Sectio 10, art. 5: Utrum providentia Deo conveniat
Sl. qu. Difficultas oritur ex hoc 1° quod providentia significat quamdam partem prudentiae nostrae quae non est sine imperfectione, scil. sine dubio et mcertitudine ; 2<> providentia est circa existentia quae non sunt aeterna ; ergo non videtur esse aliquid aeternum. Aliae sunt difficultates, quae speciahter oriuntur ex existentia mali tum physici, tum moralis in mundo. Hae difficultates notantur a sancto Thoma initio articuli secundi, scil. : « Vidimus multa mala in rebus esse ; aut igitur Deus non potest ea impedire et sic non est omnipotens, aut non de omnibus curam habet. * Haec objectio pertinet proprie ad extensionem providentiae, et longius expomtur in C. Gentes, l III, c. 64, 71-79 ; 89-97.
DE EXISTENTIA PROVIDENTIAE 489
Responsio affirmative est de fidet secundum innumeros locos Sacrae Scripturae et definitiones Ecclesiae.
In V. Test. Judith (ix,5) sic orat : « Omnes viae tuae,Domine,paratae sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti... Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Deus caelorum, creator aquarum, et Dominus totius terrae, exaudi me miseram deprecantem et de tua rnisericordia praesumentem. » — Sap., vr, 8 : « Deus pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus. » Ibid.t vnr, i * « Attingit a fine usque ad flnem fortiter et disponit omnia suaviter. » — Ibid.s xi, 21 : « Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. » — Ibid.t xn, 13 ': « Non enim est alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus. » Ibid.t xiv, 1-5. dicitur per respectum ad navigantes : « Tua, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam, ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare. »
Ipsa oratio petitionis supponit fidem de divina providentia quae se extendit ad actus nostros liberos et ad particularia. Unde in libro Esther Xiii, 9, Mardochaeus sic orat : « Domine Domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. » — Item ibidem xiv, 12-19 pariter sic orat regina Esther et exauditur Numquam philosophi graeci etiam altiores pervenerunt ad tantam certitudinem de Providentia divina quae ad minima etiam se extendit. Item in 1. Ecch. xxxin, 13 : « Quasi lutum figuli in manu ipsius... Sic homo in manu illius qui fecit eum, et reddet ei secundum judicium suum. » — Item Isaias xiv, 27 : « Dominus exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta, et quis avertet eam ? »
Psalmi enarrant mirabilia Providentiae Dei erga Israel, liberavit eum a captivitate cf. Ps. cxiii : « In exitu Israel de Aegypto.. » — Ps. xxiv, 5 . Dirige ?ne in veritate iuat et doce me, quia tu es Deus salvator meus. — Ps. xxn, 1 : « Dominus regit me, et nihil mihi deeril, in loco pascuae ibi me collocavit... Deduxit me super semitas justitiae, propter nomen tuum. Nam et si ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala : quoniam tu mecum es. » — Ps. xxx, 16 : « Ego autem in te speravi, Domine, dixi : Deus meus es tu : in manibus tuis sortes meae. Eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me. Illustra faciem tuam super servum tuurn, salvum me fac in rnisericordia tua. »
Sub aliquo aspectu Dei providentia est manifeslissima ex ipso ordine mundi, sic Ps. xvm, 2 dicit : « Caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. » Sed ex altera parte, ut ostenditur in libro Job : quaedam viae Providentiae, et quidem altissimae, sunt invesiigabiles ; v. g. dispositiones Providentiae erga Joseph, filium Jacob, quando Deus permittit quod sit venditus a fratribus suis ; et deinde clarificantur istae viae, dum ipse Joseph dicit fratribus suis (Genes., xlv, 8) : « Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me... principem in omni terra Aegypti. »
Altitudo inaccessibilis Providentiae apparet etiam v. g. in Ps. xxxv, 7 :
« Justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus multa. » Sed haec supenor obscuritas provenit ex nimia luce pro intellectu nostro, nam providenha Dei in se est lux inaccessibilis sub qua omnia cooperantur in bonum. Unde in libro Tobiae xm, r, dicitur : « Magnus es Domine b aeternum et omma saecula regnum tuum, quoniam tu flagellas et salvas deducis ad inferos et reducis, et non est qui effugiat manum tuam... Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misencordiam suam. .. Tota historia Israel ordinata est a Dei providentia ad adventum Salvatoris promissi. Item cf. Daniel, XIII, 42 : Historia Susannae.
