
Cf. Joan. Maldonat, In Matthaeum, XXIV, 24 : « Cum dicit : si fieri potesi indicat fieri non posse, Non potest autera, posita divina praedestinatione, ut Theologi disputant ; ex hoc loco praedestinationis nrmitatem et, ut vocant, certitudinem coliigentes. Loquitur Christus, non de quovis, sed de finali, ut ita dicam/errore. Nam saepe electi in errorem induci possunt, sed in errore mori non possunt. » — Cf, etiam Matth.> xxiv> 40.: « Ttinc duo erunt in agro, unus assumetur et unum relinqueturi Duae inokntes in mola, una assumetur et una relinquetur» »
« Electio nostra causatur ex bono jam praeexistenti, sed electio divina est causa influentiae majoris boni in uno quam in alio. ... In quibusdam relucet Dei misericordia, quos absque ullis meritis praecedentibus ad gratiam praeparat. a
Item gratuitas electionis divinae innuitur in his verbis Domini (Matth., xi, 25) : « Conftteor tibit Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisii haec (mysteria regni caelestis) a sapientibus ei prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. » Scil. ut legitur Jac. iv, 6 : « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam » et etiam facit quod sint humiles ; humilitas enim est donum Dei. Unde sanctus Thomas explicat hunc locum Matth. xi, 25, per praedestinationem, dicendo : « Quare Deus circa illum sic misericorditer agit, potius quam circa alium, hoc solum pertinet ad suam voluntatem,... ad suum beneplacitum » ; propterea dicit Jesus : « Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. »
Profunda humiiitas sanctorum in hoc fundatur, dum magni sancti vident sceleratum ire ad ultimum supplicium, sibimetipsis dicunt : si hic homo accepisset omnes gratias quas ego accepi, forte fuisset minus infidelis ; et si Deus permisisset iri vita mea peccata quae permisit in vita illius, hic homo esset ubi sum ego, et ego essem ubi ille est. Sic humilitas christiana fundatur in mysterio creationis ex nihilo et in mysterio gratiae seu electionis divinae.
Unde jam in Evangeliis synopticis et in Evangelico sec. Joannem enuntiatur mysterium electionis divinae, ejus efficacitatis et gratuitatis, Notandum est quod, sicut in principio praedilectionis enuntiato a sancto Thoma Ia, q. 20, a, 3, gratuitas electionis sequitur ex ejus efficacitate quae se extendit ad ipsa eiectorum merita, sec. iliud Domini : « Sine me nihil potestis facere », Joan. xv, 5.
In Epistolis sancti Pauli quid magis explicite de hoc mysterio dicitur ? — In eis proprie enuntiatur sub nomine praedestinationis, cujus efficacia et gratuitas magis manifestantur,
Jamquidem sanctus Paulus pluries enuntiat principium praedilectionis in quo virtualiter continetur doctrina de praedestinatione. Dicit enim I Cor., iv, 7 : aQuis enim te discernit? Quid autem habes quod non accepisii? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? » Hoc est quasi commentarium verborum Domini : « Sine me, nihil potestis facere » in ordine &d salutem. Id est : nullus esset alio melior, si Deus non vellet uni majus bonum quam alteri. Item dicitur Philipp. 11, 23 : « Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntaie. » Ex isto principio jam sequitur efficacitas et gratuitas praedestinationis, quae asseritur in sequentibus textibus.
Ad Ephesios 1, 4-7 ; « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in caelestibus in Christo, sicut elegii nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essenms
5*4 PRAEDESTINATIONE sancti et tmmaculati in conspectu ejus in caritate ; qui praedestinavit no$ m adoptionem. filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suaet in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos m dilecto Filio suo. » Post sanctum Augustinum, sanctus Thomas notat in Comm. in Ep. ad Ephesios, loc. cil : « Elegit nost non quia sancti essemus, quia nec eramus, sed ad hoc elegit nos ut essemus sancti virtutibus et immaculati a vitiis... Quod autem dicit Apostolus, quod praedestinavit uos M adoptionem, potest referri ad imperfectam assimilationem filii Dei~ quae habetur ih hac vita per gratiam ; sed melius est, quod referatur ad perfectam filii Dei assimilationem, quae erit in patria, de qua adoptione dicitur (Rom.t vin, 23) : « Ingemiscimus adoptionem filiorum Dei exspectantes. » Causa autem praedestinationis divinae.,, assignatur duplex. Una est efiiciens, quae est simplex Dei voluntas, ibi : secundum propositum voluntaiis suae,..A\ia. vero est finalis/quae est, ut laudemus et cognoscamus bonitatem Dei, quae notatur ibi : in laudem gloriae gratiae suae. » Haec interpretatio sancti Thomae corroboratur ex hoc quod adoptio viae est volita a Deo propter adoptionem perfectam patriae. In hoc apparent simul gratuitas et efficacitas praedestinationis. Item ad Ephesiost 1,
Ad Romanos vik, 28-30 : « Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos praescivit {wpmypm)t et praedestinavit (-Trpowpttrev] conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. (Juos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificaviL »
Notandum est, cum sancto Augustino, sancto Thoma, sancto R. Bellarmino, loc. cit.t quod in hoc textu, dum dicitur : « quos praescivit et praedestinavit » id est : quos cum benevolentia praecognovit, hos et praedestinavit, non agitur de divina praescientia nostrorum meritorum, in quibus esset aliquod bonum non ab ipso Deo proveniens. Hoc esset absque ullo fundamento in Epistolis sancti Pauli, et contrariaretur ejus textibus citatis et citandis. Sensus est : « quos cum benevolentia praecognovit » (et inter eos sunt parvuli moriendi subito post baptismum, antequam habeant merita). Haec est frequens acceptio in Sacra Scriptura verbi irpoytyv^m, praecognosco, V. g. Rom.t xi, 2 : « non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. » — Matth.t vn, 23, Dorninus dixit iniquis: «nunquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem. » — Galat., iv, 9 : « Nunc cum cogniti sitis a Deo. » — I Cor.t viii, 3 :*.« Si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo. » ~ Ibid.f xin, 12 : « Tunc cognoscarn, sicut et cognitus sum. » — II Tim.t n, 29 : «Cognovit Dominus qui sunt non ex meritis, sed mera sanctus Thomas annotat ad Ephesios. Roma, 1932, p. 99-121.
