Sectio 10, art. 6: Utrum omnia slnt subjecta divinae providcntiae
St. qu. Hic agitur de extensione providentiae, an se extendat ad omnia, etiam ad singularia minima et ad malum morale. In articulo sequenti quaeritur an se extendat immediate ad omnia.
Sanctus Thomas de hoc tractat etiam Ia, q. 103, a. 5 ; de VertL, q. 5, a. 3, 4, 5, 6, 7 ; C. Gentes, 1. III, c. 1, 64, 75, 89, 90, 98, speciatim contra averroistas pro quibus providentia non se extendit ad singularia, sed solum ad leges generales.
Initio praesentis articuli optime ponitur status et multiplex difficultas quaestionis. Videtur quod non omnia sint subjecta divinae providentiae, i° quia multa sunt casualia seu fortuita, fortuitum autem non est provisum, 2° quia multa sunt mala in mundo, ex hoc videtur sequi quod Deus omnipotens non de omnibus curam habet. Haec objectio proposita est in toto libro Job et in libro Ecclesiastes, c. 9. Ex hac difficultate plures moti sunt ad dicendum : Deus non habet nisi voluntates generales, ejus providentia non se extendit ad singularia ; ita Deistae et quodammodo Malebranche. — 3° Insuper multa in rebus ex necessitate eveniunt, et ideo non indigent dirigi per providentiam. — 40 Per oppositum alia sunt libera, et ut dicitur in 1. Eccli. xv, 14 : « Deus ab initio constituit hominem et reliquit eum in manu consilii sui. » Ita Cicero ad salvandam libertatem humanam negavit infallibilitatem divinae praescientiae et providentiae. Ita inter modernos Sociniani et J. Lequier. — 5° Denique minima singularia materialia non videntur subesse providentiae, ita loquuti sunt Deistae. — Ad has objectiones aliae reduci possunt. Cf. initio corporis articuli errores philosophorum antiquorum circa providentiam, item longius De Verilate, q. 5, a. 3-io et C. Gentes> 1. III, c. 64-75 ; 89, 90, 94, 95, 149, 164. — Quidam ex antiquis admiserunt tres providentias subordinatas, quarum sola suprema erat divina et non ad infima singularia se extendebat.
Responsio tamen est affirmativa et de fide; scil. omnia etiam minima et vilissima subjiciuntur divinae Providentiae, ita ut nihil sit fortuitum respectu Dei.
i° Hoc esse de fide constat ex multis locis Sacrae Scripturae et pluribus definitionibus Ecclesiae citatis in art. praeced. Sufficit numc in memoriam revocare haec verba C. Vatic. (Denz. 1784) : « Universa quae condidit Deus providentia sua tuetur atque gubernat, attingens a fine usque &d finem fortiier et disponens omnia suaviter (cf. Sap., vui, 1). « Omnia enim nuda et aperta sunt oadis ejus (Hebr., IV, 13), ea etiam quae libera «reaturarum actione futura sunt. » Item Hadrianus I (Denz. 300) : « Opera misericordiae ac justitiae praeparavit Deus in aeternitate incommutabilitatis suae...,praeparavit ergo justificandis hominibus merita... et praemia; malis vero non praeparavit eis voluntates malas aut opera mala, sed praeparavit eis justa et aeterna supplicia. » Ttem Denz. 316, 321 $q.
Haec doctrina de extensione providentiae divinae ad omnia etiam singularia exprimitur in multis locis Sacrae Scripturae, jam citatis in art, praeced. Sic ap. Mutth. vi, 26-31 ; x, 19, 28 ; Luc. vnt, 1, Christus docet et volatilia caeli et hortorum lilia et foenum agri et capillos capitis nostri omnino subjici providentiae divinae, ita ut ne unum eorum cadat absque voluntate Patris. — Item de actibus nostris liberis dicitur in L Eccli,y xxxiii, 13 : «Quasi lutum figuli in manu ipsius... sic homo in manu illius qui se fecit ». — Philipp.t 11, 13 : « Deus est qui operatur in vobis velle et perficere pro bona voluntate. » Pro christiano stultum esset dicere quod etiam aliquod minimum factum fugit Dei providentiam, et praeter voluntatem aut permissionem ejus evenit.
