Skip to the text

Sectio 6, art. 4: Utrum intelleetus creatus^ad videndam Dei essentiam

aliquo lumine creato indigeat.

St, qu. Jam cognoscimus quod intellectus creatus potest elevari ad visionem essentiae divinae (art. 1) et quod ad eam non potest naturaliter pervenire (art. 4). Nunc agitur de necessitate supernaturalis luminis gloriae, quae jam quasi obiter afrirmata est art. 20. Determinanda est natura hujusce luminis, quomodo necessarium est et quisnam est ejus effectus proprius.

Quid sit de fide circa hoc? Necessitas iuminis gloriae affirmatur iu Conc. Viennensi (Denz.475) ex damnatione hujusce propositionis : «Anima non indiget lumine gloriae ipsam elevante ad Deum videndum et eo beate

DE LUMINE GLORIAE 2°9 fruendum1.» Unde in Concilio.non solum affirmatur quod,de facto datur lumen gloriae in beatis, sed illud necessarium esse ut anima elevetur ad visionem Dei, et eo ipso declaratur hoc lumen esse supernaturale, alioquin per ipsum anima non elevaretur ad ordinem superiorem. Concilium tamen non ita determinat gradum hujusce necessitatis ; saitem est necessitas secundum potentiam Dei ordinariam, quamvis forte possit adhuc esse disputatio : an sit necessarium absolute, ita ut etiam de potentia pei absoluta et extraordinaria intellectus creatus non possit videre Deum sme hoc lumine elevante. Nec Concilium definivit lumen gloriae esse qualitatem, esse habitum infusum, sed de eo dicendum est id quod postea C. Trid. (Denz. 799, 821) dicit de gratia habituaii, quod est quid creatum infusum animae inhaerens. Sanctus Thomas dicit plus prout declarat magis explicite lumen gloriae esse quaiitatem infusam et habitum infusum.

Cf. Biiluart, de Gratia, diss. IV, a. 3 ; « Petes utrum sit de fide gratiam sanctificantem esse rigorose et phiiosophice qualitatem et habitum? Respondetur negative. Ita tamen esse est certo tenendum. » Item dicendum est de gratia sanctificante consummata et inamissibili, quae est in essentia animae, et a qua derivatur in intellectu beatorum lumen gloriae, sicut in intellectu viatorum lumen infusum fidei. Sic theologia communiter recepta modo adhuc magis praeciso explicat ea quae proprie definiuntur ab Ecclesia.

Notandum est quod Concilium Viennense sic determinando necessitatem luminis gloriae animam elevantis, magis explicite proponit doctrinam jam formulatam contra pelagianos et semipelagianos a II0 Concilio Arausicano (Denz. n. 176-200) de necessitate gratiae, quae est semen gloriae.

De diversis theologorum sententiis ante et post Concilium Viennense. Notandae sunt duae opiniones ante Concilium propositae, quaeque cum ipso non cohaerent.

ia opinio est Scoti, qui per lumen gloriae intellexit ipsam visionem beatificam in actu secundo, prout nobis communicatur a Deo. Haec opinio non cohaeret cum Concilio secundum quod «anima indiget lumme gloriae ipsam elevante ad Deum vivendum », ergo lumen gloriae necessarium ad visionem, non est ipsa visio. Unde Cajetanus, hic, n° ix sq. dicit quod haec opinio Scoti post Concilium non potest arnplius sustineri. Ita pariter Gonet, de Gratia, disp. II, a. 3. Joannes a sancto Thoma, hic, dicit de opinione Scoti : « Non potest affirmari sine magno periculo. »

2» opinio est Durandi, qui, pariter ante Concilium, per lumen gloriae inteliexit ipsam divinam essentiam, prout immediate se manifestat inteliectui et immutat ipsum in ordine inteiligendi. Haec opinio, inquit Joannes a sancto Thoma, non cohaeret cum Concilio, nam haeretici damnati ncn

  1. Hic error reprobatur omnino a Clemente V m Concilio Viennense, oecume nico XV.

200 OE COGNOSCIBILITATE DEI negabant necessitatem manifestationis essentiae divinae ex parte objecti, sed necessitatem luminis elevantis inteliectum ut possit uniri objecto.

