Skip to the text

Liber I, Epistola 31

Ad Joannem Exconsulem, atque Patricium et Quaestorem.

Clavem sancti Petri, et de catenis ejus transmittit.

Gregorius Joanni exconsuli, atque patricio, et quaestori.

Bonitatem excellentiae vestrae expertus, tanto erga vos amore constringor, ut vestra memoria de meo pectore aboleri nullatenus possit. Sed contra amorem non modice contristor, quia quietem me quaerere cognovistis, et ad inquietudinem perduxistis. Vobis quidem omnipotens Deus, quia hoc bono animo fecistis, bona aeterna retribuat; sed me a tanto loci hujus periculo qualiter voluerit absolvat, quia sicut peccata mea merebantur, non Romanorum, sed Langobardorum episcopus factus sum, quorum synthiciae spathae sunt, et gratia poena. Ecce ubi me patrocinia vestra perduxerunt. Gemo quotidie occupationibus pressus, et respirare non valeo. Sed vos, qui adhuc valetis, mundi hujus occupationes fugite, quia quantum in eo quisque profecerit, tanto, ut video, ab amore Dei amplius decrescit. Praeterea sacratissimam clavem a beati Petri apostolorum principis corpore vobis transmisi, quae super aegros multis solet miraculis coruscare, nam etiam de ejus catenis interius habet. Eaedem igitur catenae, quae illa sancta colla tenuerunt, suspensae colla vestra sanctificent. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 51.)

Chapter 31 of 846