Sectio 6, art. 1: Utrum aliquis intellectus creatus possit Beum videre
per essentiam.
St. qu* Non solum* est sermo de intellectu humano, sed de omnr intellectu creato, etiam angeli supremi, imo altiorum angelorum creabilium. In titulo possit sumitur absolute, sive per potentiam in hoc intellectu creato, sive per potentiam in Deo elevante ; id est agitur de possibilitate seu non repugnantia visionis Dei pro intellectu creato ; existentia autem hujusce visionis est de fide, et est donum gratuitum. Denique videre Deum per essentiam significat cognoscere Dei essentiam, non incornplete, sed complete, quamvis ut dicetur art. 70 non comprehensive. Hoc vocant scholastici : cognoscere Deum non abstractive, sed quidditative. m Terminologia ista facile intelligitur : cognitio abstractiva Dei est tncompieta et imperfecta, nam attingit Deum secundum praedicata essentiana quidem, sed solum communia ex analogia cum creaturis, sic Deus
/Vrima CaUSa' Primum ens' ^sum Esse subsistens, ens atl 1 /r, COntran° C°gniti° ^iddU^ Dei est compieta et perfecta. qma attxngit Deum secundum omnia praedicata essentialia usquefad ultC mam ejus difTerentiam inclusive, id est usque ad suam Deitatemt seu suam vitam mtimam . Deitas autem ut sic f ormaliter eminenter et explicite continet omnes perfectiones simpliciter simplices, quae in ejus eminentia intime concihantur, imo identificantur (absque ulla distinctione reaii), quamvis m ea non destruantur, Deitas autem ut sic a nobis viatoribus nominatur sed non cognoscitur conceptu proprio, quia non est naturaliter participa- Mmn natuns creatis a quibus proveniunt per abstractionem ideae nostrae * m Hlis est quidem participatio entis, unius, veri, boni, intelhgentiae amoris' non vero participatio Deitatis, quae participari nequit nisi per gratiam quae est proprie participatio divinae naturae, seu vitae Dei intimae '
Unde magna est differentia inter cognoscere Deum abstractive velut "ab exteriori, in aliquo speculo creato, et eum cognoscere quidditative in ejus vita intima. Ita magna est differentia inter cognoscere aliquem hominem, v» g. summum pontificem, solurn ab exteriori et cognoscere ejus vitam intimam. Haec autem terminologia fundatur immediate in Sacra Scriptura, sic sanctus Paulus dicit, I Cor . n, 9 : « Quod oculus non vidii* nec auris audivit, nec in cor hominis ascendii, quae praeparavit Deus iis qui diliguni illum; nobis auiem revelavit Deus per Spiriium suum :' Spiriius enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei (haec est vita Dei intima, seu Deitas ut sic). Quis enim hominum scit ea quae sunt hominis (inthne) , nisi spirttus hominis, qui in ipso est? Ita ei quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiriius Dei. »
Sanctus Thomas de distinctione inter cognitionem abstractivam et cognitionem intuitivam seu quidditativam Dei, locutus est alibi pltxries, v. g. C. Gentes, L I, c. 3 ; L III, c. 49, 50.
Hanc quaestionem longe tractavimus in alio opere de Revelaiione, t. I, p. 337-4°3 ; ideoque nonnisi principalia hic dicemus.
Videamus i° quid sit de fide definitum circa visionem beatificam; 20 errores negantium aut possibilitatem visionis beatificae, aut ejus supernaturalitatem ; 30 de testimonio Sacrae Scripturae et Traditionis ; 40 quomodo sanctus Thomas defendit possibilitatem hujusce visionis in hoc articulo et in aliis locis ; 5° de terminologia theologorum posteriorum in hac re ; 6° de diversis sententiis; 70 de sententia communi thomistarum.
i° Quld sit de fide definStwxsii eirca vfsionem beatificam.
Ex definitionibus et declarationibus Ecclesiae, ut notat Denzinger, Enchiridion (in indice theologico, n° xiv, a.) habetur : « Qui post baptismum sine culpa personali moriuntur, statim m caelum perveniunt, 464, 530, 693, 3048, ad cujus ingressum requiritur status gratiae, 800, 809, 842, xon ; caeium seu beatitudo non est transformatio substantialis in Deum 510, sed homo elevatur ad beaiitudinem supernaturalem 1808, quae a sola ratione investigari non potest, 1669 x. »
1 Hoc declaratur coatra semirationalismum Frohschammer (Denz. 1669) qui reprobatur prout teaebat : « Supernaiuralem hominis finem et ea omnia quae ad ipsum spectant... ad humauae rationis et philosophiae provinciam pertinere, rationemque, dato .hoc objecto, suis propriis principiis scienter ad ea posse pervenire. »
Ibidem dicitur :
« Quo circa ex ejusdem auctoris sententia concludi omnino possit ac debeat, raiionem in abditissimis etiam divinae sapientiae ac bonitatis, immo etiam- et liberae ejus voluntatis mysteriis, licet posito revelationis objecto, posse ex seipsa, non jam ex divinae auctoritatis principio, sed e% naturalibus suis principiis et viribus ad scientiam seu certitudinem pervenire. Quae auctoris doctrina quam falsa sit et erronea, nemo est, qui christianae doctrinae rudimentis vel leviter imbutus non illico videat planeque sentiat. » .
Uli qui volunt ex sola ratione non solum suadere, sed apodictice probare possibilitatem visionis beatificae, non sunicienter considerant quid de hac re scripserit Pius IX, contra semirationalismum Jac. Frohschammer. Legenda sunt integraliter ea saltem quae ex Epist. « Gravissimas inter » Pii IXr citantur in Enchir. Denzinger, n° 1669-1673. Haec postea modo definitivo formulata sunt in C. Vaticano, Denz. 1795. 1796, 1816.
Declaratur etiam quod haec beatitudo supernaturalis in hac vita haoeri non potest 474 sq., sed in futura, 287, et consistit in visione Dei immediata iniuitiva, faciali, ejusque fruitione 530, 693, 1928 sqq., 3030.
Speciatim citanda est Constitutio « Benedictus Deus » Benedicti XII {Denz. 530) ; ubi dicitur : « Auctoritate apostolica definimus : quod secundum communem Dei ordinationem animae Sanctorum omnium... mox post mortem et purgationem praefatam. in illis, qui purgatione hujusmodi indigebant, etiam ante resumptionem corporum et judicium generale... vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura in ratione objecti visi se habente, sed divina essentia immediate se nude, clare et aperte eis ostendente, quodque sic videntes eadem divina essentia perfruuntur... Ac quod visio hujusmodi divinae essentiae ejusque fruitio actus fidei et spei in cis evacuant,.,. quodque eadem visio et fruitio... continuabitur... in sempiternum ».
In hac constitutione notanda sunt verba quoad immediationem visionis : « nulla mediante creatura in ratione objecti visi » ; non tamen ex hoc damnatur sententia eorum qui tenent in visione beatifica dan speciem creatam impressam aut expressam, quia non dicunt eam mediare in raiione cbjecti visi, sed solum ut id quo vel id in quo videtur essentia divina, sicut angelus videt suam essentiam in aliquo verbo expressam.
Item in Conc. Flor. (Denz. 693) dicitur « animas sanctorum in caelum mtueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuii est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius ».
damnatis
Quoad errores damnatos in hac re, quidam sunt per recessum negando possibilitatem visionis beatificae, alii sunt per excessum, dicendo eam esse possibilem sine dono absolute gratuito.
Qui negaverunt possibilitaiem visionis intuitivae Dei, invocaverunt 2!S ^ ?;f\a SanCt° Th0rna initi0 hu3usce articuli, scil nuila est D^^^Sr*™ ad DeUm> *™ in ***** ^tant ; imo
^nZr ^ "WFtu. esten, oer essentiam SaS V viden nxsi fimto modo, et tunc non immediate pe. essentiam . Sanctus Gregorius, in 1. 18 MoraL c 28 loquitur de hoc errore. Sub Innocentio III Almari™« / loquitur ae noc praesertim Palatnitae saeculo X^ Z ^Z^t "X * ^ beatificae, contendentes naturam ZnlTZout 17 ^x- _ : , . . . , . lvllldm» prout est m se non posse etiam supernaturahter vxden ab mtellectu creato. Propterea Palamitae i. Neoplatonismus Plotini tendit ad neeati™»™ ...... :
quia tenet quod suprema hypostasia Unum-B^Z P0Jsl^llltatlsT Yis;°"s.,^atificae,- Intelligentiam, quae est secunda hyp^tSsis Pt£ZTt? S«pra Intelllglbl^atem et sed solum quodam contactu mystico et^Tscu^ videri' theistica secundum quam omnia procedunt a d!o Der tSit™ ?£f£2 P-an" negat possibilitatem liberae elevationis nostrae ad oXem^ratiae necessanam admiserunt quamdam lucem increatam a Deo manantem, oculis corporalibus visibilem, qualem, aiebant, viderant apostoli in monte Thabor et hac Iuce sanctos in caelo frui et beari. Hanc doctrinam Graeci in quatuor pseudo-synodis acceptarunt et confirmarunt. Cf. Dtct. Thiol , art. Palamas.
Int£r modernos Rosmini videtur negasse possibilitatem visionis omnino immediatae etiam cum auxilio luminis gloriae Damnatae sunt sequentes propositiones Rosmini (Denz. 1928, 1930) « Deus est objectum visionis beatificae, in quantum est auctor operum ad extra. » « Cum Deus non possit, nec per lumen gloriae, totaliter se communicare entibus finitis, non potuit essentiam suam comprehensoribus revelare et communicare, nisi eo modo, qui finitis intelligentiis sit accommodatus * scilicet Deus se iiiis manifestat, quatenus cum ipsis relationem habet, ut eorum creator, provisor, redemptor, sanctificator. » Hae propositiones videntur negare visionem Dei immediatam ac per essentiam tanquam impossibilem etiam cum auxilio luminis gloriae
Per oppositum autem Eunornius, Aetius et Anomaet, quarto saeculo solis naturae viribus tribuebant non solum Dei visionem intuitivam sed et comprehensivam, contra quos acerrime pugnarunt SS. Patres Chrysostomus, Basilius, uterque Gregorius, Ambrosius, Epiphanius et alii.
Sanctus Thomas in nostro articulo, ia objectio, citat textum sancti Chrysostomi (in Joan. 1, 18, in Hom. 14), ex quo oritur difficultas, scilicet . « Ipsum quod est Deus, non solum Prophetae, sed nec Angeli viderunt, nec Archangeli », et similem textum DionysiL — Respondet sanctus Thomas « utraque auctoritas loquitur de visione comprehensiva » et non solum intuitiva. Et hoc probat citando textum sancti Chrysostomi (Hom. 14, parum post praedicta verba) : « Visionem hic dicit certissimam Patris considerationem et comprehensionem iantam, quantam Pater habet de Filio. »
Revera Chrysostomus hic loquitur contra Anomaeos qui dicebant se Deum videre sicut seipsum Deus videt. Cf. de hac re Sylvium ad hunc articuium.
In similem errorem saeculo XIV inciderunt Beguardi et Beguinae.. Conc, Viennense oecumenicum (Denz. 475) damnavit hunc eorum errorem t « Quod quaelibet intellectualis natura in seipsa naturaliter est beata^ quodque anima non indiget lumine gloriaet ipsam elevante ad Deum videndum et eo beate fruendum. » Hoc est dicere visio beatifica non solum. possibilis est, sed naturalis est.
Deinde Baius negavit gratuitatem elevationis nostrae ad ordinem gratiae et gioriae, et admisit in nobis desiderium naturale efficax visionis beatificae, tanquam doni naturae debiti seu non indebiti, non grafuiti. Cf. Denz. 1021 : « Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae conditionis, et proinde naturalis dicenda est et non supernaturalis. » Item 1023 : « Absurda est eorum sententia, qui dicunt hominem ab initio, dono quodam supernaturali
1 1 11 T et gratuito supra conditionem naturae suae fuisse exaltatum, ut fide, spe et caritate Deum supernaturaliter coleret. »
Item n° 1034 : « Distinctio illa duplicis amoris, naittralis videlicet, quo Deus amatur ut auctor naturae, et gratuiti, quo Deus amatur ut beatificator, vana est et commentitia et ad illudendum sacris litteris et plurimis veterum testimoniis excogitata. » Item 1012, 1013, 1014. Hae omnes damnationes maximi sunt momenti, ex his damnatur naturale desiderium effieax visionis beatificae ; dicitur efficax prout visio beatifica non superaret exigentias nostrae naturae, sed solum ejus vires ; quia visio beatifica sicut sublimatio humanae naturae et exaltatio in consortium divinae naturae esset debitaf et non gratuita. Haec est negatio gratuitatis ipsius gratiae.
Notandum est quod ad hunc errorem inclinaverunt postea ontolo gistae , ut patet ex eorum propositionibus damnatis, Denz. 1659 sqq. : « Immediata Dei cognitio, habitualis saltem, intellectui humano essentialis est, ita ut sine ea nihil cognoscere possit : siquidem est ipsum lumen intellectuale. » — « Esse illud, quod in omnibus et sine quo nihil intelligimus, est esse divinum. » — Si ita esset, inter hanc cognitionem naturalem et visionem beatificam non esset distinctio essentialis ex parte objecti formalis, sed esset idem objectum formale prius confuse cognitum et postea distincte, sicut dicimus : ratio naturalis in rustico et in magno metaphysico habet idem objectum formale specificum, diversimode tamen cognitum, sciL confuse ab uno, distincte ab alio. Sic tolleretur essentialis distinctio inter duos ordines naturae et gratiae.