Dei voluntate nos praedestinari. Id quod etiam hoc Ioco diserte . » Cf. etiam P. J. M/Vost^, O. P., Commentarius in Epistuto**
ejus. » — Ps. i} 6 : « Ouoniam novit Dominus viam justorum et iter impiorum peribit h »
Haec exegesis sancti Augustini, sancti Thomae, sancti R. Bellarmini servatur et defenditur hodie a P. Lagrange, P. Allo, Zahn, Juiicher, etc.
In eodem textu apparet graiuitas praedestinationis prout dependet a proposito divino gratuito, de quo agitur in v. 28. Cf. Ephes. 1, 11 : « Nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus. » Item II Tim.t r, 9 ; Tit.t 111, 5.
Itern in praesenti textu manifestatur efficacia praedestinationis, in ejus effectibus, scil. in voeatione, justificatione, glorificatione.
Denique ad Rom. ix-xii, sanctus Paulus exponit supremam independentiam seu libertatem Dei in distributione gratiarum: Deus enim elegerat Israel, qui nunc rejicitur propter incredulitatem suam, et Deus salutem annuntiat gentibus, sed futura conversio judaeorum etiam praenuntiatun Ibidem (Rom.t ix, 14) enuntiatur .principium praedilectionis, quod et populis, et individuis applicatur, scil. : « Quid ergo dicemus ? Numquid iniquitas apud Deum?- Absit. Moysi enim dicit : Miserebor cwjus misereor, ei misericordiam praestabo cujus miserebor. Igitur non volentis, nec currentist sed miserentis est Dei. »
P. Lagrange, (X P. £pitre aux Romains 1916, c. ix, p. 244, ostendit haec verba prius quidem hic dici de populis, sed principia in eis enuntiata, secundum sanctum Paulum, applicari etiam consequenter individuis, imo solae personae proprie praedestinantur. Sensus horum verborum est quod Deus gratis eligit, quin laedat justitdam, ergo non est iniquitas apud ipsum, Deus enim impossibilia non jubet et nulli subtrahit debitum, dum quibusdam gratis majorem gratiam concedit, ut dicet sanctus Thomas, in praesenti qu. a. 5, ad 3m, in fine.
Ad Rom. xi, 33, concluditur : « 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in saecula! Amen. »
Rursus explicabimus plures exhis textibusincommentario articulorum sancti Thornae ; nunc autem, cum sancto R. Bellarmino2, ostendendum est quod tres propositiones quas supra eruimus ex Evangelio circa elecfiohem divinam, magis explicitc ertiuntur ex Epistolis sancti Pauli circa praedestinationem quae divinam electionem sequitur.
i° Deus inter omnes homines piures elegit ei praedestinavit. C{. Rom.t vuh 30-33 ; Ephes., 1, 4.
2° Deus efficaciter elegit et praedestinavit salvandos ut ad vitam aeiernam infallibilitef perveniani; cf. Rom.t vin,. 30 : « Quos praedestinavit, hos et vocavit».. et justificavit... et glorificavit. »
- De Gratia et libero arbitriot 1." II, c, IX*5CV.
3° Deus modo gratuito electos elegit et praedestinavit, cf. Rom., vxn, 29 : « Quos praescivit (cum benevolentia) et praedestinavit. » — Ibid., vin, 33 : « Quis accusabit adversus electos Dei? » — Ibid., xi, 5 : « Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. » — Ephes., 1, ri : « In Christo et nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus. »
Item gratuitas electionis innuitur ad Rom. xiv, 4, ubi dicitur Deus potens est eum qui stat siaiuere, sciL ut perseveranter stet, et eum qui cadit restituere, ut explicat Concilium Trid. (Denz. 806). Id est: non est absque speciali misericordia quod ille qui cadit restituatur seu convertatur, nec minor praedilectio divina manifestatur si unus semper praeservatur a peccato et in innocentia baptismali conservatur.
