Skip to the text

Liber I, Epistola 23

Ad Gregorium Praepositum Italiae.

Mutuam testatur dilectionem.

Gregorius Gregorio praeposito Italiae.

Bonitatem excellentiae vestrae, quam semper cognitam habui, nunc experimento superaddito recognovi. Unde omnipotentem Deum deprecor, ut sua vos protectione custodiat, vobisque et apud se gratiam, et apud serenissimos principes largiatur. Si autem nullae hominum qui intersunt pravitates nos dividant, esse me vestrum proprium valde certum tenete. Quod in omnipotente Domino confido, quia hoc vobis etiam per documentum meae attestationis ostendo. Salutationis igitur alloquium solvens, peto ut quoties usus exegerit, vestris me affatibus relevare curetis.

Chapter 23 of 846