Semirationalistae ut Frohschammer aliquid simile dixerunt cf. Denz. 1669, 1671, 1673. Eorum doctrina magis expresse damnata est in C. Vatic. Denz. 1795, 1816, ubi clarissime affirmatur « duplicem esse ordinem cogni-> tionis non solum principio, sed objecto etiam distinctum ».
Denique Pius X in Encycl. Pascendi (Denz. n. 2103) dicit contra plures apologetas modernos, qui exaggeraverunt aspirationes nostras naturales et ad errorem Baii accesserunt : « Hic autem queri vehementer Nos iterum oportet, non desiderari e catholicis hominibus, qui, quamvis immanenhae doctrinam ut doctrinam rejiciunt, ea tamen pro apologesi utuntur ; idque adeo incauti hoc faciunt, ut in natura humana non capacitatem solum et convementiam videantur admittere ad ordinem supernaturalem, quod quidem apoiogetae catholici opportunis adhibitis temperationibus demonstrarunt semper, sed germanam verique nominis exigentiam. — Ut tamen venus dicamus, haec catholicae religionis exigentia a modernistis invehitur, qui volunt moderatiores audiri. Nam qui integralistae appellari queunt, ii homini nondum credenti ipsum germen, in ipso latens, demonstrari volunt, quod in Christi conscientia fuit atque ab eo hominibus transmissum est. »
In secunda parte hujus textus reprobatur sententia eorum qui volunt natura nostra (quae pro eis est in fieri) invenire germen vitae christianae quae sic non esset proprie supernaturalis. In prima autem parte reprobatur naturale desiderium exigentiae seu efficax visionis beatificae ; hoc esset enim m renovare errorem Baii secundum quem : « Exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae conditionis, et proinde naturalis dicenda est, et non supernaturalis » (Denz. 1021).
Haec sufficiunt quoad errores ad invicem oppositos, id est aut per recessum aut per excessum. Ex hoc autem jam praecisa explicatio habetur, praesertim si exacte considerantur hi errores ad invicem oppositi. Item in quaestione de gratia, jam magna explicatio doctrinae fidei habetur ex diligenti consideratione errorum pelagianorum et semipelagianorum ex una parte, praedestinatismi, protestantismi et jansenismi ex altera.
30 De testimonio Sacrae Scripturae et Traditionis eirea visionem beatifieam*
Praedictae definitiones Ecclesiae magis explicite proponunt veritatem jam formaliter in deposito Bevelationis contentam, scil. in Sacra Scriptura et in Traditione.
Citandi sunt principales textus Sacrae Scripturae, ut a Traditione intellecti sunt. Cf. de hac re P£tau, Theologica dogmaia, i. VII, c. 5, 6, 1. 1, 593 et Rouet DE Journel, S. J Enchiridion Patristicum, 1911, (index theologicus, n° 607 et 105).
Apud Matth., v, 8, legitur : « Beati mundo cordey quontam ifisi Deum videbuni. » Hic textus explicatur per sequentes, Matth., xvm, 10 : « Videte ne contemnatis unum ex his pusillis ; dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris meit qui in caelis est. » Hoc quidem dicitur de angelis ; sed ex primo textu et ex pluribus aliis Evangelii apparet quod beatitudo nostra caeiestis non differt ex parte objecti visi a beatitudine angelorum.
Insuper apud Joan., xiv, 20-24 : « In illo ctie vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me et ego in vobis. » — Joan,, xvn, 20 : « Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.,., ut sint consummati in unum... Pater, quos dedisti mihi, voio ut ubi sum ego, et illi sint.mecums ut videant ciaritatem meam quam dedisti mihi; quia dilexisti me ante constitutionem mundi. » Cf. Comment. sancti Augustini et sancti Thomae. Verba « volo ut ubi ego sum » explicantur per alia apud Joan.t iii, 11. « Quod viditnus testamur... Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. »
Item I Joan.t 111, 2 : « Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum afiparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. » Si autem Deus non per suam essentiam cognoscatur intuitive, sed in speculo creato, non potest dici « visus sicuti est » ; nam speculum creatum est quid omnino imperfectum per respectum ad ipsum Deum. in se eonsideratum. Hoc magis explicatur in sequenti textu.
Denique in I Cor., xiu, 12 : « Videmus nunc fier speculum in aemgmate , tunc auiem facie ad faciem* Nunc cognosco ex parte ; tunc autein cognoscam, sicui et cognitus sum ». Cf. Comm. sancti Thomae.
Id est ; nunc Deum cognoscimus per speculum, sciL in speculo rerum creatarum/etiamsi agatur de cognitione fidei, quae est donum Dei, nam mvsteria fidei exprimuntur secundum conceptus, v. g. naturae et personae, <iui ex rebus creatis habentur. Item dicitur : « nunc videmus in aenigmaie » propter obscuritatem mysteriorum fidei, quae non cognos-untur immediate in seipsis et clare, sed solummodo per testimonium Dei, sigms divmis confirmatum. « Tunc autem facie ad faciem » id est : videbimus Deum immediate. Et hoc confirmatur per ultima verba : « sicui et cognitus sum » ; Deus autem nos cognoscit perfectissime, secundum illud ad Hebr. iv, 13 : « omnia nuda et aperta sunt oculis ejus ».
Est tamen quaedam difficultas pro expressione « facie ad faciem » nam in 1. Exodi xxxm, 11, dicitur : « Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum ». Item Deuter., xxxiv, 10 : « Et non surrexit ultra propheta in israel, sicut Moyses, quem nosset^Dominus facie ad faciem. » — Imo in Genesi xxxn, 30, legitur quod Jacob, post visionem angelorum et locutionem divinam, dixit : « Vidi Deum f acie ad f aciem et salva f acta est anima mea. » In hoc autem textu non agitur de visione immediata essentiae divinae, quia, ut ibidem refertur, Jacob cum Angelo sensibiliter apparente luctans, solum benedictionem divinam ac nominis mutationem accepit.
Ad hanc difficultatem respondetur : expressio facie ad faciem in his locis V. T. est materialiter eadem ac in praedicto loco I Cor., xm, 12, sed in hac Epistola sancti Pauli altior est sensus, ut patet ex contextu : « tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum »9
Sanctus Thomas explicat hos textus V, T. in nostra quaestione, art. xi, ad im : « Quod dicit Jacob : Vidi Deum facie ad faciem, referendum est non ad ipsam divinam essentiam, sed ad figuram, in qua repraesentabatur Deus... vel hoc dicit Jacob ad designandam quamdam eminentiam contemplationis supra communem statum. »
Non mirum est autem quod haec expressio « facie ad faciem » non omnino secundum eumdem sensum sumatur in V. T. et in I Cor.3 xnr, quia est expressio analogica per metaphoram. Deus enirn proprie faciem non habet ; ideo haec locutio prius exprimit quamdam apparitionem sensibilem Dei, postea autem in altiori sensu sumitur de manifestatione immediata absque medio sensibili. Denique dicendum est quod non omnes Patres dixerunt quod in hoc textu sancti Pauli agitur proprie de visione beatifica ; attamen hoc communius admittitur, quia agitur in textu de cognitione patriae quae superat fidem et omnia charismata1.
In V. T. innuitur quodammodo visio beatifica, in quibusdam textibus, citatur Ps. xvi, 15 : Saiiabor cum afifiaruerit gloria Uta.
Paires jamasaeculo secundo loquuntur de visione beatifica. Inter alio
XIII
- Cf. Estium, In omnes canonicas afostoloYum epistolas, t. I. in Ep. I ad Cor., , 12.
232 PE COGNOSCIBILITATE DEI sanctus Irenaeus1 dicit : « Hoc concedit (Deus) iis qui eum diligunt, id est videre Deum, quod et prophetabant prophetae... Homo enim a se non videt Deum. Ille autem volens videtur ab hominibus, quibus vult, et quando vult et quemadmodum vult. » — Item etiam sanctus Cyprianus2: «t Quae erit gloria et quanta laetitia, admitti ut Deum videas, honorari ut cum Christo Domino Deo tuo salutis ac lucis aeternae gaudium capias. »
Quoad testimonia Patrum, cf. P6tau, 1. VII, c. 5, 6, t. I, p. 567, p. 590 ss. ubi referuntur principales eorum textus, et explicantur plures textus sancti Chrysostomi et sancti Basilii, qui videntur primo aspectu negare visionem immediatam Dei, dum ex contextu apparet quod hi Patres loquuntur contra Anomaeos, qui solis naturae viribus tribuebant non solum Dei visionem intuitivam sed et comprehensivam, ut notat ipse sanctus Thomas a. r, ad rm. Jam ante scholasticos, pro ipsis stoicis* comprehendere est plene percipere, Zeno enim distinguebat inter simplicem sensationem et perceptionem comprehensivam, primam comparabat manui apertae, et secundam manui clausae, quae stringit id quod tenet.
Sic sanctus Joannes Chrysostomus definit visionem comprehensivam, cognitionem adequatam, quam v. g. Pater habet de persona Filii sui Cf. HomiL XIV. — Cf. etiam sanctum Augustinum, De civitate Dei, XXII, 29, 30 ; Retractationes, I, 13 ; de Trinitate, L IX, c. xi ; 1. XV, c. ix.
Quid de hac re dixerunt philosophi non christiani?
Quoad antiquos philosophos notandum est quod Plato praesertim in Phaedone locutus est de vita futura, et sub forma mythica de contemplatione Summi BonL Sed in Republica, 1. VII, 517, D, dicit quod Idea Boni est fons omnis veritatis et intelligentiae, ita ut videatur esse super essentiam intelligibilem et intellectionem.
Pro Plotino (VI Ennead., L VII, n. 34-36), Suprema hypostasis, scilicet Unum-Bonum superat intelligentiam (quae est secunda hypostasis, in qua est dualitas quaedam subjecti et objecti), et igitur Supremum Bonum non potest videri, sed quodam obscuro et mystico contactu cognoscitur. Cf. VI Ennead., ix, 12 et III Enn., iv, 6.
Inter philosophos modernos Spinoza (Ethica, II, pr. 47, et V, pr. 36), modo pantheistico concepit visionem Dei ; juxta eum non datur nisi unica substantia quae habet duo attributa infinita scilicet cogitationem et extensionem, et sicut corpora nostra sunt modi finiti extensionis infinitae, ita inteilectus noster est modus finitus cogitationis divinae, Inter autem hornines illi sunt immortales qui perveniunt ad Dei ideam, quae est modus aeternus Dei et non transitorius. Sic habetur quaedam immoitalitas impersonalis, et beatitudo consistit in quadam cognitione Dei ex qua
- Episi. LVI, ad Thibarit. Cf^RouET de Journbl, op. cit., n° 579, rocedit amor intellectualis Dei, et ut dicitur in Ethica V, pr. 36 : « Mentis P or intellectualis erga Deum est ipse Dei Amor, quo Deus seipsum amat, ^seu) mentis erga Deum amor intellectualis pars est infiniti amoris, quo
Deus seipsum amat ».
Haec omnia procedunt ex pantheistica definitione substantiae, m qua confunditur ens universale cum ente divino, ex quo Spinoza vult omnia deducere more geometrico, secundum determinismum absolutum. Sic negata libertate Dei, sequitur negatio possibilitatis revelationis supernaturahs et miraculi. Imo totus ordo supernaturalis radicaliter negatur etiam in Deo, propter identificationem naturae divinae et naturae nostrae. Natura humana non potest elevari ad vitam supernaturalem, cum jam non realiter et essentialiter distinguatur a natura divina1.
Sed Spinoza manifeste erravit, ut supra dictum est q. 3» a- 1 et a- 4» confundendo ens universale cum ente divino, concipiendo extensionem infinitam ut Dei attributum, et nunquam potuit deducere ex Deo modos finitos extensionis et cogitationis, quorum series successiva juxta ipsum est ab aeterno.
Contra hanc positionem statutum est supra quod Deus est ipsum Esse subsistens omnino simplex ac immutabile, et sic realiter ac essentialiter distinguitur a mundo mutabili et composito, et in Deo non possunt esse modi finiti, qui essent velut ejus accidentia, quia ipsum Esse subsistens non est ulterius determinabile, est Actus Purus, absque admixtione potentiae.
40 Quomodo sanctus Thomas defendit posslbilitatem visionis beatiSeae in hoc articulo et in loeis similibus ?
In articulo sunt tres partes: i° ponitur causa dubitandi; 2° refertur opinio negativa haereticorum ; 30 improbatur haec opinio, dupliciter prout est ahena a fide, et prout negare possibilitatem visionis beatificae est « praeter rationem ».
In prima parte probatur quod Deus quantum in se estt maxime cognoscibilis est ; quia unumquodque est cognoscibile secundum quod est in actu ; Deus autem est actus purus. Ita Aristoteles dixit quod Actus purus est simul suprema intelligentia et supremum intelligibile. Sed hcc est quodammodo contra Plotinum secundum quem prima hypostasis, Unum-Bonum, est supra intelligentiam (2&m hypostasim) et essentiam. Attamen Plotinus admisit in prima hypostasi aliquam superintellectionem.
