Skip to the text

Sectio 6, art. 2: Utrum essenti® Dei videri possit oeulis eorporalibus*

Su qu. Hic articulus est ad explicandas quasdam metaphoricas expressiones Sacrae Scripturae, v. g. apud Job, xix, 26 : « In carne mea videbc Deum etc. » — Quidam inter catholicos dixerunt olim quod Deus potest videri oculo glorificato per visionem non corpoream, sed per visionem spiritualem ipsi oculo unitam. Ita Magister Bonae Spei. Hanc opinionem Valentia reputat probabilem.

Respondetur tamen : « Impossibile est Deunt videri sensu visus vel quacumque potentia partis sensitivae. » Haec sententia sic formulata a sancto Thoma communis est.

Quamvis non sit explicite definita, certissima est, nam ex ejus oppositc sequitur error fidei repugnans, scilicet Deum esse corporeum.

Fundatur in pluribus locis Sacrae Scripturae, v. g. I Tim., vi, 16 : « Deus lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. » Sic Deus dicitur « invisibilis » I Tim.t 1, 17. — Joan., 1, 18 : «Deum nemo vidit unquam. »

Ratio est : nulla potentia sensitiva, cum sit actus corporalis organi, potest se extendere ultra corporalia. Atqui Deus est incorporeus. Ergo nec sensu, nec imaginatione videri potest, sed solo intellectu.

Unde si dicitur in Sacra Scriptura Deum videri, hoc est oculo mentis, non corporis. Cf . ad im.

Ad 2um. Si dicitur : videmus vitam hominis viventis, hoc est quia vita est sensibile per accidens, quod statim ad occursum rei sensatae apprehenditur ab intellectu. Unde sanctus Thomas dicit ibidem, in fine : « Quod autem statim visis illis corporibus (glorificatis) divina praesentia ex eis cognoscatur per intellectum, ex duobus contingit, scilicet ex perspicuitate intellectus et ex refulgentia divinae claritatis in corporibus innovatis. » ! Ad 3um. « In visione imaginaria non videtur Dei essentia, sed aliqua forma in imaginatione formatur, repraesentans Deum secundum aliquem modum similitudinis. »

Imo impossibile est potentiam sensitivam supernaturaliter elevari ad videndum Deum, nam impossibile est potentiam aliquam ferri extra latitudinem sui objecti adaequati seu extensivi. Atqui cum Deus sit spiritus purus, non continetur intra latitudinem objecti adaequati et extensivi potentiae sensitivae, hoc enim objectum est quid corporeum sensibiie,, vut color, sonus, odor,

1 Hoc negare est confundere potentiam sensitivam cum intellectiva. *Si intellectus creatus potest elevari ad videndum Deum, hoc est quia Deus, quamvis superet ejus objectum proportionatum (quod est pro intellectu nostro essentia rei materialis), non superat tamen ejus objectum adaequatum, quod est ens secundum totam latitudinem entis. Deitas est eminenter formaliter ens, ei ens in tota sua puritate non existit nisi in Deitate et non potest videri quin videatur ipsa Deitas.

DE SU PERN ATURALITATE VISIONIS BEATIFICAE

Ex hoc apparet profunda differentia inter intellectum et sensum. Et sic constat quod aliqua potentia eo minus extenditur quo magis materialis est, quia per materiam limitatur. Solus intellectus, quia omnino immaterialis est, ferri potest si non ut humanus, saltem ut intellectus, in quodcumque ens intelligibile ; ad minus hoc suadetur et improbari nequit.

Objectio : aqua materialis in baptismo, ut elevata, producit gratiam. Ergo pariter visus potest elevari ad visionem Dei.

Respondetur, non est paritas .: aqua enim agit mere efficienter ut Dei instrumentum, virtute principalis agentis. E contrario visus est causa vitalis et principalis visionis, et elicit visionem virtute propria, unde non potest agere extra latitudinem sui objecti adaequati.

Nec potest oculus corporeus videre Deum visione spirituali ei communicata, quia visio, ui vitalis, debet esse necessario ab intrinseco. Visio auten spiritualis est intellectio et non potest procedere ab oculo tanquam ab intrinseco principio. Unde haec visio intellectualis esset quasi extrinsecus affixa et per eam non ipse oculus videret ; quia oculus corporeus non potest magis intelligere quam lapis aut lignum.

XJUima objectio : magis distat angelus a Deo, quam oculus corporeus ab angelo ; atqui angelus potest supernaturaliter videre Deum, ergo oculus corporeus potest supernaturaliter videre spiritum purum.

Respondetur, distinguo antecedens : magis distat angelus a Deo quam oculus corporeus ab angelo, entitative, concedo ; objective, nego ; seu : in ordine essendi, concedo ; quoad cognitionem, nego ; quia cum Deus sit

_ ens verum et intelligibiie, cadit sub objecto adaequato intellectus angelici et humani ; at vero angelus, cum non sit materialis, non potest cadere sub objecto sensus materialis, cf, ad ^um, ad 3m.

Chapter 42 of 105