In Novo Testamento semper est sermo de Providentia Dei conjuncta cum ejus bomtate, omnipotentia et declaratur manifestissima et simul m quibusdam suis viis obscura propter altitudinem suam. Sic apud Matth n, 26, dicitur : « Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt, neque congregant in horrea ; et Pater vester caelestis pascit illa Nonne vos magis pluris estis illis? ,, Est argumentum a fortiori, scil. si Deus
/sTl r6bUS infimiS a f°rti0ri de vita aniniarum. Unde concluditur (Matth., vi, 32) : « Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis Quaente ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjiaentur vobis. ., - Malth. x, 30 : « Vestri autem capilli omnes numerati sunt. » — Item Matth. xx, 1, parabola de oferariis in vinea; lUd xxv 14 parabola talentorum. ~ Luc. xi, 13 : « Si ergo vos, cum sitis mali, nostS bona dare filus vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se! Luc. xv, 4, parabola de ove perdita. - Joan. x, 1, Paraoola de bono pastore. - I Petri v, 6 : « Humiliamini sub potenti manu JJei, _ ut vos exaltet in tempore visitationis ; omnem sollicitudinem vestram projiaentes tneum, quoniam ipsi cura est de vobis »
In his omnibus dicitur Providentiam esse manifestam ex ordine mundi e ,^7 u11!,0'""1'. « d CX ^ parte in ea reman<* altum mysterium Slt n 5 SanC • ^f* R°m- XI' 33 : * <*uam incomprehensibilia sunt rit^ ' mV?Stl&hll€S ^ »- praesertim quoad permissionem tr bulationum justorum et iniquitatis malorum, propter majus bonum, quod nunc saepe remanet absconditum.
Inter Patres^de providentia speciatim scripserunt, sanctus Joannes Chrysostomus : Ad Stagir. (de providentiali utilitate doloris m vita justorum), et alii tractatus similes : Quod nemo laeditur nisi a seipso : ? ?S? scandalizati sunt ob adversitates. - Sanctus Leo Papa, EMst. ad ThunUum ; sanctus Gregor. Nazianz., Oratio 16 ; sanctus Augustinus, Ve Ctvttate Deh ubi exponitur actio providentialis Dei per respectum
- Cf. Roufix de JouRNEt, Bnckiridion pairisticum, 202, 422, 1014, 1134, 1377 ad humanitatem ; distinguuntur in mundo duae civitates, quae nunc permixtae sunt, sed in fine separabuntur : civitas mali in qua amor suiipsius pervenit usque ad odium Dei, et civitas Dei, in qua amor Dei pervenit usque ad contemptum suiipsius. Speciatim de Providentia legendum est in L vn, c. 29 (cf. Qict. Theol. cathol., art. Providence (section saint Augustin).
Ex Definitionibus et declarationibus Ecclesiae constat quod Deus ab aeterno certo praescivit et immutabiliter praeordinavit omnia futura (Denz. 300, 316, 321 sq., 1784) ; non tamen ideo omnia de necessitate absoluta eveniunt (321, 607, 3026). Deus sua providentia gubernat visibilia et invisibilia (Denz. 421, 1784), vere agendo in mundum et homines (1702) ; non vult mala sicut bona (514) ; et peccata permittit tantum (816) ; non debet oboedire diabolo (586), neque omnipotentiam suam nobis communicat aut subjicit (12 17 sq.), et ordinat omnia ad mahifestationem bonitatis suae (1783). Proinde homo non est sub directione astrorum (35, 239), nec fato regitur (607)..
