Skip to the text

Sectio 6, art. 5: Utrum videntium essentiam Dei unus alio perfectius

videat.

Responsio affirmativa est de fide contra Jovinianum, et etiam contra Lutherum, qui dicebat omnes homines esse aequaliter beatos, prout justificantur non per propriam justitiam, sed per justitiam Christi eis imputa-

Definitio fidei invenitur in Conc. Florent. (Denz. 693) ubi dicitur : « Animas sanctorum... intueri clare ipsum Deum trinum et unum pro meritorum diversitate, alium alio perfectius. » Item Conc. Trid. (Denz. 842) damnat eos qui dicunt homines justificatos per bona opera non mereri augmentum gloriae.

Haec doctrina fidei in Sacra Scriptura aequivaienter exprimitur : I Cor.} xv, 41 : «Stella differt a stella in claritate »et hoc dicitur de beatis. Item Joan., xiv, 2 : « In domo Patris mei mansiones multae sunt » et hoc aebet intelligi de regno caelorum, quia ibidem dicit Dominus : « Vado vobis parare locum... ut ubi sum ego et vos sitis. »

Patres praesertim sanctus Augustinus, explicando praedictos textus oacrae Scripturae, pluries docuerunt in beatitudine varios esse gradus pro nieritis

Ratio vero hujusce inaequalitatis, fundatae in meritis praesentis vitae, enuntiatur etiam in Sacra Scriptura : Matth. v, 12 : « Merces vestra copiosa est in caelis » et adRom. 11, 6 : « Reddet unicuique secundum opera ejus. » Merita autem viatorum sunt inaequaiia.

Haec ratio modo magis explicito sic theologice exprimitur. Intellectus P*us participans de lumine gloriae perfectius Deum videt. Atqui plus par- "cipat de iumine gloriae, qui plus habet de caritate, nam caritatis desidem quodammodo facit desiderantem aptum ad susceptionem desiderati.

dic«« lr Gonet, Clypeus Thomisticus, de Gratia, disp. II, a. 3 ; Billuart, de Deo, u,ss. iy, a 5 § Iv

2gb DE COGNOSCI BILFTATE DEI

1um dubium ; utrum inaequalitas visionis proveniat ex inaequalitate solius luminis gloriae, an etiam ex inaequalitate vigoris naturalis ipsius intellectus,

Responsw communis est quod provenit ex inaequalitate solius luminis gloriae. Hoc est contra scotistas, contra Molinam, et etiam quodammodo contra Cajetanum. Cf sanctum Thomam ad 3um in fine : « Erit (in&equalitas) per diversam facultatem intellectus, non quidem naturalem, sed gloriosam » Quare? Quia ut dictum est, in corp art. : « Facultas videndi Deum non competit intellectui creato secundum suam naturam, sed per lumen gloriae » ergo faculias perfectius videndt Deum non compeiit intellectui creato secundum suam perfectiorem naturam. Proinde intellectus angelicus cum aequali luminegloriae non magis penetrat essentiam divinam quam intellectus humanus — Confirmatur ex inconvenienti. Secus enim stantibus paribus meritis, unus aJtero perfectius videret Deum, ille nempe cujus intelJectus esset perspicacior , hoc autem esset contra rationem mercedis. — Aliud inconveniens est quod aliquis gradus gloriae corresponderet non gratiae, sed naturae, et homo per naturalia se discerneret m spiritualibus, contra illud Pauli . « Quis te discernit? »

Opinio scotistaruro et Molinae, provenit ex hoc quod intellectus et lumen gloriae considerantur potius ut duae causae partiales coordinatae, quam ut duae causae totales subordinatae.

2*m dubium s utrum aliqui beati sint pares in gloria.

Respondetur afiirmative, praesertim pro pueris post baptismum decedentibus ante usum rationis.

Chapter 45 of 105