Item ea quae quoad nos mere fortuita sunt subjacefct divinae Providentiae, secundum Sacram Scripturam. Sic dicitur in L Prov., xvi, 33 : «Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. » — Item venditio, incarceratio et exaltatio Joseph, filii Jacob, quae videntur valde fortuito contigisse, Dei consilio accidisse dicuntur. Si mercatores qui emerunt Joseph una hora citius aut tardius transiissent, tota haec historia mutata fuisset ; sed hoc infallibiliter subjiciebatur providentiae, secundum illud Joseph ad fratres suos (Genes., xlv, 8) : « Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum », et sic de pluribus aliis eventibus de quibus est sermo in Genesi, v. g. c. iv et v.
Hos textus Sacrae Scripturae Patres intellexerunt semper de universali providentia ad minima descendente. Sic veri christiani, praesertim sancti vident providentiam et Dei digitum in multis etiam minimis.
Ratione theologica responsio probatur, quamvis sit aliunde revelata, Haec probatio pertinet ad rationem theologicam si saltem una praemissa consideratur ut revelata, et pertinet ad rationem philosophicam, si ambae praemissae considerantur ut evidentes sub lumine naturali rationis.
Cum omne agens agat propter finem, tantum se extendit ordinatio effectuum in finem, quantum se extendit causalitas primi agentis. — Atqui causalitas Dei, primi ageniiss se extendit ad omnia etiam singularia et infima. — Ergo necesse est omnia, in quantum participant esse, in tantum subdi divinae ordinationi seu providentiae.
Major est, in ordine philosophico, corollarium principii finalitatis, seu relationis agentis ad finem « omne agens agit propter finem » ; omnis actio tendit ad finem aut cognoscendo rationem finis, aut eam non cognoscendo, sed executive, ut sagitta projecta ad terminum ad quem mittitur. Hoc corollarium principii finalitatis m articulo sic indirecte confirmatur : « Ex hoc enim contingit in operibus alicujus agentis aliquid provenire non ad
DE EXTENSIONE PROVIDENTIAE 499 finem ordinatum, quia effectus ille sequitur ex aliqua alia causa praeter intentionem agentis. » Sed nullum agens creatum potest agere sine influxu Dei, cf. supra Ia, q. 2, a. 3 ; q. 19, a. 4 et 8,
Minor : causalitas Dei se extendit ad omnia etiam singularia et infima, et cum producat et conservet ipsam materiam, qua multiplicantur individua cujuslibet speciei, providentia sicut scientia Dei cognoscit res non solurri in genere, sed in singulari. Cf, supra, q. 14, a. 6 et 11. In hoc ultimo articulo dicitur : « In tantum se extendit scientia Dei, in quantum se extendit ejus causalitas ; unde cum virtus activa Dei se extendatt non solum ad f ormas, a quibus accipitur ratio universalis, sed etiam usque ad materiam (Ia, q. 44, a. 2), necesse est, quod scientia Dei usque ad singularia se extendat quae per materiam individuantur. » A fortiori attingit etiam singularia spiritualia.
Haec probatio est universalissima, se extendit usque ad singulas nostras electiones (positive ad bonas, permissive ad malas) ut clarius patebit ex resp. ad 4m et in art. 40 ; et tamen nullam allusionem continet ad id quod Molina deinde vocabit « scientiam mediam » secundum quam Deus praevideret quaedam futuribilia iibera, quorum determinatio libera positiva a seipso non dependeret. Nihil autem potest esse extra Deum absque relationis causalitatis seu dependentiae ab illo, nisi malum-peccati f quod est privatio boni debiti et quod non est a Deo nisi permissive.
Eadem fere probatio universalis extensionis providentiae ad singularia etiam minima invenitur infra Ia, q. 103, a. 3 pro gubernio divino, sic : i° ex parte agentis : secundum eamdem rationem Deus est gubernator ac causa rerum. Atqui Deus est causa totius entis omnium entium. Ergo nihil potest esse quod ejus gubernationi non subdatur.
20 ex parte finis : Bonitas divina manifestanda est finis gubernationis divinae. Atqui nihil esse potest, quod non ordinetur in divinam bonitatem manifestandam. Ergo nihil est quod subtrahatur gubernationi divinae, nequidem peccatum in quo est reatus poenae , poena autem manifestatur Dei justitia. Cf. De Veritate, q. 5, a. 3.
