Liber IV, Epistola 27
Ad Januarium Episcopum.
A xenodochis rationes exigat; ii sint notae probitatis atque industriae clerici. Qui Epiphanium presbyterum scriptis epistolis accusavit, si in probatione deficiat, communione privetur. Paulus clericus in maleficiis deprehensus detur in poenitentiam. Gratis ordinentur, vel connubio jungantur clerici; gratis velentur virgines. Ad laicorum patrocinia clerici non confugiant.
Gregorius Januario episcopo Caralitano.
Oportebat quidem fraternitatem tuam ita de rebus piis esse sollicitam, ut nihil ad explendas eas nostris admonitionibus penitus indigeret; tamen quia quaedam ad nos pervenerunt quae 706 sunt corrigenda capitula, nihil est incongruum si nostrae quoque vobis pagina auctoritatis accedat.
Quamobrem significamus pervenisse ad nos consuetudinem fuisse ut xenodochia quae sunt in Caralitanis partibus constituta, apud episcopum civitatis singulis quibusque temporibus suas subtiliter rationes exponerent, ejus videlicet tuitione atque sollicitudine gubernanda. Quod quia tua hactenus fertur charitas neglexisse, hortamur ut, sicut dictum est, tibi singulis quibusque temporibus rationes suas xenodochi, qui in eis sunt constituti vel fuerunt, subtiliter ponant. Atque tales in eis qui praesint ordinentur, qui vita, moribus, atque industria inveniantur esse dignissimi, religiosi duntaxat, quos vexandi judices non habeant potestatem, ne si tales personae fuerint, quas in suum possint evocare judicium, vastandarum rerum debilium qui illic rejacent praebeatur occasio; de quibus rebus summam te curam gerere volumus, ut nulli sine tua dentur notitia, ne usque ad direptionem earum ex fraternitatis tuae perveniatur incuria.
Praeterea nosti latorem praesentium Epiphanium presbyterum quorumdam Sardorum litteris criminaliter accusatum (Grat. 5, q. 6, c. 4). Cujus nos, ut voluimus, discutientes causam, nihilque in eo objectorum reperientes, ut ad locum suum reverteretur, absolvimus. Criminis ergo ejus auctores te volumus perscrutari. Et nisi qui easdem transmisit 707 epistolas paratus fuerit hoc quod objecit canonicis atque districtissimis probationibus edocere, nullatenus ad sanctae mysterium communionis accedat.
Paulum vero clericum, qui saepe dicitur in maleficiis deprehensus, qui, despecto habitu suo ad laicam reversus vitam, in Africam fugerat, si ita est, corporali prius proveniente vindicta, praevidimus in poenitentiam dari, quatenus et secundum apostolicam sententiam ex carnis afflictione spiritus salvus fiat, et terrenas peccatorum sordes, quas pravis contraxisse fertur operibus, lacrymarum possit assiduitate diluere. Eis vero qui ab ecclesiastica communione suspensi sunt, nullus religiosus secundum canonum praecepta jungatur.
De ordinationibus vero vel de nuptiis clericorum, aut de iis quae velantur virginibus, nullus, ut nunc fieri dicitur, quidquam praemii praesumat accipere, nisi quidpiam sua sponte offerre maluerint.
De mulieribus quae de monasteriis ad laicam vitam sunt egressae, virosque sortitae, quid fieri debeat, cum praedicto fraternitatis tuae presbytero subtilius sumus collocuti, cujus relatione sanctitas vestra potest plenius informari.
Religiosi vero clerici conventus patrociniaque laicorum caveant, et tuae modis omnibus secundum canones jurisdictioni subdantur, ne remissione fraternitatis tuae ejus cui praees sit disciplina dissoluta Ecclesiae.
Eos autem (Grat. 27, q. 1, c. 29) qui in praedictas mulieres quae egressae sunt de monasteriis excesserunt, et nunc dicuntur communione suspensi, si fraternitas tua de tali facinore digne poenituisse praeviderit, ad sacram communionem te volumus revocare.
Chapter 233 of 846