Addit sanctus Thomas : « Sed quod est maxime cognoscibile in se, alicui inielleciui cognoscibile non est} propter excessum intelligibilis super inteUectum, sicut soi, qui est maxime visibilis, videri non potest a vespertiliione, propter excessum luminis. » Hoc notaverat Aristoteles Met., 1. II, c i.
£x hoc oritur causa dubitandi, quae se tenet ex parte intellectus i . Ita est etiam in pantheismo Brahmanismi ex quo processit Buddhismus
254 DE COGNOSCIBILITATE CEI creati, non ut est intellectus, sed ut est creatus et debilis, seu deficiens, sicut oculus noctuae.
In secunda parte articuli refertur opinio eorum qui « posuerunt quod nullus intellectus creatus essentiam Dei videre potest ». — Ita plures neoplatonici qui post Plotinum, dixerunt de Deo, seu de prima hypostasi, etiam in extasi suprema, intellectus finitus non potest habere visionem, sed solum contactum mysticum obscurum.
Item sub Innocentio III, ut notavimus, Almarici negaverunt possibilitatem visionis immediatae essentiae divinae.
In tertia.parte articuli, improbatur haec negatio possibilitatis visionis beatificae, tum quia est «aliena a fide», tum quia est «praeter rationem».
Dicitur « aliena a fide » saltem ut erronea, imo in de Veritate, q. 8, a. i, sanctus Thomas dicit : « Haec positio sustineri non potest, cum sit haeretica, » Hoc nunc magis apparet post plures definitiones, praesertim propter definitionem Benedicti XI (Denz. 530),
Sanctus Thomas manifestat hoc esse alienum a fide, prout de fide est quod beatitudo nostra est in Deo. Atqui, ut ostendit Aristoteles (Eth.t X, c. 9), ultima beatitudo hominis est in altissima ejus operatione, quod est intelligere. Et in tantum unumquodque est perfectum, in quantum ad suum principium attingit, ut aiebant etiam neoplatonici.
Remanet difl&cultas tamen circa praemissam naturalem hic positarnP quia oporteret probare quod ultima beatitudo est non in abstractiva intellectione Dei, sed in intellectione intuitiva, omnino immediata. Dici potest, ut notat Joannes a sancto Thoma : unumquodque perfectum est per conjunctionem ad suum principium juxta capacitatem suam. •
Ad hoc respondetur : haec immediatio sufficienter constat ex locis Sacrae Scripturae supra citatis et ex definitionibus Ecclesiae, praesertim post sanctum Thomam ex definitione Benedrcti XI.
Denique ostenditur quod negare possibilitatem visionis beatificae est praeter rationem ; id est : ratio non potest demonstrare hanc impossibilitatem> seu possibilitas visionis beatificae non potest improbari, imo rationa* liter sic defenditur contra negantes :
Naturale desiderium non potest esse inane.
Atqui inest homini naturale desiderium cognoscendi causam cum intuetur effectum.
Ergo est praeter rationem dicere nullum intellectum creatum posse Deum videre.
Circa hoc argumentum commentatores sancti Thomae multum scripserunt K Prius videndum est quomodo ipse sanctus Thomas hoc argumentum enuntiat in aliis locis. Dicit in I3 II&e, q.3, a. 8 : «Objectum intellectus est quod quid est, id est essentia rei, ut dictum est in III de Anima. Unde
- Hoc longius alibi exposuimus, cf. De Revelatione, 1. I, c. xii, t. I, p. 376*403, in tantum procedit perfectio intellectus, in quantum cognoscit essentiam alicujus rei... Et ideo remanet naturaliter homini desiderium, cum cognoscit effectum, et scit eum habere causam, ut etiam sciat de causa quid est... Ad perfectam igitur beatitudinem requiritur, quod intellectus pertingat ad ipsam essentiain primae causae. •
In C. Gentes, 1. III, <?■ 50, dicitur : « In naturali et imperfecta cognitione quam habent angeli de Deo, non quiescit eorum naturale desideriwm, sed incitatur magis. ad divinam substantiam videndam. » Ex his aliis locis sic melius conficitur argumentum : Naturale desiderium non potest esse inane, seu tendere ad aliquid impossibile1. Atqui inest homini naturale desiderium cognoscendi non solum an sit prima causa, sed quid sit in se. Ergo cognoscere essentiam primae causae ut in se est, non videtur homini impossibile, id est Aon videtur esse supra aptitudinem elevabilem hominis, et hanc possibilitatem negare est igitur « praeter rationem ».
Dubium circa significationem et vim hujusce argumenti. Plures objecerunt : hoc argumentum aut nimis probat, aut non satis.
Nintis quidem si agitur de desiderio naturali efficaci, seu exigentiae visionis beatificae, quia sic haec visio esset nostrae naturae debita et non gratuita, ut dixit Baius et postea Jansenius, qui ad suam defensionem hoc argumentum sancti Thomae attulerunt. Sic intellectum hoc argumentum nimis probaret, ut patet ; probaret enim etiam ipsum factum visionis beatificae et perduceret ad confusionem duorum ordinum naturae et gratiae.
Non satis autem probat, si agitur de desiderio naturali conditionali et inefficaci, seu de velleitate, quia haec velleitas frustrari potest, inanis remanere potest ; imo etiam forsitan tendit ad aliquid impossibile, sicut si aliquis, putans intuitionem Dei dari non posse sine ejus comprehensione, desideraret conditionaliter et inefficaciter visionem Dei non solum intuitivam sed comprehensivam, quae incommunicabilis est. Desiderare autem conditionaliter est desiderare sub conditione possibilitatis rei desideratae, v, g. si quis desideraret habere pennas sub conditione possibilitatis hujusce
Insuper alia est difficultas, scilicet : explicatio rerum naturalium requirit solum perfectam cognitionem abstractivam essentiae causae primae, quia Deus est causa rerum non per suam essentiam, ex necessitate naturae, sed iiberrime per intellectum et voluntatem ; sufficit igitur ad explicationem rerum naturalium scire quod prima Causa est intelligens et volens. E contrario ad explicationem perfectam gratiae sanctificantis, quae est participatio divinae naturae, oporteret essentiam Dei videre.
f. Sanctus Thomas hic defendit enim possibilitatem' visionis beatificae potius quam factum hujusce visionis, nam elevatio nostra ad ordinem supernaturalem, juxta fidem catholicam, pendet a libertate Dei» imo est ommno gratuita ut essentialiter supernaturalis.
Huic difficultati communiter respondent thomistae praesertim post Baium : sanctus Thomas certo non loquitur de naturali desiderio absoluto et efficaci seu exigentiae, et igitur Ioquitur de desiderio conditionali et inefficaci ex quo defenditur ac profunde suadetur, non existentia, sed possibilitas visionis beatificae, quamvis non apodictice probetur. Hoc constat ex sequentibus.
i° Sanctus Thomas certo non loquitur de desiderio naturali efficaci, sed de desiderio inefficaci, Nam juxta ipsum non datur desiderium naturale efficax seu exigentiae nisi per respectum ad bonum proportionatum naturae et ei debitum, Cf. Iam IIae, q. 114, a. 2 : « Vita aeterna est quoddam bonum excedens proportionem naturae creatae ; quia etiam excedit cognitionem et desiderium ejus secundum illud I Cor. np 9: « Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit J)eus iis qui diligunt ilium, » Item Ia, q. 62, a. 2( de necessitate gratiae pro angelis : « Videre Deum per essentiam est supra naturam cujuslibet intellectus creati. Unde nulla creatura rationalis potest habere motum voluntatis ordinatum ad illam beatitudinem , nisi mota a supernaturali agente et hoc dicimus auxilium gratiae »*. — Item Ia, q. 23, a. i, definiendo praedestinationem : « Finis ad quem res creatae ordinantur a Deo est duplex : unus qui excedit proportionem naturae creatae et facultatem, et hic finis est vita aeterna, quae in divina visione consistit ; quae est supra naturam cujuslibel creaturae, ut supra habitum est. Alius autem finis est naturae creatae proportionatus, quem scilicet, res creata potest attingere secundum virtutem suae naturae ». — Item de Veritate, q. 14, a. 2 : « Est duplex hominis bonum ultimum, quorum unum est proportionatum naturae humanae (felicitas de qua philosophi locuti sunt), aliud est bonum hominis naturae proportionem excedens ». Cf. de Veritate, q. 27, a. 2.
Item in tractatu de gratia Ia IIae, q. 109, a. 5, 6 ; q. 112, a. 3 ; q. 114, a. 5, Cf. etiam Ia IIae, q. 62, a. 1, ad i, ad 3, de necessitate virtutum theologicarum, et q. 68, a. 2, de necessitate donorum Spiritus Sanoti.
Certum est igitur quod sanctus Thomas in nostro articulo non ioquitur de desiderio naturali absoluto et efficaci, seu exigentiae, nam certissime tenet quod gratia et gloria sunt dona gratuita nullo modo naturae nostrae vel angelicae debita.
2° Si autem desiderium naturale de quo hic est sermo non est absolu-
- Ibidem, ad xm sanctus Thomas dicit : « Angelus naturaiiter diligit Deum w quantum esi principium naturalis esse. Hic autem loquimur de conversione ad Deum, in quantum est beatificans persuae essentiae visionem. » Haec esfc distinctio inquam merito insistit Ferrariensis in III C. Gentes, c. 51. Et sxc plerique dicent thomistae : Homo naturaliter desiderat, desiderio non innato sed elicito, conditionali et inef&caci videre essentiamDei auctoris natupae (non vero Dei Trini, auctoris gratiae, quia sub hoc altissimo aspectu, Deus naturaliter non cognoscitur) . Ita Joannes a sancto Thoma, Gonet, Salmanticenses, Gotti, Billuart, etc.
tum et efficax, sequitur quod est conditionale et inefficax : id est : videre Deum per essentiam esset summa beatitudo, si Deus vellet ad hanc immediatam visionem modo gratuito me elevare.
Aliquis objicere potest : non tamen ipse sanctus Thomas scripsit haec verba : conditionale et inefficax, quae sunt in usu apud thomistas, prae- sertim post Baium*
Respondetar : certum est ex locis sancti Thomae citatis quod desiderium istud naturale non est efficax, ergo sequitur quod est inefficax ; desiderium autem inefficax supponit conditionenp quae potest non esse de facto.
Hoc explicatur modo generali Ia, q. 19, a„ 6, ad ium ubi exponitur distinctio inter voluntatem salvificam universalem, quae est conditionalis et inefficax, et voluntatem efficacem salvandi electos. In hoc loco : sanctus Thomas ostendit quod «' aliquid fotest esse in prima sui consider aiione bonum » et desideratum (v. g. salus omnium hominum), quod tamen omnibus circumstaniiis consideratis , non est simpliciter seu efficaciter volitum, sed voluntaie conditionali . Dicit enim ibidem, sanctus Thomas : « Neque id quod antecedenter volumus, simpliciter volumus, sed secundum quid ; quia voluntas comparatur ad res secundum quod in seipsis sunt : in seipsis autem sunt in particulari. Unde simpliciter volumus aliquid secundum quod volumus illud consideraiis omnibus circumstantiis particularibus , quod est consequenter velle, Unde potest dici, quod judex justus simpliciier vult homicidam suspendi ; sed secundum quid vellet eum vivere, scilicet in quantum est homo. Unde magis potest dici velleitas, quam absoluta voluntas. »
Pariter in casu nostro : videre Deum per essentiam, in prima sui consideratione, est bonum et desideratum ; sed omnibus circumstantiis consideratis apparet hanc visionem non esse naturaiiter possibilem, sed solum per gratuitam elevationem. Proinde hoc bonum desideratum non est simpliciter et efficaciter volitum, sed voluntate conditionali. Ita habere pennas ad volandum esset bonum, si hoc donum nobis concSderetur, vel etiam et melius : conservare semper vitam corporis est bonum desiderabiie, sed sub conditione quod hoc privilegium a Deo modo praeternaturaJi concederetur.
Unde in nostro articulo sanctus Thomas loquendo de naturali desiderio viaendi Deum per essentiam, loquitur de desiderio non efficaci, sed inefficaci, et est inefficax quia est conditionale, scil. quia supponitur conditio gratuitae elevationis. Alioquin haec elevatio gratiae esset naturae debita, quod est haeresis destruens ipsam rationem gratiae, et sanctus Thomas certo certius hoc certissime tenebat, antequam Ecclesia haeresim Baii damnaret.
5°" De terminologia recepta quoad divisionem appetitus seu amoris. Bivisio communiter recepta inter theologos sic clare scribi potest1.
DE COGNOSCIBiLITATE DEI f caritatis supematuralis J
( spei
<! j I rnecessarius
| 1 ekcitus i ,iber I
^ v [ conditionalis et inefficax.