Ex omnibus his textibus Sacrae Scripturae, sanctus Augustinus eruit hanc definitionem ab omnibus theologis citatam : « Praedestinatio esi praescientia et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberaniur quicumque liberantur. » De dono perseverantiae , c. xiv. Et magis explicite dicit Augustinus : « Praedestinatione sua Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus. » (De Praedestinatione sanctorum, c. x.) In hac definitione, praedestinationis causa non est in praescientia meritorum nostrorum, sed merita electorum in ea apparent ut effectus praedestinationis, quae igitur gratuita est ; sic pluries Augustinus dicit quod Deus praemiando merita nostra, coronat dona sua. Item C. Trid. : Denz. 8x0, 842, cf. n° 141.
Boctrma Ecclesiae contra haereses ad invicem opposit&s.
Doctrina Ecclesiae in hac re formulata est in damnatione pelagianismi et semipelagianismi, et deinde contra errorem radicaliter oppositum praedestinatianismi saeculi IX, nec non protestantismi et jansenismi. Ecclesiae doctrina sic apparet ut culmen veritatis inter ac supra hos errores ad invicem oppositos.
Deelaratlones Eeclesiae eonfra pelagianlsmum et semipelagianismiim* Pelagiani dicebant : « Possumus sine gratia implere divina mandata...
gratia non est necessaria nisi ad ea facilius implenda » ; haec proposino damnata est in Concilio Carthaginensi an. 418, can. 5 (Denz. 105). — Semipeiagiani dicebant : homo potest sine gratia habere initium fidei et bonae voluntatis, seu initium salutis, et potest sine speciali gratta nsque ad mortem perseverare. Hoc damnatum est in II Conc. Arausicano (Denz. 178, 183). Semipelagiani proinde tenebant Deum aequaliter velle salutem omnium hominum, quamvis quaedam gratiae speciales quibusdam, ut apostolis, conferantur. Ex hoc sequebatur quod praedestinatio nihil aliud erat pro eis nisi divina praesctentia initii salutis et meritorutn* quibus
homo sinc speciali auxilio usque ad finem perseverat, Reprobatio negatxva erat praescientia demeritorum. Sic pra'edestinatio et reprobatio negativa dependebant ab electione humana, sive bona, sive mala. Proinde mvSte-" rium praedestinationis de quo loquebatur sanctus Paulus toliebatur. Deus non amplius erat auctor, sed spectator ejus quo discernuntur electi ab aliis hominibus. Proinde electi, in pelagianismo. et semipelagianismo, non sunt praedilecti, nec magis adjuti.
Quoad parvulos morientes ante aetatem rationis semipelagiani dicebant : Deus eos praedestinat aut reprobat secundum praevisionem operum quae fecissent, si diutius in vita permansissent. Sic jam semipelagiani ponebant, ante decretum divinum, praescientiam futurorum conditionatorum seu futuribilium, quam Molina postea vocavit « scientiam mediam ». '
Responderunt adversarii pelagianismi : sic multi parvuli reprobarentur propter culpas non commissas, quod injustum est.
Sanctus Augustinus contra semipelagismum scripsit praesertim, in fine vitae suae, De praedestinatione sanctorum et De. dono perseverantiae, in quibus ex Sacra Scriptura praecipue tria puncta ostendit : f 0 homo non habet sine gratia speciali et gratuita nec initium salutis, nec perseverantiam finalem. 20 Deus non aequaliter vult salutem omnium hominum, sed magis vult salutem parvulorum qui baptismum accipiunt et subito postea moriuntur. Item magis vult salutem fidelium quam eorum qui de facto ad fidem non perveniunt, et magis salutem eorum qui perseve* rant usque ad finem. 30 Electit ut eorum nomen indicat, sunt magis a Deo dilecti et adjuti et merita eorum sunt effectus electionis divinae, non ejus causa. Jam quidem sanctus Augustinus dixerat m De Civiiate Dei} 1. XII, c. 9, de angelis electis, quod fuerunt « amplius adjuti » quam gln. 9
Concilium Arausicanum, an. 529, adhibendo plures formulas sancti Augustini et ejus discipuli sancti Prosperi, damnavit semipelagianismum, et reprobavit, secundum omnes historicos, negationes semipeiagianas gratuttatis gratiae et ejus necessitatis ad initium sahttis et ad perseverantiam finalem. Ct Denz. 176, 177, 179, 183 ; c/. C. Trid., 806.
Unde propter declarationes Concilii Arausicani, omnes theologi catholici admittunt tres propositiones, quamvis non omnes in eodem sensu eas intelligant.
ia propositio communiter admissa est : Praedcstinalio ad gratiam. .non dependct a praevisione bonorum operum naturalium attt naturalis \\Wi salutis, — 20 Praedesiinatio ad gloriam non dependet a praevisione meritorum supernaturalium, quae absque speeiali dono perseverantiae usque ad finem durarent. — 30 Praedestinatio adaequate sumpta, prout comprehendit totam seriem gratiarum a prima usque ad glorificationem, esi gratuita, seu independens a praevisione meritorum.