Confirmatio ex solutione difficultacum. JQe provideniia et de casu, i'a difficuUas erat : fortuita non videntur providentiae subjici.
Respondetur ad im : fortuita sic dicuntur per respectum ad causas secundas; v. g. invenire thesaurum fodiendo sepulchrum dicitur quid fortuitum pro fodiente, scil. est praeter ejus intentionem et praevisionem. Sed hoc non fuit praeter praevisionem et provisionem Dei. Ita concursus duorum servorum, licet sit casualis per respectum ad eos, est tamen provisus ab eorum domino, qui eos scienter sic ad unum locum misit, nt unus de alio nesciret. Sic Deus misit mercatores ismaelitas taii die et tali hora, qui emerunt Joseph venditum a fratribus suis. Ratio eadem est ac in corp. art. et sic enuntiatur : « Cum omnes causae particulares concludantur sub universalissima causa, impossibile est aliquem effectum ordinem causae universalissimae effugere. » Hoc verum est etiam de determinatione libera, quae est effectus nostrae voluntatis liberae ; impossibiie est eam effugere ordinem causae universalissimae, seu non produci a Deo in quantum est ens et bona.
Imo in Ia, q. 103, a. 5, ad im dicitur : « Hoc ipsum quod aliquid casuale invenitur in hujusmodi rebus (quae generantur et corrumpuntur) demonstrat ea alicujus gubernationi esse subjecta. Nisi enim huj-usmodi corruptibilia ab aliquo superiori gubernarentur, nihil intenderent (non tenderent ad aliquid), maxime ea quae non cognoscunt, et sic non eveniret in eis aliquid praeter intentionem, quod facit rationem casus. » Brevius : si non essent leges naturales et intentiones naturae, non daretur casus praeter has naturae intentiones.
De Providentia et de malo,
2a difficultas erat quod existentia mali tum physici tum moralis videtur ostendere Deum non habere curam de omnibus in particulari.
Ad 2nm respondet sanctus Thomas sicut Plato {De Legibus, 903), sicut Chrysippus stoicus, et sicut Augustinus (de Civit. Dei, xi, c. 22), ex consideratione boni totius universi.
Solutio problematis de malo est in his verbis sancti Augustini, hic citatis: « Deus omnipotens nullo modo sineret malum aliquod esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut benefaceret etiam de malo » (Enchirid., c. xi). Sic sine occisione animalium non esset vita leonis, et sine persecutione non esset constantia heroica martyrum. Cf. de utilitate doloris in vita christiana et de doloribus Christi patientis pro nobis. IIIa, q. 46-49, et de patientia, IIa IIae, q, 136.
Sanctus Thomas pluribus locis dicit : « Bonum et malum subjacent divinae providentiae ut praescita et ordinata, sed bonum ut intentum, non rnalum. » Imo malum morale seu peccatum nequidem indirecte et per accidens potest esse a Deo volitum (cf. Ia IIae, q. 79, a. 1) ; solum permittitur, et haec divina permissio ordinat illud ad majus bonum. In hoc sensu sanctus Thomas dicit malum esse a Deo praescitum et ordinatum, non tamen intentum. Cf. De Veritate, q. 5, a. 4 : « Quidquid est in recto ordine providentiae cadit sub providentia non solum sicut ordinatum ad aliud, sed sicut ad quod aliud ordinatur ; sed illud quod exit a recto ordine, cadit sub providentia, secundum quod ordinatur ad aliud, non secundum quod aliquid ordinatur ad ipsum, » Sic malum permittitur propter majus bonum, et ita dicitur « omnia propter electos ». Item sanctus Thomas in I Sent.t d. 39, q. 2, a. 2, c. fin.