Amor dicitur naturalis dum procedit a principio naturali, et non a gratia. E contrario dicitur supernaturalis , dum procedit a principio supernaturali, scil. a gratia, caritate aut spe, aut etiam a gratia actuali ad habitualem disponente. Etiam « pius credulitatis affectus », requisitus ad actum fidei etiam informis, est supernaturalis. Damnata est haec propositio Baii (Denz. 1034) : « Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet quo Deus amatur mt auctor naturae, et gratuiii, quo Deus amatur ut beatificaior, vana est et commentitia et ad illudendum sacris litteris et plurimis veterum testimoniis excogitata. » — Haec distinctio saepe formulatur a sanctoThoma, v. g. Ia, q. 62, a. 2, ad 1 : « Angelus naturaliter diligit Deum in quantum est principium naturalis esse. Hic autem loquimur de conversione ad DeumP in quantum est beatificans per suae essentiae visionem1. » ^ Amor naturalis est duplex, scilicet innatus et elicitus. Innatus est veluti pondus naturae seu inclinatio naturae in bonum, ante ipsam apprehensionem bonh Sic absque cognitione pianta appetit lucem solis sibi necessariam (cf. Ia, q. 19, a. 1). Pariter loquimur de appetitu sensitivo (concupiscibiii et irascibiii) et de appetitu rationali, qui sunt facultates animae nostrae. Omnes autem creaturae sic naturaliter suo modo amant Deum, auctorem et conservatorem naturae, ut explicatur Ia, q. 60, a. 5, ita pars naturalis alicujus totius naturaliter magis diiigit totum quam seipsam, sic manus naturaliter exponit ictui ad praeservationem corporis, praesertim capitis, secus inclinatio naturalis esset perversa, cf. IIa IIae, q 26, a. 3.
Araor eliciius est quo cognoscens ex apprehensione boni ad illud prosequendum se movet. Et sicut cognitio, a qua dirigitur, est actus elicitus a facultate cognoscitiva, ita hic amor est actus elicitus a facultate appeti- tiv a.
Elicitus est duplex : necessarius et liber seu electivus, Necessarius est circa objectum ex omni parte bonum, ita omnes homines necessario (saitem quoad specificationem) diligunt beatitudinem in communi, seu necessario volunt se esse beatos, etiam quando nondum cognoscunt ubinam est vera beatitudo in concreto (cf. Ia IIae, q. 10, a. 1 et 2). — Amor liber vel electivus fertur circa objectum non ex omni parte bonum, seu sub indifferentia judicii propositum (cf. Ia IIae, q. 10, a. 2).
Denique amor dicitur aut effieax, aut conditionalis et inefficax. Efficax supponit judicium de bonitate et de naturali assequibilitate objecti
Sahnaniicenses, ibid ; Gonet, ibidem ; Billuart, de Gratia, diss. III, a. iv, contra Baium et Jansenium.
- Cf. Gardeil, O. P., Dictionnaive de theologie catholique, art. Appe"tit.
desi(ieratit CondUionalis et inefficax supponit judicium de bonitate et de naturali inassequibilitate objecti desiderati1.
V g. homo vellet non mori, et hoc ei bonum esset si tale donum praeternaturale ei concederetur, sicut concessum est in statu innocentiae.
Hic ultimus appetitus est velleitas : hoc bonum est valde desiderabile, sed naturaliter inaccessibile ; vellem illud si Deus mihi gratuito praestaret media ad illud obtinendum ; quanta esset haec f elicitas ! Tandem haec veileitas est explicita aut implicita prout objectum desideratum et conditio supposita aut distincte aut confuse cognoscuntur.
6° De diversis theologorum sententiiSe Opinio Augustinianorum, Noris et Berti .(saec. XVIII) 2. Dixerunt : circa visionern Dei intuitivam est in nobis appetitus naturalis innatus qwdanmodo efficax, non tamen in sensu Baii. Nam visio intuitiva Dei est noster finis naturalis quoad appetitionern, sed est finis supernaturalis quoad consecutionem et quoad media quibus obtinetur.
Critica. Kaec opinio nimiam affinitatem habet cum Baianismo, in illa enim nou servatur absoluta distinctio ordinis naturalis et ordinis supernaturalis, et ad aliqualem distinctionem servandam negatur principium finaiitatis : Deus enim ut auctor naturae nobis dedisset appetitum innatum (ad modum ponderis naturae) ad finem, ad quem ut auctor naturae conducere non posset. Sic ordo agentium non correspcnderet ordini finium ; sic violaretur hoc corollarium principii finaiitatis : omnes agens agit propter finem proportionatum.
Gpinio Scoti 3. Circa visionem Dei intuitivam est in nobis desiderium naiurale innaium et tamen inefficax. Ratio est quia haec beatitudo altissima est omnibus conveniens ac fmis omnium, ideo fundat appetitum innatum ; sed non est omnibus nota, proinde non efficaciter desideratur.
Critica. Ex ratione allegata a Scoto, sequitur solurn quod in nobis est appetitus naturalis innatus beatitudinis in communi, non vero visionis beatificae, nam haec visio non ita convenit nostrae naturae ut sit ei proportionata, cf. sanctum Thomam, de Veritate, q. 22, a. 7 ; q. 14, a. 2.
Insuper thomistae4 communiter notant : desiderium videndi Deum per essentiam, non potest esse innatum et $i esset innatum deberet esse efficax.
Etenim appetitus innatus, ut distinguitur ab elicito, importat ad objecturn desideratum relaiionem et convenientiam positivam naiuralem, fundatam in ipsa desiderantis natura, etiam ante cognitionem hujusce boni desideratL Atqui in naiwa nostra non est relatio et convenientia posiiiva naturalis ad objectum essentialiter supemaiurale , sed est solum "potentia
- Cf. Billuart, de Gratia, diss. II? a. 11, Solv. objectiones, et diss. III, a.sv,
26o £>E COGNOSCIBILITATE DEI obedientialis seu elevabilis. Ergo non est in nostra natura appetitus naturalis innatus, per modum ponderis naturae, ad visionem Dei immediatam. — ■ Imo si esset, ipso facto esset efficax ; nam desiderium est inefficax prout procedit ex judicio conditionali : v. g. vellem hoc bonum naturaliter inaccessibile, si Deus ad illud me gratuito elevaret, Appetitus autem innatus non procedit ex cognitione, sed ex ipsa natura et correspondet viribus naturae aut saltem exigentiis naturae, proinde fertur circa id quod non est naturae indebitum, sed debitum.
Addendum est etiam quod si opinio Scoti vera esset, Deus ut auctor naiurae dedisset ei appetitum innatum, pondus naturae, ad finem ad quem non posset perducere ut auctor naturae, ut jam dictum est contra Augustinianos Berti et Noris. Sic ordo agentium non corresponderet ordini finium, ut exigit principium finalitatis : omne agens agit propter finem proportionatum.
' Denique hic appetitus innatus, de quo loquitur Scotus, esset simul essentialiier naturalis, ut proprietas naturae, et essentialiter supernaturalis t tanquam specificatus ab objecto formaliter supernaturali. Nec dici potest quod specificatur ab objecto entitative supernaturali sed naturaliter ac velut materialiter cognito, quia hic appetitus, ut innatus, independenter a quavis cognitione tenderet ad Deum ut in se est. Sic in nostra natura esset pondus naturae ad aliquid essentialiter supernaturale, quod implicat in terminis et perduceret ad negationem distinctionis duorum ordinum, sicut etiam univocitas entis, quae in doctrina Scoti connectitur cum ista opinione.
Notandum est quod haec uitima critica valet juxta thomistas contira potentiam obedientialem activam, quam admisit Suarezius, ad inveniendam viam mediam inter Scotum et sanctum Thomam. Ut aiunt communiter thomistae1 : haec potentia obedientialis activa esset simul essentialiter naturalis, ut proprietas naturae, et essentialiter supernaturalis , ut specificata ab objecto essentialiter supernaturali. Suarez tamen non admisit circa visionem beatificam nisi naturale desiderium elicitum et inefficax, in hoc a Scoto recedit.
Per oppositum ad Suarezium, juxta sanctum Thomam et thomistas, potentia obedientialis est passiva, et ut nomen ejus indicat, dicit immediate ordinem ad agens superioris ordinis, cui obedit, et a quo accipitur elevatio supernaturalis, ac relatio seu convenientia positiva ad objectum essentialiter supernaturale 2.
Proinde pro thomistis potentia obedientialis nihil aiiud est, ut ostendit Joannes a sar.cto Thoma3, nisi potentia elevabilis ad ordinem gratiae et gloriae.
Cf. Joannem a sancto Thoma, in I*mt q. 12, disp. XIV, a. 2, n° rr, et Billuart de Deo diss. IV, a. v, § III.
Cf. sanctum Thomam, IIIa, q. xi, a. 1; q. 1, a, 3, ad 3; quaest disp. de- Virtutibus in communi a. 10, ad 2 et ad 3 ; Compendium tkeologiae, c. 104.
r — - — v^jjuMid upimoni scou, Vxcit enrm
Cajetanus m I*», q. 12, a. 1 : « Ad evidentiam horum, scito quod creatura rahonahs potest dupliciter considerari : uno modo absolutet alio modo ut ordinaia esi ad feliciiatem, Si primo modo consideretur, sic naturale ejus desiderium non se extendit ultra naturae facultatem ; et sic concedo quod non naturaliter desiderat visionem Dei in se absolute. Si vero secundo modo consideretur, sic naturaliter desiderai visionem Dei ; quia, ut sic, novit quosdam effectus, puta gratiae ei gloriae, quorum causa est beus, ut Deus est in se absolute et non ut universale agens. Notis autem effectibus, naturale est cmJibet intellectui desiderare notitiam causae. » Et addit Cajetanus sanctus Thomas hic loquitur ut theologus, proinde est sermo de desiderio naturali creaturae ordinatae 'a Deo ad vitam aeternam. Cf. etiam Cajetanum in Opusc. III, tr. 7.
Criiica, Contra hanc opinionem Cajetani scripsit Ferrariensis et plures aiii thomistae. Ferrariensis dicit in Comm^in C\ Gentess 3. III, c. 51, post citaxionem opinionis Cajetani : « Sed hoc non videtur esse ad meniem
San_ct* 3homae* "* Quia ratio ^uam adducit sanctus Thomas I*, q. 12, a. 1 et lll C: Gentes, c. 50 ... non determinatur ad cognitionem ' effectuum gratiae et gioriae, sed ad cognitionepi quorumcumque effectuum extenditur et ad omnis causae cognitionem . . . (Insuper) quia tunc tale desiderituii messet tantum cognoscentibus effectus supernaturales gratiae et rioriae *
3_ est laisum, quia, ut inquit sancius Thomas in hoc III C. Gentes c 52 et 57 « hoc desiderium omni inest intellectui ». Ergo. Ita Fe«Tarien«is' et cum nlo pierique thomistae, ut Bannez, Joannes a sancto Tboma' balmanticenses, Gonet, Billuart, Gctti, etc.1.
Addendum est : desiderium de quo loquitur Cajetanus non pot«st dici stmpuctter natumle, sed solum • secundum qmd naturale, seu conruUurale ut conpime naturae, et revera esi supernat urale desiderium proceriens
&T t ^""^6' P°St co§nitionem effectuum gratiae. et hoc tc!X r l * defldenum est efficax' E contrario autem sanctus Thomas loqmcur oe aaS1derm S1mPliciter naturali, procedenti & eoSitione effectuuin naturahum, «t constat praesertim ex C. Geniss t, HfVV^
Dei in specufc lo^f^^ ^ ^ ^ ^ uatmal t& exCSiore«S^ ^ enim in Convivio\ c Sf p Tx f doT+' W™^ ^ a- 1 1 * . V' AXL a> Q°cet quoa, secundum ascersrl^f^ dxaiec^cam amons, oportet primo amare pulchritudinem corplrW *S£ rum, colorum, postea altius pulchritudinem animae ; cum dignnas consistit m praeclaris actionibus, quae fundantur in optols P aecepbs et sententiis, oportet amare excellentes docirinas quibus regunttTr humanae actiones. Praesiantia aucem harum doctrinarum dependet eximia perfectione supremae scientiae, cujus objectum est ipSUm
252 DE COGNOSCIBIUTATE DEI
Pulchrum et Bonum in se subsistens. Tunc ibidem dicitur : « Hoc pukhrum, o Socrates, principio semper esi, nec fit, nec interii, nec crescit unquam nec decrescit... Est ipsum Pulchrum per seipsum... semper existens, cetera ver© omnia quae pulchra sunt, illius quadam participatione pulchra sunt, ita ut eis nascentibus et intereuntibus, nihil subtrahatur illi aut addatur... Quam felix illud spectaculum fore putamus, si cui contigerit, ui ipsum pulchrum intueatur, sincerum, perfecium, purum, simplex..., ipsum uniforme pulchrum divinum inspiciat Nonne cogitas quod (homo ad hanc conteraplationem Dei perveniens) non imagines virtutis uiterius, sed virtutes ipsas pariet..., cum Deo amicus efficietur et... maxime immortalis existet? »
Unde Plato ex effectibus naturalibus ascendit ad cognitionem existentiae Summi Boni et Pulchri, et velleitatem exprimens ait : quanta esset felicitas hominis qui posset hoc Summum Bonum immediate intueri!
Ad hoc quidem Plato adjuvatur per religiosas traditiones, et per realismum suum immoderatum, sed etiam his omissis dialectica ascendens potest ad hunc terminum pervenire. Cf. de hoc desiderio apud Platonem et platonicos sanctum Augustinum, de Civitate Dei, 1. VIII, c. 8.
