Skip to the text

Liber XIII, Epistola 17

Ad Joannem Subdiaconum Ravennae.

Marinianum episcopum hortetur, ut causam cum Joanne episcopo absque lite jubeat finiri. Alioquin judicium ipse urgeat, et sententiam exsequatur. Oratorii constructionem ac dedicationem ab Exuperantio episcopo in Joannis dioecesi factam improbat.

Gregorius Joanni subdiacono Ravennae.

Lator praesentium Joannes frater et coepiscopus noster aliqua nobis de causis Ecclesiae suae dato capitulari noscitur intimasse: quibus cognitis, culpanda a nobis experientia tua fuerat, si ad te perlata hactenus indefinita remanserint. Sed inquirentes agnovimus quod ad notitiam tuam minime sunt perducta. Ipsum ergo quod nobis capitulare porrectum est, his fecimus subter annecti. Agnitis itaque omnibus ac discussis, si ita apud te esse, ut suggestum est, manifesta veritate patuerint, fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum adire te volumus, eumque modis omnibus adhortari, ut his quorum in peragendis negotiis Ecclesiae ipsius interesse dignoscitur, debeat deputare, quatenus, perpensis omnibus cum praedicto viro de his quae mota fuerint, ecclesiastica inter se debeant tranquillitate decidere. Sin vero elegerint renitendum, experientia tua immineat esse judicium: et quidquid cognitorum inter eos fuerit sententia definitum, te debeat exsequente compleri; ne diutinis protractionibus dilata paupertas Ecclesiae ipsius, diversis, sicut jam factum asserit, dispendiis ingravetur.

Indicavit etiam nobis (Grat. 16, q. 5, c. 3), quod quidam Exuperantius episcopus ausu temerario in dioecesi ipsius oratorium construxerit, idque sine praecepti auctoritate contra morem praesumpserit dedicare, missasque illic publicas celebrare non metuit. Quam rem cum summa te celeritate ac districtione convenit emendare, ne ulterius tale aliquid attentare permittas. Oratorium vero quod ab incompetenti persona repereris esse constructum, huic cum proprio te volumus episcopo, si res, ut dictum est, ita se habere constiterit, sine mora aliqua reformare.

Chapter 797 of 846