Liber I, Epistola 22
Ad Nonnosum.
Maurentium de possessione quam petiit dicit se exauditurum.
Gregorius Nonnoso.
Omnipotens Deus cordi vestro indicet quanta devotione ac dilectione vobis conjungor. 506 Et si hanc per epistolas implere nequeo, si quando tamen opportunitatem inveniam, rebus ostendere curabo. Salutationis praeterea alloquium solvens, indico quia veniente humili vestro domno Maurentio de possessione quam gloria vestra pettit, per omnia parebimus.
Chapter 22 of 846