Denique dicendum est quod ipse Cajetanus in Iam IIae, q. 3, a. 8, videtur quodammodo concedere id quod dicit Ferrariensis, nam postquam reiteravit responsionem superius citatam ex suo commentario in Iam, q. 12, a. i, dicit : « Specialiter tamen... dici potest quod intellectus humanus sciens an est de Deo et communia, desiderat naturaliter scire de Deo quid est, in quantum sub numero causarum comprehenditur, et,nort absolute, nisi per quamdam consequentiam. Et hoc verum est, quia inditum est naturaliter, ut viso effectu, desideremus nosse quid est causa, quidquid sit illa. Adverte hinc, novitie, quod idem est cognoscere quod quid est Dei, et videre Deum per essentiam : hoc enim manifeste in probatione ultimi hujus articuli habes ».
70 Seatentia communior thomistariim. Haec quaestio tempore Baii et Jansenii maxime disputata est in scholis, et tunc thomistae magis explicite terminologiam determinaverunt, ad omnem aequivocationem vitandam. Antea autem Ferrariensis et Bannez optimas distinctiones attulerant.
Ferrariensis 1 dixit : « Naturaliter desideramus visionem Dei in quantum est visio primae causae, non in quantum est visio objecti supernaturalis beatitudinis. Naturaliter enim cognosci potest quod (Deus) sit aliorum causa, non autem naturaliter scimus quod sit objectum supernaturalis beatitudinis. » Sic explicite determinatur objectum praedicti desiderii, sed remanebat quaedam difficultas de eodem desiderio subjective considerato.
Bannez2 autem hoc explicavit dicens : « Homo potest habere appetitum naturalem, id est, eliciium ex viribus naturae, id est desiderium quoddam conditionale et inefficax videndi Deum... Si enim... sanctus Thomas de
pondere naturae (seu de desiderio innato) loqueretur, etiam non viso effectu (homo) inclinaretur... Dixi conditionale , quia ex viribus naturae non potest hoxnini certum esse, tale bonum esse possibile ; ergo tale desiderium est conditionale, si esset possibile. V. g. homo potest desiderare et veile nunquam raori, si esset possibile. Et quamvis talis conditio non sit explicita in mente : tamen implicite continetur in objecto, quod repraesentatur ui bonum, et non ut possibile ».
Postea Thomistae plerique admittunt hanc sententiam : homo natura- Uier desiderat, desiderio non innaio, sed elicito, condiiionali ei inefficaci videre essentiam Dei auctoris naturae1. Addunt generaliter thomistae :
ho necessanum tionem
Sic explicatur hoc desiderium objective et subjective. Objective, quia est desiderium videndi essentiam Dei auctoris naiurae, non vero Dei ut est trinus et auctor gratiae, quia sic non naturaliter cognoscitur. Subjective autem desideritim istud dicitur elicitum, condUionale et inefficax.
Sic conceptum hoc desiderium sequitur cognitionem naturalem effectuum naturalium Dei et attributorum Dei naturaliter cognoscibilium. Haec enim- naturalis cognitio attributorum Dei est imperfecta, prout abscondita remanet intima conciliatio plurium attributorum, v g. summae immutahilitatis et summae libertatis, item infinitae ac omnipotentis boniiatis et permissionis mali, aut etiam infinitae misericordiae et infinitae justitiae. Unde, ut ait sanctus Thomas in C. Gentes, 1. III, c. 50 : « Ex hac igitur cognitione (tam imperfecta) non quiescit naturale desiderium, sed mcitatur magis ad divinam substantiam videndam », ut scilicet cum evidentia cognoscatur essentia divina tanquam radix attributorum naturaJiter cognoscihilium, seu essentiam Dei ut auctoris naturae. Attamen eaaem est essentia Dei auctoris naturae et Dei auctoris gratiae*. Sic igitur objectum hujusce desiderii naturalis non est formaliter supernaturale, sed materialiter tanium, nam sub lumine naturali cognoscitur hoc objectum csse desiderabile, seu ut aiunt Salmanticenses \ « res appetita est maiewiter supernaturalis9 non tamen ratio appetendi... appetitur enim sub ratione cujusdam maximi boni. »
sv-JZT1 a5ySSUS immensa inter hoc desiderium naturale et infusam spem aut cantatem.
a san^tTT^™^ f811110110' SUblata a Baio {Denz* I034)' Jam ennn^ta est omnia «m,- £ q* Z°9' a* 3' ad jm : M Caritas super orout ; .ntlus <luani- natura, natura enim diligit eum super omnia 1 ^est^™cipium et finis naturalis boni ; caritas autem, secundum
2! a Sat^m^ A sancto Thoma, Gonet, Salmanticenses, Gotti, Billuart, etc.
dammodo' conX^ * Deo' tr* disP' r' dub- Iv> § IIL Et hoc est qn<>
3 Et de £r+ 5?"® nsem' necnon contra Suarez, Vasquez et Valentia. naturae ouin 3 -Jure non- Potest haberi visio immediata essentiae Dei auctoris Dcitatem. quae a^IJ1? °..Del auctoris Haec enim visio immediati attingit ^lationes dbrtLt ^htf^iT/ con^net tun\ attributa naturaliter cognoscibilia, tum
4 D« n« t suosl?tentes^ quibus constituuntur tres Personae divinae.
75, 77- item toannes a sancto THOMA' de quod est objectum beatitudinis, et secundum quod homo habet quamdam societatem spiritualem cum Deo1. s
Duhium : utrum lumine naturali haec possibilitas visionis beatificas possii rigorose demonsirari.
His ultimis temporibus scriptum est quod a tempore Cajetani pierique magni commentatores sancti Thomas inter quos Bannez, Joannes a sancto Thoma, Salmanticenses, etc, male inteliexerunt ejus doctrinam de desiderio naturali videndi Deum per essentiam, quia non recte distinxerunt ordinem possibilitatis et ordinem existentiae, seu, ut dictum est, ordinem intentionis et metaphysicum et ordinem executionis et physicum2. Hac autem distinctione posita, dicendum esset : ex hoc naturali desiderio, prout procedit a cognitione effectuum naturalium primae Causae, potest rigorose demonstrari ex sola ratione possibilitas visionis beatificae, et proinde pctentia obedientialis nostrae naturae ad elevationem ad ordinem gratiae.
ta tamen ut haec elevatio et ipsa visio beatifica remaneant quid essentialiter supernaUtrale, prout, in ordine existentiae, seu in ordine executionis et physico, haec pendent a libero et gratuito Dei beneplacito. Et sic, ut dictum est, in hoc ordine tantum praedictum desiderium est conditionale et inefiicax., quamvis sit efficax in ordine metaphysico ad apodictice demonstrandam possibilitatem visionis beatificae. {Haec ultima acceptio vocis « efficas non videtur servare sensum naturalem verborum, quia desiderium dicitur efficax per respectum ad obtentionem rei desideratae et non per respectum ad demonstrationem possibilitatis hujusce rei.)
Estne verum autem quod a tempore Cajetani plerique Commentatcres sancti Thomae male intellexerunt ejus doctrinam de desiderio naturali, et quod erraverunt non admittendo rigorosam demonstrabilitatem ex sola ratione possibilitatis visionis beatificae?
Hanc quaestionem satis diffuse tractavimus in libro recenter edita\ sed opportunum videtur breviter exponere rationem fundamentalem posationis traditionalis. Haec ratio est quasi medulla seu idea-mater alterius operis prius editi4, quae tamen pluribus iectoribus non satis apparuit.
Praesens problema reducitur ad hanc quaestionem magis generalem : Utrum possibilitas intrinseca mysterio rum essentialiter supernaluralium, ex sola ratione, rigorose demonstrari possit.
i° Agitur de eorum possibilitate intrinseca seu de non repugnaniia
Itein II& IIae, q. 26, a. 3 ; de Verifate, q. 14, a. 2 ; m I Cov., c. 13, lect. 4.
Cf. P. Mag. A. Fernandez, in periodico Divus Thomas, Piacenza, anno 1930, nn. 1 et 5-6.
Le Sens du mysthre et le clair-obscur intellectueL Paris, Descl^e de Brouwer*
. De Revelatione, IVa editio. Komae, F. Ferrari, I932- a parte reit v. g. an Trinitas personarum divinarum sit quid realiier possihils, extra animam, seu quid realiter et quoad se non repugnans, et non solum quid quoad nos non repugnans. Id quod est quoad nos non repugnans, est id cujus non repugnantia suadetur ac defenditur contra negantes, quamvis non positive et apodictice demonstretur.
2° Agitur demysteriis essentialiier supernaturalibus , scil. quae sunt supernaturalia intrinsece et entitative quoad substaniiam seu esseniiam, ut Trinitas, Incarnatio, gratia et gioria, et non sunt solum supernaturalia quoad modum productionis suae, ut resurrectio mortuorum in qua surnatu- raliter restituitur vita naturalis.
3° Agitur de demonstratione rigorosa seu apodictica, et non solum de argumento valde probabili. Agitur etiam de demonstratione ex sola ratione, seu solo lumine naturali, scilicet absque praemissa revelata aut exjMcile aut AmpUcite praesupposita. Dico : etiam « implicite » prae- supposita
Notandum est insuper quod argumenta valde probabilia, quae a magms Doctoribus Ecclesiae proponuntur circa divina possunt esse profundissima seu altissinia, quin sint "apodictica. Et possunt semper magis ac magis inteliigi ab inteilectu, sive humano siye angelico, quin tamen fiant apodictica. Haec magna argumenta convenientiae se habent ad evidentiam et firmam certitudinem, sicut pclygonon in circumferentia inscriptum, cuiiis latera* indefinite multioiicarentur, ad ipsarn circumferentiam quam
J A ^ mmquam attogit, et cum qua nunquam identmcatur.
Ifca sunt profundissii aae rationes convenientiae quae a traditione Dcctorum Ecclesiae afferuntur circa possibiiitatem Trmitatis, Incarnationis, etc. In patria videbimus quantum sunt verae istae ratienes ccnvenien-- tiae, quas etiam supremus angelus suis viribus naturalibus, posset semper profandins ac profundius penetrare, nondum tamen ad Ipsarn evidentiam pervenieiido in via.
I. Ad quaestionem sic positam, respondemus secundum tfaditionalem doctrinam theologorum.
Id qucd est supernaturate, non solum quoad modum productionis suae, sed quoad essentiam suam, seu entitative, est pariter supernaturale quoad cognoscibiiiiaiem, quia verum et ens convertuntur. Haecmajor fundamentalis est in tota theologla, et, ea sublata, rueret ordo veritatis et vitae supernaturalis.
Atqui posoibiiitas intrinseca praedictorum mysteriorum est possibiiita nunnseca rei supernaiuralis quoad essentiam suam.
Ergo haec possibilitas est quid supernaturale quoad cognoscibiliiatem, et proinde non potest apcdictice demoiistrari per solas vires naturales intellectus creati (humani, vel angelici) aut etiam creabilis.
Major patet, narn agitur de re supernaturali quoad essentiam suam, quae scilicet est « procul a cognitione nostra » non solum raiione coniingcntiae, ut futura contingentia ordinis naturalis quae pendent a liberrimo
Dei beneplacito (v. g. hora finis raundi physici), vel etiam ut miracula futura (v. g. resurrectio mortuorum), sed ratione supernaturalitatis intrinsecae. Non enim est dubium quod verum et ens convertuntur. Cf. ]>, q. XVI, a. 3, c. et ad im : « Verum quod est in rebus convertitur curii ente secundum substantiam (aliquid est cognoscibile in quantum habet de esse) ; verum autem, quod est in intellectu, convertitur cum ente, ut manifestativurn cum manifestato ». — Debet esse quidem proportio inter manifestativum et manifestatum ; proinde id quod est essentialiter supernaturale ncn potest formaliter qua iale attingi nisi per cognitionem supernaturalem (ciare per visionem beatificam, obscure per fidem infusam et sub reveiatione virtuaii per sacram theologiam). Cf. in praesenti qu. a.4, et IXa IIae, q.6, a. 1.
Aliis verbis : id quod est essentialiter supernaturale non potest formaliter attingi per cognitionem naturalem, quia non habet connexionem necessariam et evideniem cum rebus ordinis naiuralis ; si hanc connexionem haberet, reduceretur ad ordinem phiiosophicum, ut veritates naturales de Deo auctore naturae. Et proprie in Deo ordo mysteriorum supernaturalium est ordo veriiaium naiuraliter incognoscibilium, quia non hahent connexionem necessariam et evidentem cum rebus ordinis naturalis ; inter autem haec mysteria non solum sunt SS. Trinitas et Incarnatio Verbi, sed mysterium ipsius vitae aeternae, quae essentialiter supernaturalis est, ut participatio formalis vitae intimae Dei.
Verum est quidem quod mysteria supernaturalia possunt materialiier attingi cognitione naturali et certa per signa divinae revelationis ; sic cognoscuntur per fidem acquisitam ut est in daemone (IIa IIae, q. 5, a. 2). Sed independenter a revelatione ejusque signis non attinguntur maierialiier nisi cum probabilitate, quia non habent connexionem necessariam et evideniem cum rebus naturalibus naturaliter cognoscibilibus 1 .
Nec potest rigorose demonstrari aliquid essentialiter supernaturale (ut visio beatifica) esse realiter possibile, absirahendo ab ejus formaliiaie supernaturali. Uno verbo : tale objectum non habet connexionem simul necessariam et evidentem cum rebus naturaiis ordinis. (Cf. synopsim quae invenitur in fine hujusce dubii.)