Pariter sanctus Thomas dicit IIa IIae, q. 98, a. 4, ad 4m : « Licet malo uti propter bonum, sicut et Deu.s utitur, non tamen licet aliquem ad malum inducere. » Sic per providentiam malum et errores non permittuntur nisi ut in majori luce bonum et verum manifestentur, sicut in tabula picta nmbrae simt ad majorem manifestationem lucis et in tragedia malitia
DE EXTENSIONE PROVIDENTIAE plurium hominum ad majorem ordinatur manifestationem heroicitatis praeclarorum virorum, Cf. De Veritate, q. 5, a, 4, ad 4*, $mt xomf ixm4 In claro-obscuro hujusce mysterii non est contradictio' sed 'in eo servantur haec certa principia : malum morale non potest esse a Deo volitum, nequidem indirecte ; Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet facere quod possis et postulare quod non possis, ut dicit Augustinus citatus in C. Trid. (Denz. 804). Sed ex alia parte : nullus esset alio melior si non magis diligeretur a Deo, cf. I» q. 20, a. 3 et 4. Intima autem conciliatio horum principiorum non potest videri, nisi immediate videatur ipsa Deitas, in cujus eminentia conciliantur infinita Justitia, infinita Misericordia et suprema Libertas. Cf. infra, art. seq. et q. 23, a. 5.
Aliae difficuHaCes specfales,
3* objectio erat : multa sunt in mundo necessaria, quae non indigent directione Providentiae. Est objectio Democriti.
Ad 3^ respondetur ; haec non indigent directione humana, concedo ; directione Auctoris naturae, nego. Deus dedit v. g. ordinationem oculi ad visionem, auris ad auditionem, pedis ad ambulationem, pennarum ad volandum. Haec quidem ordinatio, ut naturalis, est necessaria et ad unum determinata, sed sic determinata est ab Auctore naturae, nam omnis ordinatio ad finem est a supremo Ordinatore, prout omne agens agit propter finem, tendit ad finem, et ordo seu subordinatio agentium correspondet ordini finium. Cf, supra, Ia, q. 2, a. 3, 5a via.
^ 4* objectio erat : « Deus reliquit hominem in manu consilii sui », ut dicitur Eccli., xv, 14. Ergo homo, ut liber, non subest providentiae divinae, ut existimativit Cicero.
Ad 4^ respondetur: distinguo antecedens : Deus reliquit hominem sibi, prout dedit illi viriutem operaiivam non determinatam ad unum, concedo * prout tpse actus liberi arbitrii non reducitur in Deum sicut in causam, nego. Et nego consequens.
Sanctus Thomas addit : « Hominum justorum quodam excellentiori mpdo Deus habet providentiam quam impiorum, in quantum non pernuttit contr% eos evenire aliquid, quod finaliter impediat salutem eorurn, nam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, ut dicitur Rom.f yni, 28. » In hoc sensu dicitur : « omnia propter electos ». Cf. Matth. xin, 20, 22, xxiv, 22 ; Rom.} vni, 33 ; II Titn., 11, 10. Cf. in praesenti quaestione, a* 4> et infra Ia, q; 103, a. 5, ad 2» 3».
5^ objectio erat ex eo quod sanctus Paulus dicit I Cor., ix, q : « Numquid de bobus cura est Deo. » Haec objectio facta est a Maymonide (Rabbi Moyses),
Ad sm respondetur non eodemmodo de eis ac de hominibus curam babet Deus, sed etiam ad eos se extendit ejus providentia. Cf. infra, Ia, ^ I03, a. 5, ad 2m, ubi dicitur : « Creaturae irrationales tantum aguntur (a Deo) et non agunt. Cum ergo Apostolus dicit quod Deo non est cura
J de bobus, non totaliter subtrahit boves a cura gubernationis divinae sed solum quantum ad modum, qui proprie competit rationali creaturae. »
Sic remanet responsio articuli, scil. : providentia Dei est universalissima et descendii usque ad singularia eorruptibilia etiam infima, contra id quod existimavit Maymonides ; sic providentia divina sapientissime, fortiter et suaviter omnia disponit et subordinat inferiora altioribus ; proinde vult aliquomodo propter seipsa ea quae sunt secundum se honesta, seu honore aigna, et panter ea quae sunt perpetua sive quoad individuum (ut angelos) sive quoad speciem (ut species plantarum et animalium), et alia vult propter aliud (ut res sensibiles singulares, utiles ad aliquid altius.) Cf, C. Gentes, i. III, c. m-113 ; De Veritate, q. 5, a. 3 et aliis locis citatis in Tabula aurea ad verbum « Providentia », 22, 28, 32, 33, 40.
Chapter 89 of 105