Sectio 6, art. 3: Utram aliquis inteUectus creatus per sua naturalia
divinam essentiam videre possit,
St. qu* In titulo « per sua naturalia » denotat causam sufiicientem. Natura autem est principium radicale et essentiale operationis. Agitur ergo de possibilitate per potentiam realem et naturalem quae est in intellectu creato, absque supernaturali elevatione. Supponitur ex articulo i° quod intellectus creatus supernaturaliter elevari potest ad visionem essentiae divinae.
Principalis difiicultas initio enuntiata est 3», scilicet ; sensus corporeus non potest elevari ad intelligendam substantiam incorpoream, quia est supra naturam ejus. Si igitur videre Deum per essentiam sit supra naturam cujuslibet intellectus creati videtur quod nullus intellectus creatus ad hanc visionem elevari possit.
Responsio est : non potest intellectus creatus Deum per essentiam videre nisi supematuraliter ad hanc visionem elevetur.
i° Hoc est de fidet et quidem definita in Conc. Viennensi (Denz. 475)»
in quo damanata est haec propositio beguardorum ■ « Anima non indiget lumine gloriae ipsam elevante ad Deum videndum et eo beate fruendum. » — jam quidem hoc erat implicite definitum adversus Pelagianos et Semipelagianos, contra quos Ecclesia pluries asseruit hominem non posse viribus naturae mereri vitam aeternam, quae supernaturalis est (Cf. Denz. 176-200)
Hoc idem declaratum contraBaium (Denz. 1021). Item C. Vaticanum (Denz. 1808) . « Si quis dixerit hominem ad cognitionem et perfectionem quae naturalem superet, divinus evehi non posse, sed ex seipso ad omnis tandem veri et boni possessionem jugi profectu pertingere posse et debere, anathema sit. » Item n° 1795 sq, « Dwplicem esse ordinem cognitionis non solum principio, sed objecto etiam distinctum . . . , objecto quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, innotescere non possunt. Divina mysteria suapte natura intellectum creatum sic excedunt. ut etiam revelatione tradita et fide suscepta ipsius tam fidei velamine contecta maneant, quamdiu in hac vita mortali peregrinamur a Domino » (Denz. 1796)
Ex hac definitione mysteria supernaturalia superant intellectum creatum, non solum propter liberum Dei decretum, sed ex sua propria natura , id est sunt essentialiter supernaturaiia et non solum de facto supernaturalia. Hoc autem esset si Deus posset dare lumen gloriae intellectui creato tanquam proprietatem naturalem
Notanda est etiam haec propositio Rosmini damnata . « Deus est objectum visionis beatificae in quantum est auctor operum ad extra • (Denz. 1928). Item damnati sunt ontologistae, quia non satis servabant distinctionem duorum ordinum, cf. Denz. 1659 : tt Immediata Dei cognitio habitualis saltem, intellectui humano essentialis est, ita ut sine ea nihil cognoscere possit. »
Haec veritas fidei aequivalenter exprimitur quamvis minus distincte in piuribus locis Sacrae Scripturae : apud Matth. xi, 27, legitur : « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare » ; si autem intellectus creatus per sua naturalia videret essentiam Dei, videret etiam Paternkatem et Filiationem quae ab ea non realiter distinguuntur. Item I Cor., 11, 9 : « Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum. » Pariter Rom, vi, 23 : « Gratia Dei vita aeterna » ; vita autem aeterna est ipsa Dei visio, secundum iUud Joannis xvn, 3 : « Haec est vita aeterna ut cognoscant te solum Deum verum... » .
Patres graeci et latini, explicando praedictos textos Sacrae Scripturae, pluries affirmaverunt quod nulla creatura naturaliter potest Deum videre1.
2° Probatur ratione. Post attentam lectionem corporis articuli sancti
- Cf. Rouet de Journel, Enckiridion Patristicum, index theologicus, n° 105 ; cf. ibidem : 236, 451 sq., 747, 9x3, 986, 1075, 1106, 1123, 1126, 1128, 1161, 2150.
DE SUPERNATURALITATE VISIONIS BEATIFIGAE 283
Thomae in eo distingui possunt cum Cajetano quinque consequentiae.
TZtus creati non fotest ab eo naturaliter cognosct ut *» se est. * Itui Deus est objectum hujusmodi. Ergo Deus non potest naturahter ntTut in se est ab intellectu creato, sed solum Per elevationem gratiae. C°g unlaturt hoc : cognitio fit secundum quod cognitum est modo
.JtZ^noscenU, seJndum naturarn ejus. Facultas autemcogn -
^ wflpiq mffnoscit quo magis immatenalis est (cf. Ia, q. a. i).
