Skip to the text

Sectio 6, art. 8: Utram per gratiam feabeatur altior cognitio Dei qimm

ea quae habetur per rationem naturalem,

Besponsio est ajfirtnaiiva, et superioritas cognitionis Dei per gratiam sumitur dupliciter : i° subjective, prout intellectus noster 'confortatur per infusionem iuminis gratuiti (luminis fidei, aut etiam prophetiae) ; 2° obiective prout proponitur objectum quod non est naturaliter cognoscibile, et hoc lit aut per infusionem phantasmaturn aut idearum, aut per divinam ordinationem idearum acquisitarum.

Ad im notatur quod « per revelationem gratiae in hac vita non cognoscimus de Deo quid est » attamen plenius ipsum cognoscimus, quam per rationem naturalem, sic credimus Deum esse trinum. Unde quamvis fideles non cognoscant Deitatem ut in se est, eam tamen cognoscunt in obscuritate, mediante Dei testimonio.

Sic terminatur quaestio de visione beatifica tum in seipsa quoad ejus objectum proprium et objectum secundarium (res creatae in Verbo) ; nec non quoad comparationem ejus cum aliis cognitionibus, quae sunt cognitio extra Verbum, fides, prophetia, et naturalis cognitio Dei. Praesertim sanctus Thomas manifestavit essentialem supernaturalitatem visionis beatificae, ad quam juxta ipsum requiritur absolute eievatio per lumen gloriae, ita ut hoc lumen essentialiter supernaturale non possit esse proprietas naturaiis uilius intellectus creati et creabilis.

Ttem sanctus Thomas egregie ostendit quod haec visio est omrdno immediata, prout essentia Dei unitur intellectui nostro ad modum speciei impressae et speciei expressae, quia nulia species creata, quae est inieh ligihiiis per participationem, potest repraesentare ut in se est ipsurn Deum, qui est ipsum esse et ipsum inielligere subsistens, imo est sua Deiiasf quae quodammodo est super ens et super intelligere, prout ea contraet formaliter eminenter, ut statim ostendendum est.

u. XIII. — De Norialnibus Dei.

Prologus. « Consideratis his quae ad divinam cognitionem pertinent procedendum est ad considerationem divinorum nominorum. Unumquodque emm nominatur a nobis, secundum quod ipsum cognoscimus. » Nomina emm sunt signa conceptuum, et conceptus exprimunt naturam rerum ut exphcatur ab Aristotele (Perihermeneias , 1. I, c. i). Sic omnis sdentia habet termmologiam suam, quamvis non sit dicendum cum nominalisris speciatim cum Condillac : « scientiae sunt linguae bene constitutae »' Soentia exprimitur in bona terminologia, sed eam superat prout est praesertim m conceptibus bene ordinatis secundum ipsam naturam rerum imo scientia est qualitas simplex, habitus specificatus a suo objecto formali et subordinans conceptus per respectum ad hoc objectum formale.

De momento hujusque quaestionis. Haec quaestio XIII est magni momenti, prout in ea tractatur de analogia inter Deum et creaturas. et nonmsi analogice Deum in via cognoscimus ac nominamus. Breviter tamen eam exphcabimus, quia jam contra agnosticismum, agendo de demonstrabihtate existentiae Dei (I* q. n, a. 2), de analogia tractavimus secundum viam mventioms ascendentis, et quia de hac re longe scripsimus in duobus ahis operibus1.

Colligendae sunt praesertim conclusiones et rationes sancti Thomae ut clare et distincte appareat quomodo ejus conceptio vitat duo extrema scil. agnosticismum et quemdam anthropomorphismum. Agnosticismus non •pervenit nisi ad quemdam symbolismum in quo non datur criterium ad distmguendum est id quod propri, dicitur de Deo ab eo quod melaphorice dicitur de illo, v. g. ad assignandum quare dici possit proprie Deus est justus, non vero Deus est iratus. Sic in fine Deus dicendus esset simpliciter mcognoscibilis et ineffabilis in sensu pejorativo.

Ex alia parte est quidam anthropomorphismus qui considerat Deum. non quidem ut magnum hominem, ut antiqui anthropomorphistae, sed modo nimis humano, scilicet sumendo nomina divina univoce aut quasi univoce, ac si haberent significationem simpliciter eamdem quando dicuntur de Deo et de creaturis. v. g. quando sapientia dicitur de Deo et de homine sapiente.

Videbimus quod pro sancto Thoma, nomina divina dicuntur r,ec n, *on existence eC sa ttalure, 6« 6dit., pp. 192-225 ; sis-sqo • 71- so

Ve RevelaUone ■ L.xppS1tio et critica agnosticismi, t. 1, cap. IX, pp. 276-3^8 H'

AN DEUS NOMINARI POSSIT aequivoce {hoc esset symbolismus agnosticorum) , nec univoce (hoc esset tendentia anthropomorphismi), sed analogice, non tamen solum analogice metaphorice, ut dum Deus dicitur iratus, sed analogice proprie, ut dum Deus dicitur justus, et dum ei attribuuntur perfectiones simpliciter simplices quae nullam imperfectionem in suo significato formali involvunt. Proinde, ut dicemus, haec nomina analogica de Deo et de creaturis dicta, significant rationem, non simpliciter eamdem, sed proporiionaliter eamdem ; v. g. sapientia est cognitio rerum per altissimas causas, sed sapientia Dei est causa rerum, dum sapientia nostra est causata a rebus.

His positis quoad momentum hujusce quaestionis, notandum est quod dividitur in tres partes. Ia est de nominihus divinis in communi ab art. i° ad 7m inclusive : utrum Deus sit norninabilis, utrum aliqua Dei nomina dicantur de eo substantialiter (an solum causaliter) ; proprie (an solum metaphorice) ; utrum nomina Dei sint synonyma (ita ut dici possit : Deus punit per misericordiam, sicut dicitur punit per justitiam) ; utrum dicantur univoce, an aequivoce, an analogice ; si autem analogice, utrum per prius dicantur de Deo an de creaturis ; denique in art. y° quaeritur an aliqua nomina dicantur de Deo ex tempore, ut Creator et Dominus, et alia ab aeterno.

X3> pars quaestionis est de sensu hujusce nominis Deus, in tres articulis, et de sensu nominis Qui est ; an sit maxime proprium nomen Dei.

IIIa pars est velut recapitulatio ad ultimam conclusionem : utrum propositiones afrirmativae possint formari de Deo.

Cf . Commentarium sancti Thomae in opus Pseudo Dionysii, De divinis nominibus ; notabilis progressus apparet ab isto commentario ad praesentem quaestionem Summae theologicae* — Item cf. quoad antecessores sancti Thomae Alexandrum Halens. Summa : Ia Pars, q. 48-70 et sanctum Albertum Magnum, Summa tkeol.t Ia Pars, tr. III, q. 13, membr. 1 ; q. 14, m. 1; q. 15, m. 1; q. 16; — q. 36, m. 2; q. 48, m. 1 et q. 50-59. I Quoad commentatores sancti Thomae cf. Cajetanum, Joannem a sancto Thoma, Xantes Mariales, Gonet.

Chapter 48 of 105