Liber IX, Epistola 78
Ad Eulogium Patriarcham Alexandrinum.
Commendati ab ipso hominis finitae citius negotia. Queritur quod de Constantinopolitani episcopi arrogantia nihil rescribat. Ligna cur non miserit longiora.
Gregorius Eulogio patriarchae Alexandrino.
Scripta dulcissimae vestrae sanctitatis latore praesentium deferente suscepi, quae mihi de ejus causa citius terminanda locuta sunt. Sed mox ut venit, qualiter possessio quam quaerebat ab Ecclesia nostra tenebatur agnovit, sibique ipsi citius rationem reddidit. Ea autem quae cum aliis habuit sine strepitu decidit.
De causa vero de qua mihi omnino scribendum fuerat, nihil vestra sanctitas scripsit, in qua me et tardum esse judicavit; quae ne fortasse in scandalo divisionis erumperet, ejusdem divisionis nolui auctor existere. Elegi enim ut ea quae secutura sunt, per alios exirent. Sed subsequenti tempore Deo auctore probabitis, quia in causa in qua Deo placere cupio homines non formido. De qua vobis jam etiam in Constantinopolitanam urbem venientibus scribere curavi.
Ligna vero, sicut beatitudo vestra scripserat, majora paraveram; sed ita parva navis huc transmissa est, ut, nisi rescissa essent, ferre non posset. Quae rescindi nolui, sed vestro judicio quid de his fieri debeat reservavi. Si autem non sunt necessaria vobis, hic ea in aliis usibus aptabimus. Peto autem ut pro me enixius vestra sanctitas orare debeat, quia et podagrae doloribus, et Barbarorum gladiis, et curarum afflictionibus incessanter premor. Sed si mihi orationis vestrae opem impenditis, credo quod me contra adversa omnia fortiter juvetis. (Cf. Joan. Diac. l. IV, c. 67)
Chapter 535 of 846