Inter has definitiones speciatim citanda est ea quae invenitur in Conc. Vatic. (Denz. 1784) : « Universa, quae condidit, Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter (cf. Sap. vni, 1). Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. iv, 13) ea etiam, quae libeta creaturarum actione futura sunt. »
Ratione theologica sanctus Thomas probat in corpore articuli existentiam providentiae aliunde revelatam, et simul dat definitionem providentiae. Supponit definitionem ejus quasi nominalem, secundum quam providentia est pars prudentiae, quae ordinat diversas res ad finem consequendum. Sic communiter dicitur pertinet ad praesidem civitatis providere de re frumentaria, ad patremfamiliae providere de eis quae necessaria sunt ad vitam (cf. IIa IIae, q. 49, a. 6). Haec notio communis providentiae non potest tribui Deo nisi analogice, sed nunc quaeritur utrum illi tribuenda sit analogice proprie, an solum analogice metaphorice.
Respondetur : analogice proprie, et sic probatur.
In agente intellectuali praeexistit ratio seu idea cujuslibet sui effectus. Atqui Deus est causa per intellectum omnis boni creati et proinde ordinis rerum ad finem, praesertim ad finem ultimum, Ergo in Deo praeexistit ratio ordinis rerum in finem, quae est providentia, secundum ejus definitionem nominalem ; et sic providentia ei convenit analogice proprie, prout nullam imperfectionem involvit.
Major hujusce argumehti est in se evidens, et aliunde aequivalenter xevelata est. Minor autem est revelata et etiam philosophice probatur, sic hoc argumentum pertinet sub duplici aspectu aut ad rationem theolo- gicam, aut ad rationem philosophicam. Cf. supra, q. 14, a. 8 : Ufanm scientia Dei sit causa rerum, et q. 19, a. 4 : utrum voluntas Dei sit caus_ rerum. Ergo providentia Deo convenit analogice et proprie, sicut intelugentia, voluntas et actus liber creandi. Negare Deum esse providentem esset negare Deum esse intelligentem seu esse Deum.
Haec argumentatio est quasi a pHori, praesupponendo nempe Deum esse causam per intellectum, dico quasl a priori, quia providentia non immediate deducitur ex Dei natura, sed praesupponit quod Deus liberrime creare voluent.
A posteriori etiam probari potest providentia, modo philosophico ex ordme mundi, et haec probatio coincidit cum quinta via sancti Thomae ad probandum Deum esse, speciatim Deum supremum ordinatorem (cf supra, q 2, a. 3). Haec probatio ad hoc reducitur : ea quae ratione carent non tendunt tn finem nisi dirigantur ab aliquo intelligente, ut sagitta a sagittante. Atqui videmus quod ea quae cognitione carent oferantur Propter finem (nam semper aut frequentius eodem modo operantur ut consequantur id quod est optimum). Ergo est aliquid intelligens a 'quo omnes res naturales ordinantur ad finem, et hoc dicimus Deum
Notandum est quod sanctus Thomas in hac 5a via sicut in nostro argumento, msistit in hoc quod ordo rerum in finem pertinet ad bonum universi cujus Deus est auctor. Ut diximus supra (q. 2, a. 3), Aristoteles egregie formulavit et explicavit minorem hujusce 5- viae, scilicet quod agentia naturalia operantur propter finem, sed non pervenit ad notionem ex nihilo ad manifestationem bomtatis divmae ordinatae, et proinde nec ad rectam notionem Providentiae divinae.
Averroistae medii ae vi negantes Hberam creationem, reduxerunt providen ham ad generalem quamdam praeordinationem quae se extendit solum ad leges generales mundi, non ad singularia. Cf. contra eos sanctum Ihomam, C. Gentes, 1. III, c. 75, 76, etc.
Confirmaiur conclusio ex solutione difficultatum articuli ■ A<* Licet consiliari de rebus dubiis non competat Deo, tamen
Ad s* Providentia est proprie ratio ordinis (vel ordinatio) rerum in nnem dum gubemium divinum est execuiio hujusce ordinis. Sic frovidenH* est aeterna, dum gubernium divinum dicitur de Deo ex iemSore, prout importat relationem ad creaturas jam existentes, cf. supra, q. 13, a. 7> c et ad 3* et infra I» q. xo3, 1 ; q. xio, a. 1. 4 3 ?