Minor pariter certa est,nam possibilitas inirinseca est ejusdem ordinis, ut patet, ac ipsa res quae dicitur possibilis. Est ejus non repugnaniia ad esse, non quoad nos tantum considerata, sed quoad se et realiter.
Ergo sequitur conclusio, scilicet : haec possibilitas intrinseca, seu haec realis non repugnantia, non potest naturaliter cognosci, nec proinde apodictice demonstrari ex solo lumine naturali, sive humano, sive etiam angelico.
Sed, post revelationem, haec possibilitas intrinseca seu realis non repugnantia suadetur argumentis convenientiae, et quidem profundissimis,
1 . Possumus quidem ex sola ratione demonstrare quod in Deo existit ordo veritatum supernaturalium ; sed tunc hae veritates solum negative attinguntur, ut veritates naturaliter incognoscibiles ; — nunc autem ad probandum quod visio beatinca est realiter possibilis (praedicatum positivum), oporteret eam attingere positive, et demonstrare quod ipsa Deitas seu vita Dei iniima immediate videri potest ab intellectu creato. Subjectum autem hujusce propositionis non positive cognoscitur a sola ratione, ^
DE POSSIBIUTATB VISIONISBEATIFICAE__ __J^
..«4- r,r.n tamen itaut fiant apodictica.
^^p^vTS^TS^ cwsus TheoL' D:
Sic communiter dicunt meologr v^g ^ ^ Trinitate, diss. prooem a r v. . « r V neg0 . ntgahve et n0n involvere contradactionem postHve et mn judicetur proUUmer. concedo. ^J*Z^££> plssiUle. . Item sanctus impossibUe, non tamen ut cogn wa™ , gacra doctnnat
Thomas dixerat in BoeHum, ^Z^Vsuae contra fim dicunphilosophia possumus... uti... aa res gsse necessana. »
L. sive ostendendo ^f^J ^^ contra possibilitatem Theologia enim ostendit quod ^ P gunt tes. Sic haec
Trinitatis. Incarnatioms, vitae aeternae ^ ^ possibilitas non improhaiur, nec fosihve e tapoa ? ^ lalUer suadetur, defenditur contra negantes, et nrm in discussione positam vemamus. t ^ibiUtas intrinseca
To Si apodictice ex sola ratione Trinitatis enstenlia,
Trinitatis, ex ea « in necessariis nam Trinitas est quid non contmg jns s renovaretur error ex reali possibilitate egitime m erUar ^ _ semirationalistarum et Rosmim dicen* . « R^ ymere speculativis, tis, potest ipsu, ^i^Tper ipsaveritas iila negativis quidem et mairecus, huj . Orooositio scientifica sicut annihUaretur » Denzmger, n" 1915- mnnatrAretm realis possibUitas 2o Si aoodictice ex sola ratione demonstraretur reaiis p intrinseca Incamationis, tunc Incamatio non superare t n ^ tionem nostram nisi ratione contingenUae, ut futurum ont ngen naturalis dependens a ^:^^^^^^ physici, aut etiam ut hora mitu *un<V ^fmir aculum supernaturn/sterium essenUaUter supernaturale, cujus rale quoad modum productioms suae, ut ^morectio m possibihtas quidem ^^S^ — *** auctor et dommator naturae, ac promje u miraculose restituere potest. In ^f^^^Z^Zinmiraculosa restitutione vitae naturahs, sea de vita e ^tiaiue P
• * -u ^ lnmpn elonae ad eam necessanuni uu« ^ r visio beatifica et lumen gioiw . ^110(4 esf suoernaturale
, ■ iii IM miBlaJ— m m- m i i i i i < i ■ iin m ■ n i ■ i n ■ ,m bilitatem, prout venim et ens convertimtur. Haec principia sunt omninc necessaria ac omnino fundamentalia et nequidem examinata sunt a pluribus recentioribus qui ab.hac positione traditionali recedere volunt.
Si apodictice, solo rationis lumine, probaretur realis possibilitas visionis beatificae, haec et simul lumen gloriae superarent cognitionem nostram naturalem solum ratione coniingeniiae, prout pendent a liberrimo Dei beneplacito, ut futura contingentia ordinis naturalis (v. g. ut dies finis mundi physici), et ad plus reducerentur ad id quod est supernaturaie quoad modum productionis suae, ut resurrectio mortuorum aut glorificatio corporis.
Imo si, non considerato iumine gloriae, apodictice demonstraretur sola ratione realis possibilitas intrinseca visionis beatificae, ex hoc poslea necessario deduceretur realis possibiiitas intrinseca donorum supernaturalium quae ad hanc visionem necessaria sunt, id est donorum quae nunc vocamus gratiam habitualem et iumen gloriae. Possibilitas autem intrinseca gratiae habitualis, non est demonstrabilis sola ratione ; tunc enim gratia non esset amplius supernaturaiis quoad essentiam, sed solum quoad modum productionis suae ut -vita naturalis supernaturaliter producta in cadavere per resurrectionem. Non possurnus sola ratione probare quod vita Dei intima est participabilis, seu communicabilis secundum participationern, Possibilitas gratiae superat ordinem demonstrationis.
Ergo argumenta ex sola ratione quae dantur circa possibilitatem intrinsecam visionis beatificae sunt quidem vaide probabiiia, et in hoc ordine profundissima, possunt semper magis ac magis penetrari ab intellectu Immano vei angelico, non sunt tamen apodictica, et se habent ad evidentiam et firrnam certitudinem, sicut polygonon in circumferentia inscriptum ad eam, dum indefinite muitipiicantur ejus latera. Imo, si ut apodictica proponerentur haec argumenta convenientiae, minuerentur, in hoc sensu quod sunt non infra spheram demonsira hiliiatis, sed supra eam: et objectum de quo est sermo esi indemonstrabile per excessum iuminis non per defectum.
pL
Proinde magni coinmentatores sancti Thomae, qui post Cajetanum venerunt, ut Banneai, Joannes a sancto Thorna, Salmanticenses, non male intellexerunt argumentum sancti Thomae desumptum ex naturali desiderio videndi Deum Der essentiam. Remanet verum dicere : possibilitas mvsterii vitae aeternae non impro batur, nec apodictice prohaiur, sed rationa hilit&i suadetur, contra negantes defenditur et firma fide tenetur1.
i. Quidam objiciwii : saltem indirecte et- eztrinsecs probatur inodo apodictico possibzlitas visionis beatificae, ex naturali desiderio videndi Deum, nam hoc deside* rium habet relationem transcendentalem ad visionem beatiftcam.
Respondetu/. Hoc desiderium haberet reiationem transcendentalem ad visionem beatificam, si esset desiderium spei iniusae aut caritatis; znter creata id solum quod est essentialiter supernaturale habet relationem transcendentalem ad vitam Dei intimam. Est ipsa defmitio supernaturalitatis essentialis creatae. Ht si jam aliquid naturale taiem ordinationem positivam haberet ad vitam Dei intimam, gratia non esset absolute necessaria. sed solum ad facilius agendum in ordine supernaturalia, ut dixerunt pelagiani. *
Revera praedictum desiderium naturale videndi Deum terminatur, non formaliter, sed solum matevialiier ad objectum supernaturale, ut supra dictum est. Alioquin
DE POSSIBIUTATE VISIOmS^EATIFI^
Compendinm hujusee tesponsioms i- •* T» in Deo id quod non potest Supernaturale quoad essentiatn ctatar 1 m^ io
~*r,**ariam evidentem , noc ebt Denz. ioio.
Deus non sub ratione entxs sed ^ sub rat ^ riisem dSUs. Et ostenditur I», * communi toti Trinitatr ». • tcessariam • U^eSef hoc diversimode, ut constat ex naturalem. sed solum matenahter sequenti synopsi.
O
1 o w perfecte quidditative imperfecte.
comprehensive a soio Deo. non comprebensive a beatis. a ade infusa ct donis. ■ a S. Theologia sub revelatione virtuali.
■ • ^^etcutncertitudiaesiocognosciturafideacquisita ex revelattoms stgnis etcum ut est in daexnone.
non ex revelatione in Peo ordinis veri-
II _ utram essentia Dei »»
St. qu. Jam cognoscimus factum reve^2 suMea quae concurbeatis, et defendimus possibilitatem ejus. Inquiren ^ rere debent aut non debent ad hanc visionem, tum P
, , .rocedens a uatura) et quid essentiahter esset simul quid essentoliter ^turatajut p er(laturali). .. . Hficae si esset desic supernaturale (ut specificatum ab oDjecra *~Ki1itas visioms beatincae, m . . ,e
Et ex eo kpodlctice demonstaretu^cpo^ Baii) derium efficax, transeat ; sed est (^^ .admittatur ^ probatam ;. si eleva-io v y _ et hejffcw, St^ponit duplifcem 00^*^^? — ' *
sibilis et si Deus vult titudinem
X Deus vult e^-^H^a^^^^%L^^ possibiiitatis hujusce viaonM , aoa perd^ ^*^» ejus, sed ad argumentum probabile, ™^°"sneqt"are Qisi via probabilitatis^ in strativum. Ratio ex se sola noa potesi y L onstrationem. , „Ta -oossi-
^ssentialiter supernaturali, qui est super demonst^ Mars_Avnl g^,
- Hoc longius alibi exposu.mus Cf^ Bmu < * IQ4.al8. Cf. eta.m it bilite de la grale e^terigpox^^f^. .^. p. 241-a48.
tum ex parte subjecti. Id est : an ex parte objecti debeat aut saltem possit esse species seu similitudo essentiae Dei, et deinde an ex parte subjecti necessarium sit lumen infusum confortans intellectum creatum.
Quoad similitudinem exparte objecti, sanctus Thomas in statu quaestionis revocat in memoriam hunc textum sancti Augustini : de Trinit., i. IX, c. xi : « Cum Deum novimus, fit aliqua Dei similitudo in nobis ». — Et addit : intellectus sicut sensus, ad cognoscendum, informatur similitudinerei cognoscendae. Sic Aristoteles dicit quod inrebus sensibilibus est inteJligibile in potentia, postea sub illuminatione intellectus agentis fit intelJigibile in actu in specie intelligibili impressa, denique est intellectum in actu in specie expressa, seu in verbo, quod est medium in quo intelligitur natura rei intellectae, v. g. natura lapidis aut plantae.
Quaeritur ergo an in visione beatifica sit species intelligibilis impressa in intellectu, et species expressa seu verbum mentis.
Haec questio non erat minoris momenti pro sancto Thoma. In ejus vita narratur, cum beatus Thomas Fratrem Romanum, divina voluntate post obitum ipsi apparentem, rogaret : « Videsne Deum sine medio ? » responsum accepit : « Sicut audivimus, sic videmus in civitate Domini virtutum. » Haec responsio videbatur esse confirmatio interpretationis iextuum Sacrae Scripturae, quam sanctus Thomas existimabat veram, et quae exprimitur in nostro articulo in arg. sed contra.
In hoc loco Iegitur : « Sed contra est quod dicit Augustinus, de Trin., 1. XV, c. 9, quod cum Apostolus dicit : « videmus nunc per speculum et in aenigmate », specuii et aenigmatis nomine, quaecumque similitudines ab ipso significatae intelligi possunt, quae accommodatae sunt ad inteliigendum Deum ». Sed, ut addit sanctus Thomas, videre Deum per essentiam non est visio aenigmatica, vei specularis, sed contra eam dividitur, Ergo divina essentia non videtur per sirnilitudinem ».
Conelusio sancti Tliomae est : non per aliquam similitudinem creatam Dei essentia videri potest, quae ipsam divinam essentiam repraesentet ut
Omnes discipuli sancti Thomae hanc conclusionem tenent, dicendo : implicat dari speciem impressam aut expressam Dei clare visi. Vel dicunt secundum nostrum modum imperfectum intelligendi et loquendi : essentia divina vices gerit speciei impressae et expressae. Hic modus loquendi in bono sensu intelligitur a thomistis, sed remanet imperfectus, nam quando datur species impressa et expressa, ipsa est quasi vicaria objecti, ut similitudo ejus. Et ideo dicere quod essentia divina gerit vices speciei, est dicere quod vices gerit suae vicariae. Attamen hic modus ioquendi admitti potest secundum nostrum imperfectum modum intelligendi, sicut dicimus quod sunt relationes rationis Dei ad creaturas.
Conclusio vero sancti Thomae non admittitur ab omnibus theoiogis. Plures putant non implicare speciem impressam in visione beatifica, quamvis de facto non detur, ita Aureolus, Suarez, Vasquez, Vaientia. Imo Suarez affirmat visionem beatificam dari non posse sine productione verbi seu speciei expressae. Comparando sententiam sancti Thomae cum bis opinionibus apparet quam maxime Doctor angelicus habebat sensum altitudinis hujusce mysterii.
Sententia sancti Thomae quamvis non sit de fide, vzdetur magis consona definitioni Benedicti XII (Denz. 530) : «Beati... vident divinam essentiam visione intuitiva et etiam faciali, nulla mediante creatura in ratione objecti visi se habente, sed divina essentia immediate se nude, clare et aperte eis ostendente. »
In hac definitione non rejicitur species creata, quia species creata non se habet in ratione objecti visi, sed est medium quo vel in quo res visa apparet. Attamen haec definitio, in ultimis verbis multum insistit in immediatione hujusce visionis.