3° Post Concilium, Vasquez putat superfluere lumen gloriae per modum habitus perficientis intellectum. Item Molina et Suarez existimant quod de potentia absoluta sufficit auxilium actuale sine habitu elevante. Hoc non mirum est in doctrina Suarezii, quia admisit potentiam obedientialem activam, quae esset in nostra natura positiva ordinatio activa ad actus supernaturales, quamvis indigeat auxilio divino ad transeundum ad acturn. Haec potentia obedientialis activa affinitatem habet cum appetitu naturali innato visionis beatificae, quem admisit Scotus.

Suarez et Molina concipiunt Deum elevantem et intellectum nostrum potius ut duas causas coordinatas (ut duo trahentes navim) quam ut duas causas subordinatas1.

4° Thomistae autem hanc potentiam obedientialem activam rejiciunt, quia, ut aiunt, esset 9imul essentialiter naturalis, ut proprietas naturae, et essentialiter supernaturalis, ut specificata ab objecto supernaturalh

Propterea juxta eos, secundum sanctum Thomam, potentia obedientialis est passiva, et immediate respicit, non supernaturalem actum eliciendum, nec objectum hujusce actus, sed agens superioris ordinis, id est Deum auctorem gratiae, cui obedit, et a quo accipitur gratia, quae ipsa positive ordinatur ad gloriam. Attamen potentia obedientialis, quae in se est formaliter passiva, est etiam in facultate activa, v. g. in voluntate ; sed tunc non est activa nisi materialiter ratione subjecti in quo est.

. Haec sententia thomistarum exprimit eamdem doctrinam ac ea quae invenitur in operibus sancti Thomae ubi tractat de potentia obedientiali^ praesertim de ea quae praereqtiiritur ad visionem beatificam, quaeque valde differt a potentia obedientiali in ipsis corporibus requisita ad miraculum patrandum, vel in aqua ad producendam per eam gratiam baptisrnalem. Sed pro sanctoThoma omnis potentia obedientialis quae respicit Deum agentem et elevantem est passiva. Cf. IIIa, q, xi, a. i ; q, i, a. 3, ad 3m ; qu. disp, de Virt. in communi, a. io, ad 2m, ad 13 m. Compendium theologiae,. c. 104 ; de Potentia, q. 6, a. 1, ad i8m. Sufficit citare IIIa, q. xi, a. 1 : € In anima humana, sicut in qualibet creatura, consideratur duplex potentia passiva : una quidem per comparationem ad agens naturale ; alia vero per comparationem ad agens primum} quod potest quamlibet creaturam reducere in actum aliquem altiorem actu, in quem reducitur per agens naturale : et haec consuevit vocari potentia obedientialis in creatura ». ' — Item Qu. disp. de Virtutibus in comtnuni, q. I, a. 10, ad I3m : « In tota creatura est quaedam potentia obedientialis, prout tota creatura obedit Deo ad susci-

  1. Sic Suarez tenet quod vitalitas visionis beatincae est nataralis. Sic inactu essentialiter supernaturali visionis beatificae essent duo scil. : vitalitas naturalis, et modus supernaturalis superadditus, sicut supra metallum commune ponitur quandoque pellicula auri, et habetur solum aurum applicatum non vero aurum solidum. Hoc gallice vocatum est «du surnaturel plaqu6*. — Revera, ut ostendit Joannes a sancto Thoma in q. 12, disp. XII, a. 3, visio beatifica est vita aeterna quae essentialiter supernaturalis, unde haec visio, etiam ut vitalis, procedit non a vitalitate naturali nud<i nostri inteUectus, sed a vitalitate ejus elevata, prae gratiam quae est vita nova.

