Liber I, Epistola 17
Ad Universos Episcopos Italiae.
Ut filii Langobardorum in haeresi Ariana baptizati, ad fidem catholicam concilientur.
Gregorius universis episcopis Italiae.
Quoniam nefandissimus Autharit in hac, quae nuper expleta est paschali solemnitate Langobardorum filios in fide catholica baptizari prohibuit, pro qua culpa eum divina Majestas exstinxit, ut solemnitatem Paschae alterius non videret, vestram fraternitatem decet cunctos per loca vestra Langobardos admonere, ut quia ubique gravis mortalitas imminet, eosdem filios suos in Ariana haeresi baptizatos ad catholicam fidem concilient, quatenus super eos iram Domini omnipotentis placent. Quos ergo potestis admonete, quanta virtute valetis eos ad fidem rectam suadendo rapite, aeternam eis vitam sine cessatione praedicate; ut cum ad districti veneritis conspectum judicis, possitis ex vestra sollicitudine lucrum in vobis ostentare pastoris. (Cf. Joan. Diac. l. II, c. 50.)
Chapter 17 of 846