Skip to the text

Liber XIII, Epistola 8

Ad Senatorem Abbatem.

Privilegium Xenodochii.

Gregorius Senatori presbytero et abbati xenodochii.

Quando ad ea ad quae catholicorum regum corda pontificalibus sunt monitis provocanda 1222 ita ardenti desiderio divina praeveniente gratia succenduntur ut ab eis ultro poscantur, tanto alacri et laeto sunt animo concedenda quanto et ea ipsa quae cupiunt, si nollent facere, peti debuerant. Proinde, juxta scripta filiorum nostrorum praecellentissimorum regum Brunichildis ac nepotis ipsius Theoderici, xenodochio quod in civitate Augustodunensi a Siagrio reverendae memoriae episcopo et praedicta excellentissima filia nostra regina constructum est, cui tu praeesse dignosceris, hujusmodi privilegia praesentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus, atque firmamus, statuentes nullum regum, nullum antistitum, nullum quacunque praeditum dignitate, vel quemquam alium de his quae xenodochio a suprascriptis praecellentissimis filiis nostris regibus jam donata sunt, vel in futuro a quibuslibet aliis de proprio fuerint jure collata, sub cujuslibet causae occasionisve specie minuere vel auferre, sive suis usibus applicare, vel aliis quasi piis causis, pro suae avaritiae excusatione posse concedere, sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel offerri contigerit, tam a te quam ab eis qui in tuo officio locoque successerint perenni tempore illibata et sine inquietudine aliqua volumus possideri, eorum tamen usibus pro quorum sustentatione gubernationeque concessa sunt modis omnibus profutura.

Item constituimus ut, obeunte abbate atque presbytero suprascripti xenodochii atque monasterii, non alius ibi quacunque obreptionis astutia ordinetur, nisi quem rex ejusdem provinciae cum consensu monachorum secundum timorem Dei elegerit ac praeviderit ordinandum.

Hoc quoque praesenti capitulo subjungimus, ut locum avaritiae excludamus, nullum de regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcunque alium per se suppositamve personam de ordinatione ejusdem abbatis, vel quibuscunque causis, ad xenodochium ipsum pertinentibus, audere in auro sive alia qualibet specie commodi quidquam accipere, neque eumdem abbatem ordinationis suae causa dare praesumere, ne hac occasione ea quae a fidelibus piis locis offeruntur, aut jam oblata sunt, consumantur.

Et quoniam multae occasiones in deceptionem religiosarum personarum 1223 a pravis illis, ut dicitur, hominibus exquiruntur, abbatem atque presbyterum praedicti xenodochii nullo modo privandum deponendumque esse censemus, nisi causa specialiter criminis exigente. Unde necesse est ut si qua contra eum hujusmodi querela surrexerit, non solus episcopus civitatis Augustodunensis causam examinet, sed, adhibitis sibi sex aliis coepiscopis suis, subtili hoc investigatione perquirat, quatenus, cunctis concorditer judicantibus, canonicae districtionis censura aut reum ferire, aut innocentem possit absolvere.

Simili quoque (definitione, juxta desiderium conditorum, decernimus ut nullus eorum qui eidem xenodochio atque monasterio abbas, aut presbyter in posterum fuerit ordinatus ad episcopatus officium quacunque obreptione sit ausus accedere, nisi prius abbatis officio sit privatus, aliusque loco ipsius subrogatus, ne, res xenodochii vel monasterii iniqua erogatione consumens, gravissimam egestatis necessitatem pauperibus ac peregrinis vel caeteris exinde viventibus generet. Episcopum vero tollendi de eodem loco monachum ad ecclesiasticum ordinem promovendum, vel pro aliqua quacunque causa, sine consensu abbatis atque presbyteri, habere licentiam prohibemus, ne hujus rei usque ad hoc usurpatio perducatur, ut loca quae acquisitione hominum construenda sunt, ablatione destruantur.

Haec igitur omnia quae hujus praecepti decretique nostri pagina continet, tam tibi quam cunctis qui in eo quo es ordine locoque successerint, vel eis quorum interesse potuerit, in perpetuum servanda decernimus. Si quis vero regum, sacerdotum, judicum, personarumque saecularium, hanc constitutionis nostrae paginam agnoscens, contra eam venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. Et nisi vel ea quae ab illo male ablata sunt restituerit, vel digna poenitentia illicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jesu Christi alienus fiat, atque in aeterno examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae pacis inveniant.

Chapter 788 of 846