Attamen non omnes theologi catholici has tres propositiones eodem raodo intelligunt, est speciatim discrimen inter Molinistas qui negant intrinsecam eificaciam gratiae, et alios qui eam admittunt, et-putant eam mvenire in sensu obvio declarationum Concilii Arausicani.
Sic, in prima propositione, pro gratia actuali a qua dependet initium salutis, molinistae intelligunt eam esse ab extrinseco efficacem, ex praevisione nostri consensus : ac proinde dissentiunt a thomistis, ab augustinianis, a scotistis. Cf. Molinam, Concordia, ed. Paris 1876, p. 43, 564. Ita minus servatur gratuitas gratiae asserta in Conc, Arausic. Denz. 176-178, 199, 200,
Item in secunda propositione, pro gratia actuali a qua dependet perseverantia finalis, molinistae contra alios praedictos theologos, inteliigunt eam esse ab extrinseco efficacem, sciL ex praevisione nostri consensus per scientiam mediam. Augustinus dicebat de gratia perseverantiae finalis : « gratia qude a nullo duro corde respuitur, ideo quippe tribuitur, ut cordis duritia primitus auferatur. » (De Praedest. sanctorum, c. 8.) — Molina dicit e contrario (Concordia, ed. cit., p. 51, 230, 231, 548) : « Fieri potest, ut duorum, qui aequali auxilio interius a Deo vocantur, unus pro libertate sui arbitrii convertatur et alter in infidelitate permaneat. Imo auxilio gratiae minori aliquis adjutus quandoque resurgit, dum alius majori auxilio durus perseverat. »
Hoc difficilius conciliatur cum verbis Conc. Trid. (Denz. 806) de « magno et speciali dono perseverantiae », « quod non potest aliunde haberi nisi ab eo qui potens est eum qui stat, statuere (Rom.> xiv, 4) ut perseveranter stet, et eum, qui cadit, restituere » cf. ibidetn, n° 826. — Item ex doctrina C. Trid. (Denz. 842) communiter admittitur quod non possumus mereri de condigno gratiam perseverantiae finalis, nam status gratiae perdurans in instanti mortis est principium meriti et igitur non cadit sub merito1. Unde, si Molinistae volunt admittere praedestinationem ad gloriam post praevisa merita, debent tamen dicere : praedestinatio ad gloriam non dependet a praevisione meritorum supernaturalium, quae absque speciali dono perseverantiae finalis usque ad finem durarent. Hoc exprimitur in secunda propositione, quam nunc explicamus.
Denique tertia propositio est : « Praedestinatio adaequate sumpta, prout comprehendit totam seriem gratiarum, a prima ad glorificationem, est gratuita, seu independens a praevisione meritorum » ; haec propositio aliter et aliter intelligitur a molinistis et a sancto Thoma.
Molina eam admittendo, addit : « Praescientiae, quam praedestinatio ex parte intellectus includit, datur conditio ex parte usus-liberi arottrtt, sine qua non praeextitisset in Deo. » Concordia, ed. cit., p. 516.
E contrario augustiniani et thomistae intelligunt praedestinationem
- Concilium Trid. (Denz. 842) dicit enim : « Justus potest vere mereri vitam aeternam et ipsius vitae aeternae (si tamen in gratia decesserit) consecutionem ». n° 809. Id est homo potest mereri consecutionem vitae aeternae, si tamen sua mefit& conservet usque ad finem, et conservantur per donum perseverantiae finaiis.
Item C. Trid. (Denz. 810) dicitur : « Tanta est erga homines bonitas Dei, ut eorutn velit esse merita (can. 32), quae sunt ipsius dona (V. n. 141).
AN SIT ET QVID SIT PRAEDESTINATIO 519
- adaequatam in sensu sic expressd a sancto Thoma, Ia, q,23, a. 5 : «Impossibile est quod totus praedestinationis effectus in communi habeat aliquam causam ex parte nostra ; quia quidquid est in homine ordinans ipsum in salutem, comprehenditur totum sub effeciu praedestinationis , etiam ipsa praeparatio ad gratiam. » Sic etiam determinatio libera salutaris comprehenditur tota sub effectu praedestinationis, quia ut dicitur ibidem, « non est enim distinctum quod est ex libero arbitrio et ex praedestinatione, sicut nec est distinctum quod est ex causa secunda et ex causa prima », sunt enim duae causae totales, non coordinatae, sed subordinatae. Effectus autem praedestinationis non poiest esse ejus causa.
Sanctus Thomas videtur aestimare has tres propositiones, in sensu in quo eas intellexit, esse ipsam doctrinam sancti Augusrini et etiam procedere ex sensu obvio canonum Conc. Arausicani.
Hoc apparet praesertim ex sequentibus declarationibus ejusdem Concilii : Can. 9 : « Quoties bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum ui operemur operatur. » Sic gratia efficax non solum dat posse bene operari, sed facit ut bene operemur ; est effectrix operationis, secundum illud sancti Pauli : « Deus operatur in nobis velle et perficere. » Phil.t n, 13.