DE LUMINE GtORlAE piendum in se quidquid Deus voluerit. » — Voluntas autem dhnna et omnipotentia non iimitantur nisi per repugnantiam ad esse ; unde haec non repugnantia ad elevationem in tali subjecto sufficit ad potentiam obedientialem. Sic in nostra natura est potentia obedientialis etiam ad unionem hypostaticam, ad quam certo certius non habetur ordinatio naturalis positiva. Item in qualibet anima beata et in quolibet angelo beato est potentia obedientialis ad majorem gradum luminis gloriae, quia non potest concipi gradus supremus ; lumen gloriae posset semper intensive augeri et nunquam daret comprehensivam visionem Dei quae soii Deo competere potest, ut dicetur art. 70. Propterea sanctus Thomas dicit : potentia obedientialis impleri nequit, nam correspondex omnipotentiae divinae quae qualibet re a se facta potest facere meliorem Cf. Hl* q. 7, a. 12, ad 2*» ; q. 10, a. 4, ad 31», de Veritate, q. 20, a. 4, ad 2® et ad 3m.

Quomodo saaaetas Thomas p?obal sieeessifcatem iamsinls gSoriae ?

In corpore articuii ostendit lumen gloriae requiri i<> ad modum dispositionis ad unionem cum divina esseniia, 20 ad modum virtuhs intellectum conjortantis ad eliciendam visionem ipsam.

ium sic probatur : omne quod elevatur ad aliquid excedens suarn naturam indiget disposiiione supernaturali Atqui intellectus creatus videns Deum sic elevatur et habet essentiam divinam pro forma inteliigibili (a. 2). Ergo indiget dispositione supernaturali ad divinam essentiam recipiendam.

2nm sic probatur : virtus debet esse proportionata ad actum eliciendum ut possit iJJum elicere. Atqui virtus naturalis intellectus creati est intrinsece mcapax, seu non proportionata ad supernaturalem actum visionis eliciendum. Ergo requiritur supernaturate lumen confortans intellectum.

Contra primum argumentum objicttur : si major ejus vera esset, requireretur dispositio ad ipsam dispositionem infusam suscipiendam et sic in infinitum. Ita ioquitur Vasquez renovans objectionem jam solutam a Cajetano.

Respondetur cum Cajetano et Joanne a sancto Thoma : debet esse qmdem dispositio ad formam seu perfectionem suscipiendam, non vero ipstai dispositionem ; aliis verbis : non est ad dispositionem dispositio; i-qmn in nullo ordine numquam fieret dispositio. Unde major sancti ex intelli&enda est : omne ^uod elevatur ad actum secundum exce entem suam naturam debet ad illum disponi in actu primo seu in poentta proxima. Hoc verificatur in omni ordine ut jam patet in natura Ul "gnum fiat incandescens praerequiritur quod calefiat , item praerequintur dispositio ad formam substantialem, v. g. ad animam sensitivam, nec non ad animam intellectivam. Pariter quoad disciplinam, studens m iget disponi ut iectiones speciales metaphysicae audire possit seu jructuose recipere. Notandum est quod deficiente debita dispositione ad jormam efficitur monstrum in ordine naturali, et pariter in ordine intelectuah, v. g. si aliquis deficiente dispositione praevia inteliigeret thomismum m sensu cajvinismi.

Nec solum requiriiur dispositio ad agendum, sed etiam ad recipiendum ut oportet altam perfectionem, v. g. ad recte audiendam symphoniam beethovianam, aut iectionem difhcilem, aut inspirationes Spiritus Sancti, sic requiruntur septem dona Spiritus Sancti Ia IIa^, q. 68, a. 2. Unde non mirum est quod requiratur specialis dispositio infusa ad recipiendam ipsam essentiam divinam ad modum formae intelligibilis, seu speciei impressae.

Potentia enim nostra intellectiva, quae ex seipsa non potest uti hac forma intelligibili ad videndum Deum, nec potest ex seipsa eam recipere absque elevatione, debet ei proportionari. Et haec functio luminis gloriae ad modum dispositionis intime connectitur cum secunda et principali functione de qua agitur in 2° argumento.

Quoad secundam rationem, vis ejus probativa apparet si consideratur quod potentia operativa quae de se et intrinsece esi impotens ad aliquem actum, indiget intrinsece elevari, corroborari, perfici per aliquem habitum sive acquisitum, sive infusum in se receptum. Hoc est principium generale ad ostendendam necessitatem habituum, et clare constat quod hic non potest esse sermo de habitu acquisito, propter supernaturalitatem objecti, ergo de habitu infuso, qui communiter vocatur lumen gloriae, quia analogice se habet ad intellectum creatum respectu visionis beatificae sicut lumen corporale ad oculum respectu sui objecti.