Ouaestio remanet libera, et nonnisi modo speculativo solvi potest. Initio dicendum est quod visio intuitiva in communi non excludit speciem impressam, nec expressam. Ita visio sensitiva coloris fit per speciem impressam (quamvis non per speciem expressam juxta sanctum Thomam, a quo in hoc recedit Suarez) ; visio autem intuitiva quam angelus habet de sua propria essentia est per speciem expressam seu verbum mentis, juxta sanctum Thomam ; hoc satis clare affirmat in IV C. Gentes, c. xi, § r : « (Angelus) per se cognoscit seipsum ; nondum tamen ad ultimam perfectionem vita angelorum pertingit, quia, licet intentio intellecta sit eis omnino intrinseca, non tamen ipsa intentio intellecta est eorum substantia, quia non est idem in eis intelligere et esse ». Id est : essentia angeli est quidem de se intelli gibilis , non solum in potentia (ut essentia lapidis), sed in actu (sic cognoscitur absque specie impressa) ; attarnen non est de se iniellecta in actu; quia essentia angeli non est suum inteiligere, nec proinde suum intelligi. E contrario essentia Dei est suum esse, et suum intelligi, est de se intellecta in actu ; unde Deus ad se cognoscendum, ut infra dicetur, q. 14, a. 4, non indiget, sicut angelus, verbo mentali accidentali ; sed ex revelatione tenetur quod Deus Pater, non ex indigentia, sed ex summa fecunditate, generat Verbum non accidentale, sed sttbstantiale.
" Hoc Verbum substantiale ut dicetur IV C. Gentes, c. xi, § 4, est non soium « Deus intellectus » sed « Deus verus » de Deo vero, « eo quod non est aliud naturale esse Dei et aliud ejus intelligere (et ejus inteUigi). Hinc est quod {Joan. I. 2) dicitur : Deus erat Verbum. ... (Sic) ostenditur Verbum divmum non esse intentionem intellectam, sicut verbum nostrum, sed etiam rem m natura existentem et subsistentem. E contra verbum nommis (conceptum de seipso) non potest dici simpliciter homo, sed secundum quid scil. homo intellectus. Unde haec falsa est : « Homo est verbum » dum vere dicitur : Deus erat Verbum ; ut optime ibidem explicat sanctus Thomas.
Status quaestionis sic clarus est : ex revelatione divina cognoscimus quidem quod visio beatifica terminatur ad Verbum substantiale quod est « splendor gloriae et figura substantiae Dei » (Hebr. 1, 3)«. Sed' quaeritur *n m ea sit verbum accidentale aut esse possit.
i- Sic communiter dicitur quod beati onmia vident in Verbo.
Notandum est quod verbum accidentale non excluditur a visione intuitiva, ut est intuitiva, nam angelus seipsum cognoscit non abstractive, sed intuitive et tamen per verbum accidentale, quod immediate accipitur a praesentia rei cognitae. Nec species impressa excluditur a visione mtuitiva ut est intuitiva, nam intuitive video florem, per speciem impressam, sed ad cognitionem intuitivam requiritur quod species immediate accipiatur a praesentia rei cognitae.
E contrario in cognitione abstractiva species non immediate accipitur ab ipsa re cognita, sed a re aliqua in qua resultat ; sic abstractive cognoscimus Deum in speculocreaturarum, et etiam abstractive cognoscmius essentias rerum sensibilium ex similitudine qualitatum sensibilium. Sic descnptive cognoscimus essentiam leonis vel rosae aut lilii, non intuitive videmus differentiam specificam leonis, per speciem quae immediate acciperetur ab ipsa leonis essentia.
Statu quaestionis sic praecise determinato, videamus corpus articuii sancti Thomae.
In eo sunt tres partes : i° determinatur quid requiritur ad visionem tam sensibilem, quam intellectualem, ^ statuitur quod ad visionem Dei requiritur similitudo ex parte virtutis visivae, sciL lumen confortans, 30 probatur. quod ex parte rei visae per nullam similitudinem creatam Dei essentia Videri potest.
1° Ad visionem iam sensibilem quam intellectualem duo requiruntur scilicet virtus visiva et unio rei visae cum visu. Sic similitudo lapidis est 111 oculo, per quam fit visio in actu. Sed, ut infra dicetur I*, q. 56, a. i, angeius seipsum videt per suam essentiam, absque specie impressa.
2° Ad videndum Deum requifitur aliqua Dei similitudo ex parte visivae fotentiae. Jamquidem facultas intellectiva est quoddam lumen intelligibiie derivatum a Deo primo intelligente, sed insuper requiritur lumen infusum, confortans intellectum, quod vocatur lumen gloriae, ut magis patebit articulo 50. Hoc quidem jam dicitur ad explicandum verbum I Joan., in, 2 citatum in ia difficultate : « Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eurri sicuti est. » Ut dicitur ad Jm, « auctoritas iUa loquitur de similitudine quae est per participationem luminis gloriae ». Lumen gloriae dicitur analogice lumen, prout est manifestativum ut confortans intellectum.
30 Ex parte rei visae per nullam similitudinem creatam Dei essentta videri potest. Haec principalis conclusio tripliciter probatur : i° prout Deus est superioris ordinis immaterialitatis, 2° prout Deus est suum esse tum in ordine essendi, tum in ordine intelligendi, 30 prout Deitas est incircumscripta.
ja ratio ad hoc reducitur : major est distantia inter creatuni et increatum quam inter diversos ordines rerum creatarum. Atqui realitas superioris ordinis, v. g. natura angelica, non videtur ut est in se per similitudinem inferioris ordinis, v. g. per speciem sensibilem, nec etiain per speciem intelligibilem abstractam a sensibilibus. Ergo multo minus per speciem creatarn quamcumque potest essentia Dei videri sicuti esi1.
Notandum est quoad minorem : non dicitur species inferior sed species inferioris ordinis ; quia angelus inferior potest videre superiorem angeium per speciem inferiorem sed ejusdem ordinis ; attamen tunc non adaequate cognoscit superiorem angelum.
2a ratio ea est : esseniia Dei est ipsum esse subsistens (q* 3,-a, 4). Atqui nulla forma creata potest esse suum esse. Ergo nulla forma creata potest esse similitudo repraesentans Dei essentiam ut in se est. Ut statim dicemus, in solutione objectionum, major sic intelligenda est : solus Deus est suum esse tum in ordine essendi, tum in ordine intelligendi, id est, solus Deus est actus purus in omni.linea, et proinde ille solus est suum intelligere. E contrario species creata repraesentativa, quantumvis perfecta sit, non potest esse ipsum intelligere subsistens, quia ea est intelligibiiis per participationem, cf. ad 3m.
3a ratio est : Deitas est incircumscripia, continens in se supereminenter quidquid potest significari vel intelligi ab intellectu creato, id est omnes perfectiones simpliciter simplices. Atqui omnis forma (vel idea) creata est determinata secundum aliquam rationem vel sapientiae, vei virtutis, vel ipsius esse. Ergo per nullam speciem creatam Deus videri potest ut est in se.
Haec tertia ratio egregie ostendit Deitatem esse quodammodo super ens, unum, verum, etc. ; prout continet formaliter eminenter omnes perfectiones simpliciter simplices, quae sunt naturaliter participabiles. Deitas autem ut sic, seu vita Dei intima, non est naturaliter participabilis, nec proinde naturaliter cognoscibilis, non enim participatur nisi per gratiam quae proprie definitur : participatio divinae naturae secundum illud II Petri, i} 4 : « Maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. »
Ad 3um dicitur : « Divina essentia esfipsum esse... et unitur intellectui creato, ut (objectum non solum intelligibile in actu, sed ut) intellectum in actu.yev seipsam faciens intellectum (nostrum) in actu. » Thomistae dicunt aequivalenter : Divina essentia gerit vices speciei impressae et expressae. Sed, ut notavimus, hoc dicitur secundum nostrum modum imperfectum mtelhgendi et loquendi, quia species est vicaria objecti, et Deitas proprie non gerit vices suae vicariae. Sed verius est dicere : similitudo vicaria objecti non necessaria est, nec etiam possibiiis est quando objectum est praesens non solum ut intelligibile in actu, sed ut intellectum in actu Ita est Deus clare visus, prout ipse et ipse solus est suum intelligere et suum intelligi.
- Hoc firmiter afftrmatur a sancto Thoma. dum e contra ninr^ - riores. ut videbimns. dicunt : species creata m visione l^atifica e^st Tperflui^T • potest. Imo Suarez vult quod de facto detur. Sanctus Thoraas apertream'e^udd^
Solvuntur objectiones.
Objecit Aureolus contra praedictas rationes, et dixit : omnes peccant non distinguendo speciem in essendo et speciem in repraesentando. Atqui quamvis species in essendo non sit nisi accidens finitum, quare in repraesentando non posset intentionaliter manifestare Dei essentiam ut est in se ; jam species lapidis, quamvis sit accidens, repraesentat substantiam lapidis ; item species angeli substantiam angeli.
Respondetur, cum Cajetano, agitur d& specie formaliter ut species estt scilicet secundum ejus esse intentionale seu repraesentativum, non vero materialiter, secundum ejus esse entitativum ; propterea sanctus Thomas eam vocat similitudinem. Et ideo recte affirmatur in prima ratione quod res superioris ordinis (v. g. natura angelica) non potest videri ut in se est per speciem seu similitudinem inferioris ordinis (v. g. per ideam a sensibilibus abstractam). Ex hoc sequitur quod species creata infusa, quae non est ejusdem ordinis immaterialitatis nec ejusdem actualitatis in esse intelligibili ac ipsa Deitas, non potest eam repraesentare ut in se est.
Item recte affirmatur in secunda ratione, quod divina essentia est suum esse, non solum in linea essendi, sed in ordine intelligibilitatis, nam Deus et Deus solus est suum intelligere et suum inteiligi. Nulla autem similitudo creata, quantumvis perfecta, est ipsum " intelligere ; sed omnis est intelligibilis per participationem modo iimitato. Solus Deus est ipsum intelligere subsistens, quasi fulgur intellectuale ab aeterno existens. Nulla igitur similitudo creata infusa potest esse Deus neque in esse entitativo, neque in esse intelligibili. Per visionem autem beatificam intellectus beatorum quodammodo, scilicet intentionaliter , fit Deus, ut ait Cajetanus, et hoc per nullam speciem creatam fieri potest.
Hoc est dicere : in Deitate ipsa non remanet distinctio inter ordinem realem et ordinem idealem. Hi duo ordines identificantur in solo Deo, prout ipse solus est actus purus tum in linea essendi, tum in linea intelligendi. Hegel autem in suo idealismo voluit identificare hos duos ordines dicendo : « omne quod est intelligibile est reale » (panlogismus) ; revera haec identificatio non existit nisi in Deo, non vero in possibilibus quae sunt intelligibiliter in Deo sed absque realitate actuali, nec in creaturis existentibus, quae vere sunt quid realiter et actualiter existens, sed non sunt suum intelligere, nec suum intelligi. Sic essentia lapidis et ligni est solum in se intelligibilis in potentia, et essentia angeli est quidem in se iritelligibilis in actu, non tamen est de se intellecta in actu. Sola Deitas est de se intellecta in actu, soia est suum intelligere substantiale et suum intelligL
Propterea sanctus Thomas supra, q. 2, a. 1, rejecit argumentum sancti Anselmi, dicendo : « Deus est suum esse ; sed quia nos non scimus de Deo quid est, non est nobis per se nota haec propositio Deus est, sed indiget demonstrari per ea, quae sunt magis nota quoad nos, et minus nota quoad naturam, scilicet per effectus ». — E contrario beati, cognoscendo de Deo quid est, vident quod Deus necessario exercite existit. Nos a
D£ IMMEDIATIONE VISIONIS BEATIFICAE 275 priori videmus solum quod, si Deus existit, a seipso est ; illi vident quod Deus necessario existit, et quod negata ejus existentia exercita, negaretur ipsa Deitas. Tunc. haec propositio Deus est, est eis per se nota, absque illegitimo transitu ab ordine ideali ad realem.
Ideo praedicta confutatio thomistica sancti Anselmi non valeret si admitteretur species creata in yisione beatifica. Si enim daretur haec species creata, per eam, juxta sanctum Thomam, cognosceretur quidem Deus ut actualiter existens de facto, sicut archangelus MichaeJ clare visus cognosceretur ut actualiter existens, sed per eam non cognosceretur quod necessario Deus exercite existit. Ut haec propositio sit per se nota quoad nos secundum sanctum Thomam, oportet quod intellectus noster cognoscat immediate Deitatem absque specie creata
Aliis verbiis : species creata repraesentaret solum aut quod Deus est a seipso si existit, aut quod Deus existit de facto, non vero quod Deus a seipso exercite existit
Ut notat Cajetanus n° xiii, eadem rdtione excluditur species expressa. Sicut enim species impressa se habet ut quo scilicet ut principium determinans intellectum ad eliciendam intellectionem talis objecti, ita species expressa seu verbum mentis est id in quo intelligimus naturam rei intellectae. Et propter rationes datas, nulla species creata potest sic repraesentare sicuti est Ipsum Intelligere subsistens , omnis enim species creata est intelligibilis per participationem, et magis distat ab ipso Intelligere subsistenti quam radius a sole ; et sicut ille qui videret solum solis radium non ipsum solem videret, ita ille qui videret solum id quod exprimitur in altissima specie infusa non proprie videret Deum
Corollarium. Propterea communiter tenetur quod extraordinariae visiones intellectuales SS. Trinitatis remanent in ordine fidei, per eas enim non datur evidentia intrinseca mysterii Trinitatis, nondum apparet, quod
Deus non esset Deus si non esset Trinus. E contra hoc manifestaretur si ahquis acciperet visionem beatificam per modum transeuntis, ut secun- dum opinionem sancti Augustini et sancti Thomae, accepit sanctus Paulus in raptu.