Item can. 12 : « Tales nos amat Deus, quales futuri sumus ipsius donot non quales sumus nostro merito. » Ex hoc sequitur : « Tales magis amat Deus, quales futuri sunt meliores ipsius dono. » Id est nullus esset alio meiior, si non magis diligeretur a Deo.
Referendo hunc canonem Denzinger n. 185, citat Indiculum de gratia Dei, ibid. n. 131, 133, 134, 135, 137, 141, ubi eadem doctrina exprimitur.
Unde antiqui theologi scil. augustiniani et thomistae viderunt in hoc concilio aequivalentem expressionem principii praedilectionis jam enuntiati a sancto Paulo sub ista forma: « Quis enim te discernit ? Quid autem habes quod non accepisti ? » — Haec enim erat magna veritas negata a pelagianis et a semipelagianis, dum tenebant Deum aequaliter velle salutem omniurp/ sic illi qui salvantur non essent magis dilecti, nec magis adjuti, et Deus esset potius spectator quam auctor ejus quo discernitur justus ab impio»
Nunc considerandae sunt declarationes Ecclesiae, contra errores oppositos, qui negant voluntatem salvificam universaiem.
Declarationes Eccleslae contra praedestinatianismum, protestantismum jansenismum, quoad praedestinationem,
Praedestinatianismus saeculo IX, negavit voluntatem salvificam universalem et docuit praedestinationem ad malum. Plures dixerunt hos errores esse in scriptis Gotescalc ; magna ex hoc exorta est controversia. Praesertim de hac re citandae sunt declarationes concilii Carisiaci (Quiersy in Gallia) an. 853, Conc. Valentini an. 855 ; Conc. TuIIensis (Toul) an. 859 C. Tusiaci (de Thuzey) an. 860, in quo facta est episcoporum Galliae concordia circa hanc difiicilem materiam. Cf. Denzinger, n° 316-320 et sqq.
Ex his diversis conciliis provincialibus eruuntur praesertim duae declarationes : Deus aliquo modo vuli omnes homines salvos fieri. ~ Non datur praedestinatio ad malum, sed Deus ab aeterno decrevit inferre damnationis poenam propter praevisum peccatum impoenitentiae flnalis quod Deus nullo modo causat, sed permittit.
Sensus et valor harum declarationum apparent praesertim ex canone 3 Concilii Carisiaci (Denz. 318) : « Deus omnipotens omnes homines sine exceptione vult salvos fieri (I Tim,t 11, 4), Iicet non omnes salventur. Quod autem quidam salvaniur, salvantis est donum : quod autem quidam pereuni, pereuntium esi meritum. » Hic textus assumptus est ex scriptis sancti Prosperi, discipuli sancti Augustini, Ex hoc canone manifestatur Deum non aequaliter velle salutem omnium, ut putabant pelagiani, nam quod quidam salvantur, saivantis est donum gratuitum. Excluditur insuper praedestinatio ad malum. Optime ergo enuntiantur duo aspectus extremi hujusce mysterii, sed eorum intima conciliatio remanet abscondita.
Canon 4 Conc. Carisiaci affirmat quod Christus mortuus est pro omnibus hominibus.
Concilium Valentinum magis insistit in gratuitatem praedestinationis ad vitam aeternam. Secundum ejus declarationes (cf. Denz. 321, 322) « Deus bonos praescivit omnino per gratiam suam bonos fuiuros, et malos per propriam malitiam malos futuros. Nec ipsos malos ideo perire, quia boni esse non potuerunt, sed quia boni esse noluerunt... In electione salvandorum misericordiam Dei praecedere meriium bonum; in damnatione autem periturorum meritum malum praecedere justum Dei judicium. In malis Deum ipsorum malitiam praescivisse, non praedestinasse, quia ex illo non est ».
Denique in Concilio Tusiaco, an. 860 (cf. P, L., t. CXXVI, col. 123) optime formulantur aitiora principia quibus haec quaestio illustratur sciL « 1. In caela et in terra quaecumque voluit Deust fecit (P$. cxxxiv, 6). Nihil enim in caelo vel in terra fit, nisi quod ipse aut propitius facit, aut fieri juste permittit. » Episcopi augustiniani nihii amplius postulaverunt, et facta est concordia, Hoc erat dicere nullum bonum hic et nunc, in hoc homine potiusquam in alio, evenit, nisi ipse Deus propitius iliud vult et facit, et nullum malum, hic et nunc, in hoc homine potiusquam in alio evenit, nisi ipse Deus illud fieri juste permiitit. Hoc universalissimum principium continet innumeras consequentias. In eo thomistae vident aequivalentem formulam principii praedilectionis : nullus esset alio melior, si non magis diligeretur a Deo.
In iittera synodali Concilii Tusiaci omnes aliae declarationes procedunt
ex hac prima, inter quas legitur haec 5a : « Unde quia est gratia Uei, salvatur mundus ; et quia inest liberum arbitrium homini, judicabitur mundus. » Si duo aspectus extremi hujus mysterii enuntiantur : voluntas salviflca universalis et gratuitas praedestinationis.