™?„M omL suam materialitatem. color a visu cogt.osc.tur prout
5^^^.« . matena ^"u, nnalitates sensibiles, sed naturam rerum sensibilium. Unde objectum cu]us t^SZt^s excedit modum ^^^^m scentis non potest ab eo cognosci ut est m se. Sic mtellectus noster, cum c^e Z^s, naturaliter non videt intelligibilia nisi in speculo sensibi-
Minor probatur, quia Deus non solum est omnino immaterialis sed est suum esse, id est actus purus tum in ordine essendi, tum m ordme intelligendi, est ipsum inteUigere subsistens, ut clarius infra patebit, q. 14, a 4 E contrario intellectus noster, quamvis sit immaterialis, per se umtur cum corpore quia est infimus intellectus cujus objectum proportionatum est infimum intelligibile, scil. ens intelligibile rerum sensibilium, ad cujus cognitionem requiruntur sensus. Sic, ut magis explicite dicetur mfra I*, q. 76, a, 5, intellectus noster indiget sensibus propter debihtatem suam.
InteUectus autem angelicus habet pro objecto proportionato essentiam mere immaterialem ipsius angeli, quae tamen non est suum esse. Et ideo modus immaterialitatis intellectus creati et creabilis est modus essentiae quae non est suum esse nec suum intelligere. Solus Deus est in summo immaterialitatis, et sic superat omnino modum immaterialitatis cujuslibet inteUectus creati ; proinde ab eo non potest naturaliter cognosci ut in se est,
Tota doctrina hujusce articuli sic exprimi potest : objectum intellectus est ens ; et intellectus dicitur analogice de inteUectu creato et de increato, sicut ens de ente creato et de increato. Sic scribi potest :
f divinus objectum ejus proprium : essentia Dei )
InteUectus J angeHcus • « - essentia angel j-
I humanus essentia rei matenahs j ens,
- Attamen anima brutorum et ejus ^cultates seusitivae ouamvis non sint ipsum corpus, intrinsece dependent a corpore, et facultas visiva ab oigano.
284 jde cognoscibilitate dei
Id est : objecium proprium intellectus nostri est essentia rei materialis; sic spiritualia naturaliter cognoscit in speculo sensibilium, attamen ejus objectum adaequaium, quod ei correspondet non proprie ut est humanus, sed ut est intelleetus, est ens secundum totam latitudinem entis, ut magis clarius patebit ex explicatione responsionis ad jm.
Objectio : sed non sunt diversi gradus in immaterialitate absoluta. Atqui omnis intellectus etiam noster jam est, absolute immaterialis. Ergo praedicta ratio non valet.
Respondetur : non sunt diversi gradus immaterialitatis quoad exclusionem materiae, concedo ; prout diversimode appropinquant ad actum purum,nego. Ita in certitudine, omnes gradus certitudinis excludunt formi» dinem errandi, et tamen distinguuntur positive hi gradus quoad firmitatem assensus, secundum resolutionem plus minusve immediatam in primis principiis, v. g. absque mediatione aut cum mediatione sensuum et testimonii hominum, sic distinguuntur certitudo metaphysica, physica et moralis.
Ad im. Angelus naturaliter cognoscit Deum in speculo suae essentiae, non vero Deum immediate ut in se est.
Ad 2m. Sic angelus, quamvis sit spiritus purus, valde deficiens est si Deo comparatur, quia non est suum esse.
De objecto adaequato intellectus nostri.
Ad 3m solvitur principalis difi&cultas initio jam posita : « Sensus visus, quia omnino materialis est (ut intrinsece dependens ab organismo), nullo modo elevari potest ad aliquid immateriale. Sed intellectus noster, vel angelicus, quia secundum naturam a materia aliqualiter elevatus est (scilicet ut non intrinsece dependens ab organismo corporeo), potest ultra suam naturam per gratiam ad aliquid altius elevari. » Id est : potest elevari ad cognitionem cujuslibet intelligibilis etiam altissimi ; saltem oppositum probari nequit,
I Imo datur signum possibilitatis hujusce elevationis, et hoc signum corroborat ea quae dicta sunt in art. i° de naturali desiderio inefficaci videndi Deum per essentiam.
