Liber IX, Epistola 76
Ad Misenates.
Fortunato Visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant episcopum.
Gregorius clero, ordini et plebi consistentibus Miseni.
Cognoscentes Ecclesiam vestram sacerdotis regimine destitutam, curae nostrae fuit visitationem ejusdem Ecclesiae fratri et coepiscopo nostro Fortunato solemniter delegare. Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque a quoquam usurpari patiatur. Cujus vos assiduis adhortationibus convenit obedire et, remoto strepitu, uno eodemque consensu talem vobis praeficiendum expetere sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri. Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et Visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cujuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere. Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite; sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis.
Chapter 533 of 846