m ^ Ad 3* Providentia, ut nornen ejus indicat, tanquam ordinatio est m mtellectu divmo, sed praesupponit voluntatem finis, « Nullus enim praeciptt de agendis nisi jlit finem » sic prudentia humana praesupponit virtutes morales quae rectificant appetitum circa finerri. Et hac responsione
QUID SIT PROVIDENTIA 493 sancti Thomae, jam constat quod, pro eo, Deus sicut omnis sapiens prius vult finem quam media ad finem, non quidem in hoc sensu quod in Deo sint duo actus voluntatis, nam ut dictum est supra q. 19, a. 5 : « Vult hoc esse propter hoc, sed non propter hoc vult hoc. »
Quoad solutionem objectionis quae oritur ex existentia mali, cf. art. 2,
Dufoium lUDa. In quonam actu intellectus proprie aut saltem principaliter consistit providentia et quosnam acius voluntatis praesupponit?
Respondetur : ex resp. ad im et ad 2m, apparet quod providentia saltem principaliter consistit in hoc actu intellectus qui dicitur imperare seu praecipere, ut prudentia nostra, et praesupponit duos actus voluntatis, sciL intentionem fints et electionem mediorum ad finem (cf. de prudentia, II* IIae, q. 47, a. 8 et Ift IIa€}, q. 17, a. 1 : utrum imperare sit actus rationis) .
Concurrunt enim ad divinam providentiam acius viriualiter pluresy sicut ad humanam actus realiter plures ; scil, i° sub directione sapientiae divinae, voluntas divina intendit tanquam finem manifestare bonitatem Dei ad extra ; 20 mtellectus divinus ad hunc finem judicat media aptissima, et, ut recte dicunt Salmanticenses (in IIIam, q. i, a. 3), inter omnes dispositiones rerum possibiles, hanc cognitam ut possibilem a scientia simplicis intelligentiae, scilicet dispositionem in qua subordinantur ordo naturae, ordo gratiae et gloriae cum peccato originali permisso, et ordo unionis hypostaticae (hic est enim aliquis mundus possibilis) ; 30 voluntas haec media ad manifestandam bonitatem divinam accep.tat seu eligit; 40 vi hujusce efficacis intentionis et electionis, intellectus ab aeterno imperat horum mediorum executionem in ternpore exercendam, In hoc imperio efficaci consistit formaliter providentia, juxta sanctum Thomam (hic ad im et 3m) dum dicit « ordinat et praecipit de ordinandis in Snem » et «nullus praecipit de agendis propter finem, nisi velit fmem ». Hoc attente legere debent illi qui hodie dicunt : Scotus fuit primus inter theologos qui in materia praedestinationis dixit : ordinate volens prius vult Snem quam media ad finem.
Objeciio : posita electione divinae voluntatis, nulla est difficultas in executione, voluntati Dei enim nemo resistit ; ergo superfluit imperium, proinde non in eo sed in electione reponenda est providentia.
Respondetur : nego consequens : non ponimus enim in Deo imperium, quia est difficultas vincenda, sed quia medium eligibile et medium exequibile sunt objecta diversae rationis ; et nunquam medium jam electum mandaretur executioni, si non accederet imperium ad dirigendam executionem ; unde sunt in Deo duo actus virtualiter distincti. Imo dum deliberatio descendit ab intentione finis ultimi ad electionem infimorum mediorum, imperium modo inverso dirigendo executionem ascendit ab infimo medio ad supremum finem consequendum ; nam finis est prior in intentione et ^ltimus in executione.
Gubermum divinum est autem ipsa temporalis executio ordinationi, rerum sub ftrectione praedicti imperii quod est aeternum. Sic dixit sanctu* Thomas ad 2" : ratio ordinis rerum est quid aeternum, dum executl ordims est qmd temporale.
Dubium 2"*. Utrum providentia distinguitur a scientia practica quae est causa rerum, ut dictum est I», q. 14, a. 8.
Resfondetur : sanctus Thomas ostendit de Veritate, q. 5, a. 1 c et ad 2*, quod providentia Dei distinguitur a scientia ejus etiam practica quia scientia est de firte et mediis, providentia autem est de mediis prout ordinantur ad finem ; item distinguitur a lege aeterna quasi conclusio a pnncipio, lex enim aeterna est secundum quam Dei providentia omnia ordmat et gubernat. Pariter in nobis prudentia praesupponit scientiam practicam seu moralem et legem.