Dicit hic sanctus Thomas : « Hujus signum est... ^aod intellectus. creatus, licet connaturale sit ei cognoscere esse concretum in aliqua natura, tamen potest ipsum esse secernere per intellectum, dum cognoscit quod aiiud est ipse et aliud est suum esse... (Hoc est signum) quod potest per gratiam elevari ut cognoscat esse separatum subsistens (ut in se est). »
Aliis verbis : intellectus noster non solum cognoscit naturam rerum sensibilium, et in speculo sensibilium ipsa spiritualia, sed cognoscit ipsum ens, ut ens est. Ideoque possumus distinguere ab ejus objecto proprio, quod est essentia rei materialis, ejus objectum adaequatum et extensivum, quod est ens secundum totam latitudinem entis.
Deus autem trinus clare visus non est extra ens secundum totam ejus
DE SUPERNATURALITATE VISIONIS BEATIFICAE 285 latitudinern, quia ens non est in statu purissimo actus puri, nisi in Deitate, et non potest videri ens in hoc statu purissimo, quin videatur ipsa Deitas, in qua invenitur formaliter eminenter.
Sed notandum est quod quandoque rron recte formulatur hoc objectum adaequatum intellectus humani, quod ei convenit, non proprie ut est humanus, sed ut est inteUectus. Hoc objectum adaequatum non est solum ens in quantum ens, objectum metaphysicae ; nam metaphysica est scientia adhuc humana, quae suum objectum cognoscit in speculo sensibilium. Si objectum adaequatum intellectus nostri nihil aliud esset, probaretur solum ex hoc, contra positivismum et Kantismum, possibilitas meta- physicae.
Revera objectum adaequatum intellectus nostri est ens secundum ioiam latitudinem entis (est expressio communiter recepta) ; ita ut nihil sit supra ipsum, id est : ita ut contineat etianr Deum Trinum ut in se est, seu clare visum.
Non possumus quidem apodictice probare, ex soia ratione, quod hoc est objectum adaequatum intellectus nostri ; sed hoc improbari nequit. Imo suadetur quod* intellectus noster prout est omnino immaterialis , seu intrinsece independens ab organo, non repugnat informari a quolibet inUlli.gibili quantumvis perfecto K CL sanctum Thomam, Ia IIae, q. 113* a. 10 : « Naturaliter anima est gratiae capax; eo enim ipso, quod facta est ad imaginem Dei, capax est Dei per gratiam. » Anima autem est ad imaginem Dei, prout ei assimilatur non solum secundum esse et vivere, sed secundumintelligere, id est : ut est omnino immaterialis, seu intrinsece independens a corpore cf. Ia, q. 3, a. 2 ; e contra anima brutorum quamvis habeat aliqualem immaterialitatem necessariam ad cognitionem sensitivam (cf . Ia, q. 14, a. 1), est tamen intrinsece dependens a corpore et perit cum corruptione ejus, tunc enim reducitur ad potentialitatem materiae, in qua prius erat in potentia. Anima autem rationalis non erat in potentia materiae, creata est a Deo, et est intrinsece independens a corpore in fieri, in esse, in operari. Et hoc signum est quod ejus intellectus informari potest a quolibet intelligibili etiam perfectissimo.
Cf. Joannem a sancto Thoma in Iam, q. 12, disp. xn, a. 2, n° 9, 10, 12 et disp. xiv, a. 2, n° 11, 21 ; a. 6, n° 6. Item cf. Joannem a sancto Thoma, Cursus PhiL, de Anima, q. x, a. 3.
Hoc est dicere quod capacitas passiva nostri intellectus major est quam virtus ejus activa ; nec de se limitatur ad aliquem ordinem intelligibilium, dum e contrario virtus ejus activa sese extendit solum ad ea quae sunt ex sensibilibus cognoscibilia. Jam quidem omnis creatura plus potest accipere a Deo quam efficere, unde non mirum est quod iu nostra natura sit capacitas passivat quae non repugnai elevari ad cognitionem entis intelligibilis perfectissimi speculum creaturarum superantis. Haec capacitas elevabilis vocatur obedientialis2.
Hoc kmgius expiicavimus alibi de Rmdatione, c. XII, t. I, pp. 380-384.