AN SIT ET QUID SIT PRAEDESTINATIO 5'zl
Saeculis XVI et XVII, haec Ecciesiae doctrina confirmata est per decisiones Concilii Tridentini contra errores protestantium et per damnaticnem jansenismi. Ci Trid. Denz. 795 : « Christus pro omnibus mortuus est (II Cor., v, 15), non omnes tamen mortis ejus beneficium recipiunt, sed ii dumtaxat, quibus meritum passionis ejus communicatur. » Cf. n. 797. — Item Denz. 816 : « Si quis dixerit, mn esse in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera ita ut bona Deum operari, non permissive solnm, sed etiam proprie et per se, adeo ut sit proprium ejus opus non minus proditio Judae quam vocatio Pauli : a. s. » — Item n<> 827 : « Si qms justificationis gratiam non nisi praedesiinaiis ad vitam contingere dixerit, reliquos vero ornnes, qui vocantur, vocari quidem, sed gratiam non accipere, utpote divina potestate praedestinatos ad malum : a, s. » cf. n° 200.
Pariter contra jansenistas rursus affirmatur quod Christus mortuus est non solum pro praedestinatis, nec soium pro fidelibus, sed pro omnibus hominibus (Denz. 1096, 1380 sq., 1294), et quod datur gratia vere sufficiens, qua vere possibilis est adimpletio mandatorum omnibus adultis secundum quod possunt haec mandata cognoscere. t ?
Ecclesia contra novatores affirmat, adhibendo verba sancti Augustim : * Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monei et facere quod possis d peiere quod non possis. » Denr 804, cf. n° 806, 807, 816, 827, 1647, 1677.
Sed asserendo existentiam gratiae sufficientis, qua adimpletiQ mandatorum realiter possibilis est omnibus adultis, Ecclesia non minus affirmat efficaciam gratiae quae facit inhaerere mandatis. Sic Conc. Trid. (Denz. 806) declarat : « Deus, nisi ipsi (homines) illius gratiae defuerint, sicut coepit opus bonum, ita perficiet, operans velle et perficere (PML, n, 15) »•
Ex his omnibus Ecclesiae declarationibus contra haereses ad invicem oppositas habentur, ad modum compendii, quatuor propositiones :
A. Contra pelagianismum et semipelagianismum :
10 Praedestinatio ad gratiam non est ex praevisis meritis naturahbtis, nec ex fraeviso naturali initio salutis.
20 Praedestinatio ad gloriam non est ex praevisis meritis gratiae absque speciali dono perseverantiae finalis perdurantibus .
Brevius : « Quod quidam salvantur, salvantis est donum », Conc. Carisiacum, Denz. 318, ex sancto Prospero.
B. Contra praedestinaiianismum, calvinismum, jansenismiun ! 10; Deus (aliquo modo) vuli omnes homines salvos fieri. 20 Non datur fraedestinatio ad malum, sed Deus ab aeterno decrevit inferre damnationis poenam propter praevisum peccatum impoemtentiae finalis, quod Deus nullo modo causat, sed solum permittit.
Brevius : « Quod quidam pereunt, pereuntium est mentum ». Conc. Carisiacum, Denz. 318, ex sancto Prospero.
Unde duae veritates fidei omnino tenendae in hac re sunt istae duae propositiones in Conc. Carisiaco enuntidtae : « Quod quidam salvantur.
522 D£ PRAEDESTINATIONE salvantis est donum. Quod autem quidam pereunt, pereuntium est meritum.» Pelagiani negabant primam, praedestinatianismus negavit secundam. Inter has duas abyssos erroris veritas revelata apparet ut mons cujus culmen remanet absconditum. Hoc.enim culmen non videbitur nisi in patria : est intima conciliatio in Deitatis eminentia, infinitae miserieordiae, infinitae justitiae et supremae libertatis. Jamquidem Sacra Scriptura enuntiaverat duos extremos mysterii aspectus conciliandos in his verbis Oseae xiii, 9: «Perditio tua ex te, Israel; tantummodo ift me auxihum iuum . »
Hae duae veritates sunt certissimae et semper affirmatae sunt a sensu christiano, earum autem intima conciliatio non potest clare videri nisi per visionem beatificam.
Cl&ssificatio systematum theologicorum.
Doctrina revelata de praedestinatione et de voluntate salvifica universali apparet, ut notavimus, tanquam culmen montis inter ac supra duo praecipitia ad invicem opposita, scilicet pelagianismum ex una parte et praedestinatianismum ex altera.
Ex hoc apparet oppositio systematum theologicorum. Duo enim, ad invicem contraria, sunt, quasi media altitudine montis, supra ejus latera opposita : ex una parte supra sernipelagianismurn, Molinismus et paulo altius Congruismus Suarezii ; ex altera parte autem rigidior augustinianismus et etiam rigidior ihomismus, qui videntur voluntatem salvificam universalem attenuare, dicendo : reprobatio negativa, quae antecedit praevisionem demeritorum, consistit non solum in permissione peccatorum non remittendorum, sed in exclusione positiva a gloria tanquam a beneficio indebito. Cf. sequentem synopsim, pag. seq.