Dubium 3m Quid praesupponit providentia ex parte voluntatis divinae ?
Respondetur : jam diximus quod praesupponit voluntatem finis et electionem mediorum. Ex hoc sequitur quod providentia praesupponit amorem Det erga creaturas et duas virtutes amoris increati, scil. : misericoratam et justttiam. Propterea sanctus Thomas dixit ad 2°», pariter « - udentia praesupponit virtutes morales, per quas appetitus se habet ad bonum », sic distinguitur ab arte.
Unde Deus providens non est solum supremus artifex, seu architectus umversi, sed est sanctissimus ordinalor omnium rerum et mentium in finem ultimum, qui est sanctissima et liberalissima manifestatio bonitatis suae ; S1C providentia est plus quam ars divina, prout praesupponit misericordiam et justitiam, sicut homo non potest esse prudens quin sit justus et benevolens erga alios homines. Providentia autem, praesupponens jusutiam et imsericordiam, dirigit executionem operum misericordiae et justitiae, sicut prudentia, praesupponens virtutes morales, dirigit earum actus. Cf. infra, I", q. 103, a. 2 et 3, et C. Gentes, 1. III, c. 97.
Dubmm 4**. An providentia praesupponat voluntatem drnnam tum antecedeniem, tum consequentem.
Respondetur : supponit utramque ; etenim voluntas antecedens ut supra dictum est I*, q. 19, a. 6, ad i^, ea est quae fertur circa id quod in se bonum est> secundum primam considerationem, independenter a circumstantixs hic et nunc. Cum autem bonum sit, non in mente, sed in rebus, et res non sunt nisi hic et nunc, haec voluntas antecedens est conditionata, scil. : si non obstat ptajus bonum propter quod permittitur deficientia.
QUID SIT PRQVIDENTIA 495
E contrario voluntas consequens ea est quae fertur circa id quod est bonum hic et nunc, et ideo haec sola est efficax. Sic voluntate antecedenti mercator in tempestate vellet omnes merces suas servare, sed ad salvandam vitam suam de facto et simpliciter vult merces projicere in mare.
Item Deus voluntate antecedenti vult omnes fructus terrae ad maturitatem pervenire, si non obstat majus bonum, et pariter omnia animalia necessarium ad vitam invenire, a fortiori omnes homines salvari. Sed Deus non. vult voluntate consequenti et efficaci quod omnes fructus absque exceptione ad maturitatem perveniant, quod omnia animalia habeant hic et nunc necessarium alimentum, quod omnes homines de facto salventur, sed, propter majus bonum non semper nobis notum, permittit quod id quod est defectibile aliquando deficiat.
Sic habetur responsio ad dubium, scil. providentia praesupponit utramque voluntatem antecedentem et consequentem. Praesupponit enim efficacem intentionem finis totius universi, scil. manifestationis bonitatis divinae per modum liberalitatis, misericordiae et justitiae, et insuper electionem mediorum aptissimorum ad hunc finem (scil. dispositionis rerum secundum ordines naturae, gratiae cum permissione peccati originalis et unionis hypostaticae). Haec autem important voluntatem aniecedentem salvandi omnes homines, prout « Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet facere quod possis et postulare quod non possis » ut ait Augustinus, et voluntatem consequentem effective perducendi multos, quamvis non omnes, ad finem uttimum* Et sic dicetur, q, 23, a. 1, quod praedestinatio est pars providentiae.
Item, ut clarius patebit in art. seq., quoad infallibiliiatem divina providentiae, ex praedictis sequitur quod providentia est ahsoluie infallibilis s etiam quoad consecuiionem finis, in quantum supponit voluntatem consequentem seu efficacem, et est infallibilis solum quoad ordinationem mediormn ad finem et non quoad consecutionis finis, prout supponit solum voluniaiem antecedeniem ; in hoc differt a praedestinatione cf. sanctum Thomam, De Verit., q. 6, a. 1 ; ita communiter thomistae ; manifestum est enim quod efficacia providentiae, in actu imperii, pendet in assequendo fine ex efficacia volitionis seu intentionis finis.
