Sectio 10, art. 3: Utrum misericordia competat Deo*
qu« Difficultas est quia misericordia videtur esse quaedam species tristitiae ; tristitia autem non est in Deo. Insuper videtur quod misericordia sit relaxatio justitiae, Deus autem non potest praetermittere id quod ad justitiam suam infinitam pertinet ; seipsum enim negare non potest. Unde videtur quod misericordia non sit nisi metaphorice in Deo, sicut ira,
Responsio tamen est : misericordia est proprie seu formaliter in Deo. x°Hoc est de fide, secundum innumeros locos Sacrae Scripturae, et communem Ecclesiae interpretationem, quamvis non sit specialis definitio solemnis de hoc puncto jam certissimo.
Cf. Ps. cn, 8 : « Miserator et misericors Dominus, longanimis et multum misericors. » Item Ps. cx, 4; cxliv, 8 ; P$. lxxxviii, r : <c Miseri-*
AN IN DEO SIT PROPRIE MISERICORDIA cordias Domini in aeternum cantabo » ; Ps. xvi, 7 : « Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te » j P$. cxxix, 6 : « A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino, quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio ». — In psalmis-et in prophetis saepe tria nomina connectuntur, scil. hominis miseria, quae misericordiam Dei invocat ut gloria Dei manifestetur ; v. g. P$. lxxviii, 9 : « Adjuva nos, Deus salutaris noster, propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum. » — Item Daniel m, 29-42 : « Peccavimus, deliquimus in omnibus... ; sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae. Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine. » Sic Prophetae vident in effectu misericordiae divinae summam manifestationem Bonitatis et Omnipotentiae divinae. Imo dicunt: «Misericordia Dei plenaest terra» Ps. cxviii, 64. Et culmen hujus revelationis est in Novo Testamento : Joan., in, 16 : « Sic Deus dilexit mundum, ut FiKum unigenitum suum daret ; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. » Sic motivum Incarnationis fuit motivum misericordiae cf. infra, IIIa, q. 1, a.3. Sanctus Paulus loquitur saepe de divitiis misericordiae et gratiae Dei, v. g. Ephes. 11, 4 : « Deus qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo... »
Misericordia Dei erga filios Israel ad longum describitur in 1. Sapient., c. xi et xii ; et Misericordia Christi, boni Pastoris in omnibus parabolis, g. in parabola filii prodigi, ac in toto Evangelio.
Theologice autem ostendendum quod misericordia in suo significato formali nullam imperfectionem involvit et ut ait sanctus Thomas «maxime tribuenda est Deo ». Hoc manifestatur in corpore articuli.
Sanctus Doctor duo distinguit in misericordia humana erga miseros, scilicet trisiari de miseria alte.rius et repelle miseriam ejus. Praedicta autem tristitia se habet materialiter ad misericordiam, ratione subjecti in quo est ; dum e contrario inciinatio voluntatis ad sublevandam miseriam alienam se habet formaliter ad misericordiam, ratione objecti.
Atqui, quamvis tristari de miseria alterius non competat Deo, repellere miseriam alterius nullam involvit imperfectionem et maxime Deo competit ; defectus enim non tolluntur nisi per alicujus bonitatis perfectionem ; prima autem origo bonitatis est Deus, qui est ipsa bonitas per essentiam. Ergo misericordia secundum suum significatum formale proprie et non solum metaphorice Deo corivenit.
Est puicherrimum exemplum analogiae proportionalitatis propriae. Deus misericors se habet ad peccatores veniam implorantes^ proportiona- Kter sicut homo misericors ad miseros, sublatis omnibus imperfectionibus, g. tristitiae aut compassionis sensibilisr
Pariter dicit sanctus Thomas, agendo de virtute misericordiae, IIa
JIae, q. 30, a. 4 : « Aliqua virtus potest esse maxima dupliciter : uno modo secundum se, alio modo per comparationem ad habentem.
« Secundum se quidem misericordia maxima est ; pertinet enim ad misericordiam, quod aliis effundat et quod plus est, quod defectus aliorum sublevet. Et hoc maxime superioris est : unde et misereri ponitur proprium Deo, et in hoc maxime dicitur ejus omnipotentia (et bonitas) manifestarL
« Sed quoad habentem, misericordia non est maxima virtus, nisi ille qui habet, sit maximus, qui nullum supra se habeat, sed omnes sub se. Ei enim qui supra se aliquem habet, majus est, et melius conjungi superiori, quam supplere defectum inferioris. » Sic in nobis altissima omnium virtutum est caritas, quae nos Deo conjungit, sed « inter omnes virtutes, quae ad proximum pertinent, potissima est misericordia » ibid.