Per praedictas visiones intellectuales SS. Trinitatis mirabiliter exprimitur solum ratio convenientiae hujusce supremi mysterii, prout, v. g. bonum est essentiajiter suiipsius diffusivum, et quanto est altioris naturae, tanto mtmuus et plenius est sui diffusivum, ita ut Pater communicet Filio et Spintui Sancto totam suam naturam absque ejus divisione aut multiphcatione.
OiyecHo altera proposita est a Suarezio , juxta ipsum, sicut potest esse simihtudo ex parte subjecti, scilicet lumen gloriae, confortans intellectum ita potest esse similitudo ex parte objecti, ut verbum expressum. -
Respondetur cum Joanne a sancto Thoma : lumen, subjective confortans mtellectum, est similitudo per modum tendentiae et id quod tendit non m actu habet id ad quod tendit, dum e contrario species objectiva debet habere in actu formam rd repraesentatae, imo debet esse ipsum objectum in esse repraesentativo, propterea debet esse ejusdem ordinis immaterialitatis et ejusdem actualitatis in ordine intelligibili, ut repraesentet objectum sicuti est. Propter hanc rationem, ut dictum est, species abstracta a sensibilibus non potest manifestare angelum sicuti est, nec species creata potest repraesentare Deitatem ut est in se. \ Sic statuitur conclusio negativa : ki visione beatifica non potest esse species impressa nec expressa, quia species creata, quantumvis sit perfecta, non potest Deum seu Ipsum Intelligere subsistens repraesentare sicuti est.
Dubfum lum t an in visione beatifica, divina essentia gerai vices speciei impressae et expressae.
Thomistae respondent affirmative, quamvis hic modus loquendi sit imperfectus et non omnino proprius ; si enim attente notatur quod species est vicaria objecti, Deitas non proprie gerit vices suae vicariae ; sed ita loquuntur theoiogi secundum modum imperfectum nostri intellectus, sicut loquimur de reiatione Dei ad creaturas, quae est relatio, non realis, sed. rationis.
Haec communis sententia thomistarum aequivalenter exprimitur in multis locis operum sancti Thomae : In hac quaestione, a. 5 : « Cum inteiiectus creatus videt Deum per essentiam, ipsa essentia divina fit forma inteiltgibilis intellectus ». Item C. Gentes, 1. III, c. 53 : « Oportet quod divina essentia copuietur intellectui ut intelligibilis species » en pro specie impressa. In nostro autem articulo 2, ad jm dicitur : « Divina essentia unitur inteilectui creato ut intellectum in actu, per sefpsam faciens inteliectum in actu ». Hoc est pro specie expressa.
Rationes hujusce assertionis sunt ipsae rationes expositae in corpore articuli, ad ostendendum quod Deus ut est in se non potest videri per speciem creatam.
Notandum est insuper quod plures doctores, qui putant speciem creatam non repugnare visioni beatificae, tenent tamen eam de facto non esse, quia est superflua. Et quod sit superflua sic probatur, pro specie tum impressa, tum e^pressa.
i° Requiritur species impressa, quando vel objectum non existit, vel non est per se praesens intellectui, vel non est sufficienter intelligibilis propter suam materialitatem. Atqui objectum visionis beatificae, nempe Deus, essentialiter existit, est jam intime praesens cuilibet inteliectui creato, ut conservans eum in esse, et est summe intelligibilis, quia est summe immaterialis. Ergo ad minus superflua est species impressa. Sufficit quod intellectus creatus elevetur et confortetur per lumen gloriae ad videndam essentiam Dei, quae jam est in eo intime praesens ut conservans eum in esse. Nunc non possumus Deum videre, propter nimium spiendorem suum, sicut noctua non potest solem videre.
Confirmatur : angelus suam propriam essentiam intuitive videt absque specie impressa, quia ejus eSsentia existit, est in eo, et est de se intelligibilis in actu.
20 Requiritur species expressa ut objectum fiat intellectum in actu et sit praesens intra intellectum ut repraesentatum. Atqui divina essentia est actus purissimus etiam in ordine intelligibilitatis, scilicet est non solum intelligibilis in actu, sed intellecta in actu, et ut dicit sanctusThomas ad jm: « unitur inteHectui creato ui iniellectum tn actu, per seipsam faciens intel- Jectum in actu » ; insuper est-intime praesens in eo. Ergo species expressa est ad minus superflua. Ita immediata erit unio transformans consummata et sic apparet quod unio transformans inchoata de qua loquuntur mystici est simul cum vivo visionis beatificae desiderio in via normali ad vitam aeternam.
Suarez vero objicii quod debet dan species expressa creata, quia debet assignari terminus visionis ab ipsa productus.
Ad hoc respondent thomistae : non est de ratione actionis immanen tis producere effectum, quamvis id ipsi saepe contingat ; atqui visio beatifica est actio immanens ; ergo. — Fundamentum hujusce responsionis est ipsa distinctio actionis immanentis a transitiva ; actio quidem transitiva quae est proprie in categoria actionis, cui respondet passio, est propter passum perficiendum, sic de necessitate producit terminum tanquam effectum ; e contrario actio immanens est propter perfectionem agentis in quo manet, et est formaliter in categoria qualitatis, et non actionis.
Propterea quando nos contemplamur naturam alicujus rei jam in verbo expressam, est simpliciter intellectio et non amplius dictio seu verbi productio. Item in Trinitate, tres personae inteiligunt per intellectionem essentialem, quae est numerice eadem, et solus Pater dicit, seu generat Verbum.
Unde in visione beatifica ad minus superfluum est verbum accidentale creatum. Visio beatifica terminatur ad Verbum substantiale increatum, et sic dicitur quod beati omnia vident in Verbo.
Nec solum superfluum est verbum accidentale creatum, sed repugnat ut dictum est. Si enim non potest dari species impressa tantae perfectionis et immatenalitatis, quae Deum sicuti est repraesentet, nec a fortiori dari potest species expressa creata, cum ista debeat esse perfectior quam impressa, nam m specie expressa objectum debet esse non solum ut intelligibile m actu, sed ut intellectum in actu
Dubium 2"» : quomodo essenka dtmna possit, absque imperfectione. gerere vtces spectet tmpressae et expressae.
,0 ^ifficultas est in hoc videtur esse imperfectio, propter duo.
Wma oportet quod intellectus creatus informetur per speciem impressam, ut possit elicere visionem determinatam talis objecti ; atqui essentia ^ivma non potest esse forma informans. sic veniret in compoSitionem enus, ut pars, et pars est quid minus perfectum quam totum. 2° Quia si essentia divina influeret ad actum visionis, ut species impressa, subordinaretur facultati inteilectivae creatae, quae dat substantiam et vitalitatem hujusce actus. Insuper si esseirtra divina gereret vices speciei irapressae, haberet rationem actns primi^ qui est minus perfectus.quam actus secundus.
Ad iam difficultatem respondetur cum Cajetano et Joahne a sancto Thoma, species, non materialiter sumpta ut accidens inhaerens, sed formaliter ut species, seu ut similitudo objecti, non informat intellectum inhaerendo, non informat potentiam intellectivam constituendo cumea aliquod tertium in esse physico, sed informat potentiam objective, ita ut potentia intentionaliter fiat ipsum objectum in actu primo. Etenim, ut ait Aristoteles (de Anima, iii, c. 8), cognoscens quodammodo fit ipsum cognitum, seu aliud a se, « anima fit quodammodo omnia », et merito addit Averroes, « ex cognoscente et cognito fit aliquid magis unum quam ex materia et forma », nam materia non fit forma, sed formam recipit ut suam, et constituitur tertium, scilicet compositum, magis perfectum quam partes ejus essentiales. E contrario cognoscens intentionaliter fit ipsum cognitum, seu fit forma cogniti, quia eam non accipit ut suam, sed ut formam rei alterius, ut dicetur Ia, q. 14, a. 1. Propterea essentia divina potest gerere speciei impressae ; ad hoc non requiritur quod intellectum creatum informet entitative, constituendo quid tertium, seu compositum ; sufficit quod trahat intellectum creatum ad communicationem sui esse intelligibilis, sic se habet, non ut actus informans, sed ut actus terminans, aliquomodo sicut in ordine substantiali Verbum incarnatum terminai naturam humanam Christi, quam non informat. Sicut enim in incarnatione Verbum non constituit tertium seu compositum magis perfectum, id est sicut Verbum non est pars alicujus compositi et proinde quid minus perfectum ; ita essentia Dei clare vist non constituit tertium seu compositum cum intellectu creato, sed solum terminat illum et sic terminando eum maxime perficit, quin ipsa perficiatur. Sicut in Christo natura humana trahitur ad esse divinum, ita in visione beatifica intellectus creatus trahitur ad objectum divinum.
Invenitur alia analogia remota, prout ultima unitas terminat numerum, aut prout terminus alicujus lineae terminat aliam in culmine trianguli.
Notat Cajetanus n° xv : «Oportet salvare quod intellectus videns Deum prius naiura sit Deus, et tamen nulla intentio intellecta sit in eo; et post videat Deum, » Vult dicere : oportet quod intellectus, non quidem entitative, sed intentionaliter fiat Deus, sicut cognoscens fit cognitum in actu primo, antequam cognoscat illud. Ita communius thomistae. Haec est unio transformans consummata1,
Ferrariensis, ut notat Billuart (art. VII, Soiv. obj.) non admittit quod inteliectus intentionaliter fiat Deus in esse intelligibili, et vult quod ex unione objecti et intellectus resul tet aliquod tertium ab eis distinctum ;
- Sic valde corroboratur thesis secundnm quam matrimonium spirituaie seu unio transformans incnoata sit in hac vita culmen viae normalis ad vitam aeternam, et pariter vivum desiderium videndi Deum per essentiam ; manifestum est quod hon datur haec visio absque ejus praovio vivo desiderio, sive in terra sive in .purgatorio.
sed haec Ferrariensis opinio videtur minus profunda, ac minus consentiens cum Aristotelis et sancti Thomae doctrina. Insuper non videtur ad objectionem sufficienter respondere.
Cajetanus videtur profundius explicare intimam unionem intellectus creati cum Deo clare viso in ordine intelligibili, absque confusione pantheistica, quia in ordine entitativo remanet infinita eorum distinctio. Imo haec infinita distinctio remanet inter duas naturas quae in una persona Christi modo valde intimo uniuntur
Attamen, ut diximus in commentario articuli primi, sicut ratio non potest apodictice probare possibilitatem Incarnationis, ita nec possibilitatem visionis beatificae , id est non potest apodictice probare quod nulla sequitur imperfectio pro essentia divina ex hoc quod perficit ut actus terminans intellectum creatum. Hoc quidem suadetur et modo valde profundo, sed non apodictice probatur. Mysteria enim supernaturalia nec probantur, nec improbantur, sed defenduntur, suadentur profundis argumentis convenientiae et firma fide tenentur, sive quoad eorum existentiam sive quoad eorum possibilitatem, quae est essentialiter supernaturalis. Quod enim est supernaturale quoad essentiam est supernaturale quoad cognoscibilitatem, quia verum et ens convertuntur. Hoc melius nunc apparet quam in articulo primo.
Ad secundam autem difficultatem dicendum est species impressa concurrit cum facultate ad actum eliciendum, sed tamen non subordinatur poientiae, quia non se habet ad facultatem sicut inferius instrumentum ad causam principalem, sed magis perficit facultatem et determinat eam ad eliciendum actum, unde potius facultatem subordinat sibi. Sic essentia divina potest gerere vices speciei impressae.
Denique in hoc essentia divina non habet rationem actus primi, qui minus perfectus est quam actus secundus, quia concurrit ut principium quo visionis, sublatis omnibus tmperfecUonibus, ut notat Cajetanus. Constituit quidem intellectum creatum in actu primo, sed ipsa noxi habet rationem actus primi. Aliis verbis : actus purus supplet formalitatem speciei impressae, non vero potentialitatem ejus, quia supplet sublatis imperfectionibus. Unde non subordinatur nec intellectui creato, nec intellectioni creatae.
^ contrario essentia divina nullo modo potest gerere vices luminis gionae, quia iumen gioriae se tenet ex parte potentiae intellectivae, eam mformat et cum ea constituit tertium, seu compositum magis perfectum quam partes ejus. Immerito igitur quidam, ut Magister Bonae spei et Joannes de Ripa dixerunt beatos videre Deum visione ejus increata ipsis communicata. Hoc esse nequit, quia visio beatifica est actus vitalis, et omnis actus vitalis ebt essentialiter a principio intrinseco viventis.
^ oic sumcienter explicatur quare non possit esse species creata in viSxone beatifica et quare essentia divina vices gerat utriusque speciei *nipressae et expressae
Chapter 41 of 105