Unde ut magis patet ex responsione ad im, lumen gloriae in beatis est qualitas permanens seu habitus supernaturaiis infusus inhaerens intellectui, ipsum elevans et perficiens ad videndum Deum. — Sed hic habitus est semper in actu secundo, quia ipsa visio est permanens, et est in intellectu sicut caritas in voiuntate ; per hoc lumen evacuatur habitus infusus fidei. Principale ejus munus est elevare potentiam ad eliciendam visionem, secundarium munus est disponere potentiam ad receptionem divinae essentiae in ratione formae intelligibilis.

Non tamen est de fide quod lumen gloriae sit habitus.

Solvuntur objectiones.

la series objjectionum negat necessitatem luminis gloriae.

ra objectio. IUud quod est per se lucidum non indiget alio lumine ut videatur. Atqui Deus est per se lucidus, quia est ipsa lux. Ergo.

Respondetur : quod est per se lucidum non indiget alio lumine ut videatur, ex parte sui, concedo ; ex parte potentiae visivae, nego. Contradistinguitur minor eodem modo. Cf. ad :cm.

2& objectio. Nec ex parte potentiae requiritur lumen creatum. Deus enim gerit vices speciei impressae. Atqui species impressa se tenet ex parte potentiae videntis. Ergo similiter Deus potest gerere vices iuminis gloriae,

Respondeiur : concedo majorem. Distinguo minorem : species se habet ut perfectio actuans ootentiam per modum termini, concedo, ut forma informans, nego. Est enim vicaria objecti.E contrario lumen conformans potentiam se tenet proprie ex parte potentiae operativae, ut forma

DE LUMINE GLORIAE 293 informans, et Deus nequit gerere vices formae informantis, quae est essentialiter participata et sic imperfecta.

3* objectio. Sed ex parte subjecti suflficit concursus divinus, ut intellectus fiat capax videndi. Ergo.

Respondetur : si visio beatifica excederet potentiam solum intensive in ordine naturali, concedo ; sed haec visio est essentialiter supernaturalis ; unde requiritur supernaturalis elevatio potentiae, quae de se est intrinsece incapax, ut fiat intrinsece capax in actu primo ad hanc visionem.

2a series objeetionum intendit ostendere quod lumen gloriae repugnat. ^ ra objectio. Si Deus videtur per lumen, videtur per medium. Atqui visio beatifica est omnino immediata. Ergo repugnat iumen gloriae cum ista visione

Respondetur * distinguo majorem : si Deus videtur per lumen, videtur per medium objectivum quo vel in quot nego ; per medium sub' jectivum sub quo, seu confortans facultatem, concedo. Concedo minorern. Distinguo conclusionem eodem modo. Cf. ad 2m

2* ofyectio. Repugnat etiam hoc medium subjectivum ut confortans facultatem. Etenim quod est finitum non potest disponere ad videndum infinitum. Atqui lumen gloriae est finitum, cum sit creatum. Ergo non potest disponere ad videndum Deum infinitum.

Respondetur : distinguo majorem : quod est finitum in ratione entis et est naturale, concedo ; quod est finitum in ratione entis, sed est essentialiter supematurale, non potest disponere ad videndum infinitum, subdistinguo : infinito modo s^u comprehensive, concedo ; finito modo, nego. Cf. Contra Gentes, 1. III, c. 54.

3* objectio. Etiam ad videndum Deum finito modo repugnat lumen gloriae. Virtus enim perficiens potentiam vitalem debet esse vitaiis. Atqui umen gloriae non est vitale, quia non provenit ab intrinseco Ergo hoc tomen repugnat.

Respondetur : distinguo majorem : virtus perficiens potentiam vitalem <iebet esse vitalis, ul quo aiiquid vitaliter eiicitur, concedo , ut quod vitaliter Producitur ab intellectu creato, nego. Lumen autem gioriae quarnvis non »t vitale ut quod producitur a facultate inteilectiva, est vitale ut id quo ehcit actum vitaiem visionis. 1 ium doMum 1 quomodo lumen gloriae concumt cum mtellectu ad msionem beatificam P

Respondetur : utmmque concurrii active, tanquam duae causae 'otales subordinaiae , seu sub diversa ratione.

