Liber I, Epistola 29
Ad Aristobolum Expraefectum et Antigraphum.
Illum consolatur, et rogat ut in epistolis suis e Latino in Graecum convertendis, non verba, sed sensum reddat.
Gregorius Aristobolo, expraefecto et antigrapho.
Ad explendum affectum meum, fateor, lingua non sufficit; sed quidquid de vobis sentio, vester vobis melius affectus dicit. Quibusdam vero vos adversitatibus laborare audivi. Sed non hac de re valde contristor, quia plerumque navis, quae pervenire ad alta pelagi per prosperitatem poterat, in ipso navigationis initio vento adversante repellitur, sed ad portum repulsa revocatur. Praeterea si prolixam epistolam meam ad interpretandum accipere fortasse contigerit, rogo, non verbum ex verbo, sed sensum ex sensu transferte, quia plerumque dum proprietas verborum attenditur, sensuum virtus amittitur.
Chapter 29 of 846