Et ut nomen ejus obedientialis indicat, respicit tmmediate, non objectum
286 £>E CGGNOSCIBIUTATE DEI
Modus enim informandi potentiam intellectivam ex parte objecti inteiligibilis, quantumcumque sit fierfectissimus, non est alius quam modus spiritualis omnem materiam excedens, proinde non videtur superare capa* citatem nostram elevabilem seu obedientialem,
Sic suadetur existentia hujusce capacitatis obedientialis seu elevabilis ad visionem beatificam. Attamen, ut communiter dicunt thonristae1, hoc argumentum non est apodicticum, sed solum valde probabile et quidem in hoc ordine profundissimum. Nec possibilitas luminis gloriae per vires solius rationis demonstrabilis est, quia est possibilitas rei supernaturalis quoad essentiam suam, et proinde quoad cognoscibilitatem suam, prout verum et ens convertuntur.
Propterea sanctus Thomas hoc argumentum affert solum « ut signum » et saepe distinguit rationem demonstrativam a signo, cf. III*, q. 55, a. 5 ; Ia, q. 32, a. t, ad 2m. Possibilitas mysteriorum essentialiter supernaturalium nec probatur, nec improbatur, sed defenditur, suadetur, et firma fide tenetur. Cf. sanctum Thomam in Boetium de Trinitatet q. 11, a. 3, ubi ostenditur quod objectiones contra mysteria solvuntur a theologia, aut tanquam evidenter faisae, aut tanquam non necessariae, seu non cogentes,
Dubiuin : an possit de fioienUa Dei absoluta creari intettectus qui fier vires firofirias naturales fiossit videre Deum firout est in se. Item, an possit creari substaniia sufiernaturalis cui lumen gloriae foret connaturale, ut proprietas ejus.
Communiter theologi respondent negative ad utrumque, praesertim Thomistae. Ut dicit Gonet2, hae duae conclusiones hodie communes sunt « contra Durandum, Molinam, Ripaldam, Arriagam... quorum sententiam Vasquez ineptam vocat, Nazarius temerariam, Bannez insignem ignorantiam ». Scotus et nominales ante Molinam similem sententiam defenderant et negaverant absolutam necessitatem luminis gloriae ad videndum Deum 8.
Cajetanus (hic, art. 5, n° ix) dicit post damnationem beguardorum in Conc. Viennensi : « Bene adverte quod Scotus, cum sequacibus, non potest amplius in hac materia sustineri : quoniam in Clementina Ad nosirum, de Haereticis, expresse erroris damnantur dicentes quod anima non indiget lumine gloriae ifisam elevante ad videndum Deum. Ubi cernis Ecclesiam, amplexam sancti Thomae doctrinam, determinasse non solum indigentiam luminis, sed causam ; scilicet ut elevetur anima ad talem visionem, ut in littera dicitur. » Item loquitur Gonet contra Scotum4.
~— 1 1 m 111 p y essentialiter supernaturale cognoscendum, sed agens supremum cui obedit, et a quo gratuite accipit ordinationem positivam ad actura supernaturalem eliciendum et ad objectum hujusce actus.
Clypeus ihomisticus, tr. II, de possibilitate visionis Dei, disp. I, a, x, § 3.
Cf. Scotum, in III Sent., dist. XIV, q. j, et in IV, dist. XLIX, q* Jtt ; itera ia
Gonet, Clypeus tkomisticus, de Gratia, disp. II, a. 3 : an gratia habitualis sit forma entitative supernaturalis, dicit : « Sententia Scoti communiter rejicitur :
DE SUPERNATURALITATE VISIONIS BEATIFICAE 287
Juscta Scotum et nominales, ordo naturalis et ordo supernaturalis gratiae sancttficantis non necessario distinguuntur, ex ifisa transcendentia essentiae Dei omnem intellectum creatum superantis, sed contingenter distin guuntur , e% libertate divina, qu&e de facto constituit angelos et homines viatores in tali statu ut non videant intuitive essentiam divinam (cf. Scotum in I Sent., dist. III, q. in, n. 24, 25). Haec autem sententia Scoti cohaeret cum duabus thesibus suae doctrinae : ens est univocum Deo et creaturis (propterea non datur distinctio essentiaiis et necessaria inter ordinem naturalem et ordinem supernaturalem) , voluntas in Deo altior est iniellectu (sic libere constituitur distinctio inter duos ordines).
Haec conciusio cohaeret etiam cum principiis nominalismi1, nomen commune humanitatis designat, juxta nominales, collectionem hominum et non naturam necessariam et immutabilem.