Xnteilectus enirn creatus et lumen gloriae non sunt duae causae Partiales coordinatae, ita ut vitalitas visionis beatificae foret vitalitas naturalis, ut vult Suarez, secundum suam conceptionem potentiae obedientialis activae, quae valde minuit, ut dictum est, necessitatem elevationis seu gratiae elevantis. Cf. Joannem a sancto Thoma, in Iftm, q. 12, art. 2, n? zh sq« , _ t - { * %i ■

Revera intellectus creatus et lumen gloriae sunt duae causae totales subordinatae, ita ut intellectus sit iotale principium radicale, et habitus infusus luminis gloriae sit totale principium proxime elicitivum visionis. Proinde viialiias visionis beatificae est essentialiter supernaturalis, quia procedit non a facultate nuda, sed a facultate elevata. Sic vita aeterna est vere vita nova, in ratione vitae, sicut in ratione visionis ; est enim essentialiter supernaturalis, ut specificata ab objectp essentialiter supernaturali1. Sic visio beatifica omnino differt a visione miraculose restituta caeco, quae haec visio est essentiaiiter naturalis et solum supernaturaliter restituta, id est : est solum supernaturalis quoad modum productionis suae.

Notandum est etiam quod intellectus creatus non producit visionem instrumentaliier , ut aqua baptismalis gratiam, sed visio beatifica est actus ejus vitaiis ac connaiuralis, quamvis non possit eam elicere sine habitu infuso ; sed hic habitus se habet ad modum secundae naturae superioris ordinis. Ita pariter in beato voluntas non instrumentaliter, sed connaturaliter elicit actum caxitatis.

gum dubium % an possit creari intellectus cui lumen glortae foret con- ,naturale.

Sanctus Thomas ad 3m respondet negative : « Lumen gloriae non potest esse naturale creaturae, nisi creatura esset naturae divinae, quod est impossibile. Per hoc enim lumen fit creatura rationalis deiformis, ut dictum est. »

Scotus contrarium sustinuit 2. Sed ex hac opinione Scoti sequitur quod gratia consummata non esset gratia nisi de facto coniin genier ', nan essentialiter, quia posset esse quid naturale. Hoc est contra principium : « potentiae, habitus et actus specificantur ab objecto formali3 », et objectum formale proprium intellectus divini manifeste superat objectum proprium naturale cujuslibet intellectus creabilis, alioquin hic intellectus esset ejusdem naturae ac Deus, esset Deus creatus.

3um dubium : quare repugnat substaniia supernaturalis creata ?

Ouia haec substantia haberet intellectum ejusdem naturae ac intellectus divinus, nam specificaretur ab eodem objecto formali, prpinde esset natura divina creata, quod implicat in terminis, sicut implicat pantheismus.

  1. Actus essentialiter supernaturalis et simplex non potest esse partim naturalis et partim supernaturalis.

  2. Hoc autem principium illustrat totam psycbologiam et totam theologiam quoad virtutes acquisitas, quoad virtutes infusas et vitia, cf. v. g. II a IIaef q. 5, a. 3 : « Species cujuslibet habitus dependet ex formali ratione objecti, qua sublata, species habitus remanere non potest. »

DE VARIIS CONDITIONIBUS VISIONIS BEATIFICAE 295

Insuper haec substantia foret supernaturalis, sed intrinsece repugnat substantia supernaturalis creata. Etenim aliquid creatum non potest esse essentialiter supernaturale, quin sit essentialiter relativum ad Deitatem ut sic, ad vitam Dei intimam, et ab illa specificetur, nam sola essentia Dei est super omnem naturam creatam, Atqui nulla substantia creata potest esse essentialiter relativa ad Deitatem et ab ea specificari, quoniam substaniia est ens in se et ad se, scilicet habet in se suam specificationem, nec potest definiri per ordinem ad aliud. E contrario aliquod accidens, ut potentia et habitus, potest esse essentialiter relativum ad aliud, sic gratia, quae est semen gioriae, specificatur ab essentia Dei, cujus est participatio et ad quam videndara nos ordinat1.

Chapter 44 of 105