Liber I, Epistola 21
Ad Natalem Episcopum Salonitanum.
De pontificatu gratulanti animum aperit, atque orationis deposcit subsidium.
Gregorius Natali episcopo Salonitano.
Scripta (Grat. dist. 74, cap. Gesta) reverentiae tuae, quae processioni nostrae gratias referebant, offerente Stephano diacono, quem direxistis, accepimus; et nimirum valde credenda sunt gratia et studio charitatis impensa, dum pontificatus vestri congaudere ordinem ratio commonebat. Idcirco nos salutationis tuae causa redditi laetiores, conscientiam nostram indicamus, ipsius honoris onera me aegro animo suscepisse. Sed quia divinis judiciis non poteram resultare, necessario mentem meam parti laetiori revocavi. Pro qua re reverentiam vestram epistolario sermone deposcimus, ut tam nos quam Christianus grex curae nostrae commissus orationis vestrae solatiis perfruamur, quatenus ea valeamus praesidii firmitate procellas temporum superare. Mense Februario, indictione nona.
Chapter 21 of 846