Skip to the text

Liber X, Epistola 3

Ad Fantinum Defensorem.

Colligat Romani mancipia, atque illorum laboris fructus ad construtum a Romano ipso monasterium mittat.

Gregorius Fantino defensori.

Mancipia juris Romani, spectabilis memoriae viri, qui in domo sua quae Neapoli sita est monasterium ordinari constituit, habitare in Sicilia perhibentur. Et quia monasterium ipsum juxta voluntatem ejus, Deo auctore, noscitur ordinatum, experientia tua praesentium portitoribus, qui ad recolligenda mancipia ipsa illuc directi sunt, omni studio solatiari festinet, et recollectis eis, possessiones illis ubi laborare debeant, te solatiante, conducat. Et quidquid eorum labore accesserit, reservato unde ipsi possint subsistere, reliquum ad praedictum monasterium experientiae tuae cura annis singulis, auxiliante Domino, transmittatur.

Chapter 587 of 846