Skip to the text

Liber II, Epistola 4

Ad Sabinum Subdiaconum.

Hortum Feliciani monasterio ancillarum Dei tradendum.

Gregorius Sabino subdiacono.

Officio pietatis impellimur monasteriis provida consideratione ferre consultum, ne hi qui in servitio Dei deputati esse noscuntur, necessitatem aliquam, quod avertat Dominus, possint sustinere. Ideoque experientiae tuae hac auctoritate praecipimus, ut hortum quondam Feliciani presbyteri positum in regione prima, ante gradus sanctae Sabinae, excusatione postposita, monasterio Euprepiae, in quo ancillarum Dei congregatio esse dignoscitur, jure proprietario possidendum tradere sine ambiguitate festinet, quatenus nostrae beneficio largitatis in Dei servitio, ipso quoque suffragante, securis mentibus perseverent.

Chapter 89 of 846