Skip to the text

Liber IX, Epistola 74

Ad Domnellum Erogatorem.

Singularem testatur benevolentiam. Excusat quod, Castorio ad ipsum veniente, non scripserit.

Gregorius Domnelo Erogatori.

In nostra mente vestra magnitudo quantae sit dulcedinis, ex vestra, ut suspicor, mente pensatis, quia, sicut scriptum est, amat anima amantem se. In eo ergo quod me diligitis, vos quoque a me diligi scitis. Et quod prius illuc Castorio chartulario nostro veniente vobis minime scripsi, non torporis fuisse credite, sed et aegritudinis et occupationis. Nam nos et praesentes vos videre cupimus, et absentibus colloqui saltem per epistolam desideramus. Unde et optamus ut vos beatus Petrus, apostolorum princeps, ad sua limina feliciter perducat, quatenus in omnipotentis Dei gratia perfrui praesentia vestra mereamur. Mense Julio, indict. 2.

Chapter 531 of 846