Sed haec distinctio mere contingens videtur inconciliabilis cum doctrina definita in Conc. Vaticano 1795-6 : « Hoc quoque perpetuus Ecclesiae catholicae consensus tenuit et tenet, dufilicem esse ordinem cognitionist non solum firincifiiot sed objecto etiam distinctum : firincifiio quidem, quia in altero naturali ratione, in altero fide divina cognoscimus ; objecto autem, quia praeter ea, ad quae naturalis ratio pertingere potest, credenda nobis proponuntur mysteria in Deo abscondita, quae nisi revelata divinitus, innotescere non possunt... Divina enim mysteria suafiie naiura (non dicitur propter aliquod liberum Dei decretum) intellectum creatum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta ipsius tamen fidei velamine contecta... maneant, quamdiu in hac vita peregrinamur a Domino. »
Unde excessus iste fundatur non in libertate divina, sed in ipsa transcendentia naturae divina. Ita contra opinionem Scoti interpretati sunt Conc. Vaticanum A. Vacant, £tudes sur la Pkilosofihie de saini Thomas et sur celle de Duns Scot (1891), p. 14 , et Scheeben, Dogmatik, tractatus de Deo, n° 278 sq.
Objectiones Scoti (Cf. Scotum in IV Sent.9 dist. 49, q. xi, et in I Sent.t d. III, q. 111 — et responsiones apud Cajetanum, Ia, q. 12, a. 4.)
xa objectio. Ex hoc quod cognitum est incognoscente ad modum cognoscentis sequitur solum quod cognoscens" non potest naturaliter cognoscere objectum superioris ordinis nisi modo inferiori; non vero sequitur m hoc cognoscente absoluta incapacitas cognoscendi naturaliter hoc objectum. Ergo Deitas seu vita Dei intima- forte cognosci potest naturaliter in confuso, modo finito.
Resfionsia: distinguo antecedens : cognoscens non potest cognoscere naturaliter objectum superioris ordinis, nisi modo inferiori, id est nisi secundum habitudinem ad objectum formale inferioris ordinis, scilicet m quia non distinguit inter supernaturale intrinsece, sive quoad entitatem, et extrinece> sive quoad modum (productionis suae) ; contra communem theologorum con- ^nsum, admittentium entia supernaturalia et entitative ; imo et contra ndem eadem tiam adstruentem. » Sic gratia et virtutes iniusae sunt essentialiter supernatumhs 11 m vita supernaturaliter restituta raortuo ,naUiralis est.
- Cf. Zigliara, Summa Phil., Ontologia, 1. II, c. I, <a. 4. Dotes essentiarum contra nominales.
in speculo inferiori, concedo ; — potest naturaliter cognoscere hoc objectum immediate secundum rationem formalem superioris ordinis, saltem iti confuso, nego. — Et nego consequens. — Naturaliter cognoscimus Deum in specuio creaturarum, secundum rationes analogice communes entis, bonitatis, etc, non vero immediate secundum rationem propriam et intimam Deitatis. Alioquin cognitio nostra esset simul secundum duos modos immaterialitatis oppositos, scil. secundum modum humanum et secundum modum divinum ; hic modus superior non potest participari nisi per infusionem luminis supernaturalis, quod est quaedam participatio divinae naturae. — Revera cognoscere Deum in confuso est cognoscere Deum sub ratione comrnuni entis, et non sub ratione propriissima et eminentissima Deitatis, Scotus non intellexit formaliter, sed solum materiaiiter propositionem sancti Thomae : « cognitum est in cognoscere ad rnodum cognoscentis » secundum modum immateriaKtatis naturae hujusce cognoscentis. ' Hoc autern principium . fundatur in hoc quod cognoscens differt a non cognoscente, prout ratione immaterialitatis suae potest fieri aliud a se> Cf. Ia, q. 14, a. 1.
2& objeciio. Non requiritur proportio inter intellectum et ejus objectum proprium. Etenim pro intellectu humano hoc objectum est inferioris ordinis, secundum sanctum Thomam, sciL essentia rei materialis. Si autera non requiritur proportio, objectum etiam proprium intellectus nostri potest esse superioris ordinis.
Responsio : negatur paritas, nam inteUectus noster potest quidem naturaliter elevare inferius objectum materiale ad suum proprium modum intelligibilitatis ; sed non potest naturaliter, seu secundum suum modum, elevari ad modum superiorem intellectus divini.
3* objectio. Tunc angelus inferior non posset naturaliter cognoscere angelum superiorem, quod falsum est.
Responsio : duo angeli sunt ejusdem ordinis immaterialitatis, propterea ibferior naturaliter cognoscit superiorem, sed non tam distincte quam superior seipsum cognoscit.
Chapter 43 of 105