Inter autem duo opposita montis latera invenitur media altitudine ecleciismus congruistarum Sorbonae, qui adrniserunt cum molinistis gratiam ab extrinseco efficacem pro actibus salutaribus faciiibus, et cum thomistis et augustinianis gratiam ab intrinseco efficacem pro actibus salutaribus difficilibus. Haec conceptio quae videtur practice comrrioda, habet sub aspectu speculativo omnes difficultates molinismi seu scientiae mediae pro actibus facilibus, et quasi omnes obscuritates thomismi pro actibus salutaribus difficilibus. Unde non quietat intellectum,
Altius autem est culmen montis, pro viatoribus quidem inaccessibile, est enim Deitas sicuti est, in cujus eminentia intime conciliantur infinita misericordia, infinita justitia et suprema libertas. Sed antequam perveniamus ad hoc culmen, formulari possunt in via principia certissima, in quibus apparet aequilibrium seu harmonia doctrinae revelatae et ex quibus determinari potest ubinam est culmen inaccessibile in via. Haec autern duo principia sunt : i° Deus impossibilia non jubei, sed reddit salutem omnibus possibilem. 20 Nulhts esset alio melior si non magis diligereiur a Deo : « quid enim habes quod non accepisii ? » — - Haec auterh duo principia oriuntur ex uno .altiori, scilicet : « amor Dei esi causa omnium bonorum, nempe et gratiae, qua possumus Dei mandata servare, et gratiae qua ea de facto servamUs, ,
Haec autem altiora principia ea sunt quae egregie formulata sunt a sancto Augustino et a sancto Thoma, qui ambo admiserunt eorum valorem universalem
Sic pervenire possumus ad methodicam classificationem systematum catholicorum.
Vofutttas -salvinca universalis
Deus impossibilia non* jubet
Praedestiriatio gfatuiu
Quid autsm habes, quoi non accepisii?
Cbnsnruisntus
Rigidiores thomistae et augustiniani
Molintsmus
Semipelag/ ianismus isnras
Calvm\ ismus
Pelagiariismus praed es t inatiari i sm u s salviftcae universalis
Negatio praedestinationis grrtuitae Negatio voluntatis
Propositae sunt tres classificationes. Prima, quae «^r^ considerat potius theologorum conclusiones, quam eorum P^1^^ da a Card Billot S. J. molinista tradita, considerat potius pnncipm Tertfa ^R N dei Prado, O. P. thomista proposita, considerat etxam magxs
2 r^S^^ sPeu non-electio est ante praevisa dementa (rta
524 DE PjRAEDESTINATIONE th^tae a^stiniani. scotistae et etiam inter congruistas sancfus Robertus Bellarminus et Suarez). a««cni:>
Attamen notabilis est differentia inter theologos hujusce secundae categonae, qui scihcet admittunt gratuitatem absolutam praedestinationi adukorum ad gloriam ; etenim quasi omnes antiqui, scilicet thomistae augustimani et scotistae. tenent hanc gratuitam praedestinationem . ad glonam lundari m decretis divinis praedeterminantibus ; hoc autem ne*?P? sanctus R. Bellarminus et Suarez, qui conservant theoriam molinianam «scientiae mediae « ad explicandam distributionem gratiae «.congruae > et mvmam certitudinem de consensu huic gratiae ab electis praebendo 20 Secunda classtficatio,proposita a Card. Billot \ fundatur in principiis potius quam in conclusionibus. Quidam, ut ait, praescientiam, quam implicat praedestinatio, fundant in decretis firaedeterminanHbus, alii aut-n mscunha media. - Sed inter hos ultimos, quidam ut Vstsquez et Lessius adnuttunt adultorum praedestinationem ad gloriam esse post praevisa menia fuiura, et non-electionem esse post praevfca demerita futura • - aln autem, ut Suarez, tenent adultorum praedestinationem ad gloriam. esse anie praevtsa meriia eiiam ut fuiuribilia. et reprobationem negativam seu non-electionem esse ante praevisa demerita etiam. ut futuribilia • — aln demque volunt adultorum praedestinationem ad gloriam esse posi fraevisa merita ut futuribilia, sed non ut futura. — Card. Billot admisit hanc ultimam opinionem, quam putat esse sententiam ipsius Molinae bic, pro eo, id quod est absolute gratuitum est divina electio circumstautiarum m qmbus Deus hunc hominem ponit, postquam per scientiam mediam praevident hunc hominem bene consensurum esse, si in his circumstantiis poneretur. Sed pro reprobatione negativa seu non electione, Card. Biilot accedit ad opmionem Vasquezii, quae difficiUime defenditur.