Sanctus Thomas in II» IIae, q 30, a. 3, optime distinguit a virtute misericordiae commiserationem sensibilem, quae est laudabilis inclinatic appetitus sensitivi et non est virtus ; ita pariter virtus castitatis distinguitur a pudore ; sed castitas involvit imperfectionem, non vero virtus misericordiae. Imo ut ibidem notatur, si debiles et timidi inclinantur speciatim ad compassionem sensibilem, propter possibilitatem similia patiendi, virtus misericordiae pertinet praesertim ad perfectos qui in bonitate et fortitudine ita eminent ut possint repellere miseriam aliorum. Sic misericordia maxime Deo convenit : « Deus non miseretur nisi propter amorem, in quantum amat nos tanquam aliquid siSi » IIa IIae, q. 30, a. 2, ad im. In hoc igitur nullus est anthropomorphismus, nec sentimentalismus, sed pura veritas revelata, theologice explicata. Motivum misericordiae divinae non est proprie miseria creaturae, (haec est materia circa quam exercetur) , sed est bonitas Dei manifestanda, in hoc quod aliquis sublevatur a miseria.
lum Dubium s quaenam est diiferentia inter misericordiam Dei, ejus bonitatem, ejus justitiam, et liberaiitatem ?
Respondetur : ut dicitur in corpore articuli, « elargiri perfectiones rebus pertinet quidem et ad bonitatem divinam et ad justitiam, et ad liberalitatem et misericordiam, tamen secundum aliam et aliam rationem. Communicatio enim perfectionum absolute considerata pertinet ad bonitatem. Sed in quantum perfectiones rebus a Deo dantur secundum earum proportionem, pertinet ad justiiiam. In quantum vero non attribuit rebus perfectiones propter utilitatem suam, sed solum propter suam bonitatem, pertinet ad liber alitaiem . In quantum vero perfectiones datae rebus a Deo omnem defectum expellunt, pertinet ad misericordiam. » Hoc illustrat articulum sequentem.
2um Bublum s quomodo misericordia veniam tribuens post peccatum, non sit relaxatio justitiae vindicativae quae debet infligere poenam pro peccato ?
Respondetur ad 2m : « Deus misericorditer agit, non quidem contra justitiam suam faciendo, sed aiiquid supra justiiiam operando ; sicut si alicui, cui debentur centum denarii, aliquis ducentos det de suo, tamen non contra justitiam facit, sed liberaliter, vel misericorditer operatur ; et similiter si aliquis offensam in se commissam remittat. Qui enim aliquid
AN IN DEO SIT PROPRIE MISERICORDIA remittit, quodammodo donat illud : unde Apostolus remissionem donationem vocat (Ephes., iv, 32) : Donaie invicem, sicut Christus vobis donavii. — Ex quo patet quod misericordia non tollit justitiam, sed est quaedam justitiae plenitudo. Unde dicitur in Ep. Jac, 11, 13, quod misericordia superexaliai judicium ».
Instantia : Sed judex humanus ex justitia tenetur infligere poenam pro crimine, et non potest misericorditer poenam remittcre. Ergo nec Deus si justitia sit formaliter et proprie in eo.
Respondetur: (cf. Ia, q. 25, a. 3, ad 3m) distinguo antecedens : judex subordinatus non potest quidem salva justitia culpam sine poena dimittere, sed hoc potest supremus legislator, et hoc jus est privilegium regis in regno aut praesidis reipublicae, ut possit veniam dare reis qui implorant illum, sic egregie manifestatur regis vel praesidis bonitas, et iervatur cum gloria regis bonum commune. Hoc optime explicat sanctus Thomas, IIIa, q. 46 6 a. 2, ad 3m : « Haec etiam justitia (quae reparationem pro peccato exigit) dependet ex voluntate divina, ab humano genere satisfactionem exigente pro peccato. Nam si voluisset Deus absque omni satisfactione hominem a peccato liberare, contra justitiam non fecisset. Ille enim judex non potest salva justitia culpam sine poena dimittere, qui habet punire culpaut in alium commissam, puta vel in alium hominem, vel in totam rempublicam, sive in superiorem principem. Sed Deus non habet aliquem superioremt sed ipse est supremum et commune bonum totius universi. Et ideo si dimitiat peccatum, quod habet rationem culpae ex eo quod contra ipsum committitur, nulli facit injuriam: sicut quicumque homo remittit offensam in se commissam absque satisfactione, misericorditer et non injuste agit. Et ideo David misericordiam petens dicebat (Ps. l) : « Tibi soli peccavi : quasi diceret : Potes sine injustitia mihi dimittere. » Id est exercitium justitiae et misericordiae Dei dependet a libertate divina, propterea dicit Augustinus (In Joann., tr. 26) : « Quare Deus hunc (peccatorem) trahat et ilium non trahat, noli veile dijudicare, si non vis errare. » Sanctus Thomas dicet Is, q. 23, a. 5, ad 3m : « Quare hos elegit in gloriam et alios reprobavit, non habet rationem nisi divinam voluntatem. » Remanet pro nobis mysterium scilicet quomodo in eminentia Deitatis intime conciliantur infinita justitia, infinita misericordia et suprema Iibertas. Nunc in praesenti articulc ostenditur quod misericordia divina parcendo non est relaxatio justitiae vindicativae, sed eam superat, secundum illud Jac. 11, 13 : « misericordia superexaltai judicium ». Quomodo autem aliqua perfectio divina pos-it esse quodammodo supra aliam, cf. art. seq.et deinde consectaria de misenr:ord^i
Chapter 86 of 105