Skip to the text

Liber I, Epistola 30

Ad Andream Illustrem.

De sua ad episcopatum assumptione dolet; clavem a corpore sancti Petri transmittit.

Gregorius Andreae illustri.

Omnipotens Deus dulcissimo cordi vestro indicet quia et absens corpore, a charitate vestra animo non recessi. Bona enim vestra, etiam si volo, oblivisci non valeo. Hoc autem quod me ad episcopatus ordinem cognoscitis pervenisse, si me diligitis, plangite, quia hic hujus mundi tantae occupationes sunt, ut per episcopatus ordinem pene ab amore Dei me videam esse separatum. Quod incessanter defleo, atque ut pro me Dominum exoretis rogo. Praeterea sacratissimam clavem a sancti Petri apostoli corpore vobis 520 transmisi, quae super aegros multis solet miraculis coruscare; nam etiam de ejus catenis interius habetur. Eaedem igitur catenae, quae illa sancta colla tenuerunt, suspensae colla vestra sanctificent. (Cf. Joan. Diac. l. I, c. 50.)

Chapter 30 of 846