3° Tertia classificatio denique proposita est a P. N. del Prado O P 2 Haec etiam considerat potius principia theologorum quam eorum conclusiones, prout nempe quidam suam doctrinam fundant in decretis divinis praedetermmantibus et alii in scientia media. Sed P. N. del Prado in hoc msxstit quod soli theologi qui admittunt divina decreta praedeterminantia, servant id quod scripsit sanctus Thomas P, q. 23> a. 5 : « Quidquid est m homtne ordmans ipsum in salutem, comprehenditur ioium sub effeciu praedeshnaiwms, etiam ipsa praeparatio ad gratiam » et ideo etiam libera determmatio actus salutaris, prout est in hoc homine potius quam in altero, v. g. m bono latrone in Calvario, potius quam in alio ; ex hoc manifestatur absoluta gratuitas praedestinationis ad gloriam, nam merita electorum, cum smt effectus praedestinationis , non possunt esse ejus causa. Et vere hic est sensus sancti Thomae, qui ibidem paulo antea scripsit : « Non autem est distinctum, quod est ex libero arbitrio et ex praedestinatione ; sicut nec est distinctum, quod est ex causa secunda et ex causa prima, m Sunt enim ■duae causae totales subordinaiae , ita ut totus effecius sit a Deo, ut a causa
prima, et totus a voluntate nostra, ut a causa secunda a Deo mota. Non sunt enim duae causae partiales coordinatae, ut duo trahentes navim. Cf. sanctum Thomam, Ia IIae, q. 112, a. 4.
Addendum est quod soli theologi qui admittunt intrinsecam efficaeiam decretorum divinorum et gratiae, tenent etiam valorem absolutum et universalem principii praedilectionis sic formulati a sancto Thoma Ia, q. 20, a. 3 : « Cum amor Dei sit causa bonitatis rerum, non esset aiiquid alio melius, si Deus non vellet uni majus bonum quam alteri. » Item sanctus Thomas in Matth. xxv, 15 : « Qui pius conatur, plus habet de gratia, sed quod plus conetur, indiget altiori causa. »
Hoc praedilectionis principium praesupponit intrinsecam et infailibilem efficaciam decretorum divinorum per respectum ad actus salutares futuros. Si e contra negatur haec intrinseca efficacia, potest evenire quod e duobus hominibus aequaliter a Deo dilectis ei adjutisf in iisdem circumstantiis, unus convertatur et alius non. Sic aiiquis, quin fuerit magis a Deo dilectus et adjutus, fieret melior alio, per actum salutarem sive faciiem, sive difficilem, sive initialem, sive finalem. Hoc quidem, contra sanctum Thomam, tenet Molina, qui praedilectionis principium reduxit ad divinam electionem circumstantiarum propitiarum, in quibus Deus ponit eos quos praevidit bene consensuros in talibus circumstantiis.
C@neIusio 1 unde comparatio horum diversorum systematum de praedestinatione ad hoc reducitur : quisnam est valor principii praedilectionis : nullus esset alio melior, si non magis diligeretur a Deo. Hoc principium habet ne valorem absolutum et universalem, ut putabant antiqui theologi, praesertim thomistae ; an solum habeat valorem reiativum et ad circumstantias opportunas limitatum, ut putant molinistae et congruistae, qui scientiam mediam admittunt.
Ut videbimus, exponendo doctrinam articulorum sancti Thomae, hoc praedilectionis principium, in ordine philosophico, est corollarium principii causalitatis, applicati ad Dei amorem. qui est causa cujuslibet boni, unde dicit sanctus Thomas Ia, q. 20, a. 3 : « Cum amor Dei sit causa bonitaiis rerum, non esset aliquid alio melius, si Deus non vellet uni majus bonum quam alteri. »
In ordine autem gratiae hoc praedilectionis principium revelatum est in his verbis sancti Pauli I Cor., iv, 7 : « Quis enim te discernit ? Quid autem habes quod non accepisti? » Et sanctus Paulus hoc principium in Veteri Testamento invenit, dum scribit (Rom., ix, 15) : « Moysi enim dicit (Dominus) : Miserebor cujus misereor et misericordiam praestabo cujus misereor.
Hoc praediiectionis principium, ut supra dictum est, admissum est a sancto Augustino etiam pro angelis. Dicit enim, De Civitate Deit 1. XII, c 9, de angelis bonis et malis : « Si utrique boni aequaliter creati suntt istis mala voluntate cadentibus, illi amplius adjuti ad eam beatitudinis plenitudinem, unde se nunquam casuros certissimi fierent, pervenerunt. » Hanifestum est enim quod etiam angelis applicantur haec verba : « Quis enim te discerriit ? Quid autem habes quod non accepisti ? » — Item sanctus
Augustinus dicit, agendo de praedestinatione : « Quare hunc trahat (IW et lilum non trahat, noli velle dijudicare, si non vis errare >.. (/„ j ' tr. xxvi imtxo.y ~ Explicandi sunt nunc articuli sancti Thomae ' Ut diximus, sunt tres partes in quaestione 23 'de praedestinatione • 1» pars contmet tres priores articuios. jo Quid nominis et an sit praedesthm" tio ; 2o complemcntum definitionis realis : an ponat aliquid in praedeStS to ; 3° quid sit per oppositum reprobatio. - 2 pars est de causa praedestf natioms (a. 4 et 5°) ; — 3 pars est de certitudine praedestination;3 (a 6
Chapter 91 of 105