Dublum 5um. Quomodo distinguitur providentia naturalis a provideniia supematurali P
Respondetur : in Deo est una sola providentia, quae tamen potest diversimode considerari ex parte objectorum. i° Est providentia universalissima seu integra quae est ordinatio omnium entium ad finem totius universi, ad manifestationem bonitatis divinae ; 2° providentia potest considerari per respectum ad fines particulares, sic dicitur aut naturalis, aut supernaturalis, et superhaturalis est aut ordinaria, aut extraordinaria. Sic providentia dicitur naturalis prout versatur circa naturalia, quae ordinantur a providentia universalissima ad supernaturalia et ad Christum.
Sed tales fines particulares non semper sunt efficaciter voliti, et sic quamvis omnes hommes per Dei providentiam ad salutem aeternam onhWur non omnes salvantur. E contrario finis universalissimus totius univer^ est efficaciter intentus a Deo.
Ex hoc non sequitur quod admittenda sit quaedam providentia antecedens et inefficax ; est unica providentia, quae supponit quoad multa voluntatem consequentem et quoad alia voluntatem antecedentem ita analoglce prudentia nostra ; v. g. prudentia mercatoris est unica et immi- projectionem mercium in mare, ad servandam vitam, quamvis simul sit voluntas antecedens seu conditionalis has merces servandi, imo hic mercator facit prudenter quod in se est ad eas servandas, sed deinde eas projicit in mare. Unde non mirum est quod providentia divma pariter quoad multa praesupponat voluntatem consequentem seu efficacem, et quoad alia voluntatem' antecedentem seu conditionalem et mefficacem.
Subium 6». Quomodo providentia distinguitur a fato > Resfondetur : ut explicat sanctus Thomas, de Veritate, q 5 a 1 ad x - : « Ipse ordo a divina providentia rebus inditus, fatum vocatur secundum Boetmm (Deconsol., 1. IV, prosa 6). Unde sicut se habet idea ad speciem rei, ita se habet providentia ad fatum », sumendo scilicet fatum in bono sensu, et non m sensu fatalismi seu determinismi absoluti, quo negaretur libertas divma et libertas nostra.
Item sanctus Thomas, I* q. 116, a. i, notat quod juxta plures anuquos fatum est dispositio siderum seu stellarum, in qua quisque conceptus est vel natus est, prout haec astrorum dispositio influit etiam in actus nostros humanos et in casualia et fortuita. - Ad hoc ibidem respondet sanctus Thomas : « manifestum est quod corpus caeleste agit Per modum naturahs principii >, determinati ad unum ; unde non causat ea quae sunt ommno per accidens ut casualia et fortuita. « Nec humani actus (ut spmtuales et liberi) subduntur actioni corporum caelestium nisi per accidens et moirecte » scil, ut dictum est q. «3, a. 4, secundum mfluxum m orgamsmmn; sed stante indifferentra judicii, seu Hbero judicio ratioms, hic influxus astrorum electionem nostram, sicut ipsa allicientia rerum sensibihum, non necessitat. Alioquin fatum sumeretur in sensu absoluti determinismi physici.
Sed, ut dicitur I* q. n6, a. 2, fatum sumi potest in bono sensu, et tunc significat « ipsam dispositionem seu ordinem causarum secundarum » ad aliquos effectus producendos a Deo praevisos et ordinatos. Hodie sic loquimur de determinismo physico legum naturae, secundum concatenationem causarum, praeter quas leges possunt esse miracula, et plura per accidens ut casualia et fortuita (cf. ibidem ad 1»; et l\ q. 105 a 7) — « Unde non oportet quod quidquid subjicitur voluntati divinae vel potestati, subjiciatur fato » sic electiones nostrae sunt liberae, ut dicitur I», q. 116, a. 4, ad 2"».
DE EXTENSIONE PROVIDENTIAE 497
Sic sufficienter deterrainata est cum existentia providentiae divinae ejus notio analogica : « ratio ordinis rerum in finem, seu ratio ordinandorum in finem in mente divina existens ». Et jam apparet in quo providentia «st infallibilis, quod melius manifestatur in articulo sequenti.
Chapter 88 of 105